
3 1 . Rachael autem junior, et pulchra, prius sterilis, et post-
modum fecunda , similitudo est ecclesiae . Iunior , quia tempore
posterior. Pulchra , quia corpore, et spiritu sancta . Oculi eius de-
cori, quia euangelium prospicere meruerunt. Quae etiam tamdiu
sterilis fuit, quousque synagoga populum generabat.
3 s. Cur autem Iacob pro Rachel seruiuit, et supponitur ei
Lia maior, nisi quia Dominus, vt ecclesiam assumeret, prius sibi
synagogam coniunxit? Seruitus itaque ipsius Iacob septem annorum
pro duabus vxoribus huius vitae praesentis tempus significat, quae
per septem dies voluitur, in qua Dominus fbrmam serui accepit,
factus obediens paternae voluntati vsque ad mortem . Iile enimpro
ouibus seruit,et Dominus noster ait: Non venit filius hominis mi-
nistrari, sed ministrarc .
33. Ille oues pauit, et Dominus in euangelio dicit: Ego sum
pastor bonus . Ille mercedis lucro varium sibi pecus abstulit: Christus
diuersarum gentium varietatem sibimet congregauit. Ille tres
virgas amputatis corticibus in alueis aquarum opposuit, vt earum
contemplatione multiplicarentur eius oues. Et Dominus noster in
aqua baptismatis trium personarum nomina Patris , et Filii, et Spiritus
sancti populo fideli proposuit,vt quisque hoc'pleno corde
perspexerit, efficiatur ouis Dei.
C A P V T X X V I .
f uga Iacob, et Rachel, quae furata est
deos patris su i.
P
i . X ost longam igitur seruitutem , quam Iacob apud socerum
suum pro vxoribus, velut mercede, sustinuit, praecepit ei Dominus,
vt reuerteretut in patriam suam . Tunc, ignorante socero,
cum vxoribus, et comitatu properauit. Laban autem consecutus
est eum in montem Galaad cum furore ,atque idola,quae Rachel
furata erat,apud eum requisiuit, nec reperit.
2. Quid igitur sibi hoc ipsum figuralitef velit, inspiciendum
33. Quisqut retinendum videtur , Cap. XXVI. n. 2. Laban quippe vsque
•ametsi nonnulli impress: exhibent quis- ad accidit mihi, verba sunt Gret. Ub.-ia.
qtus: nam quisque pro quisquis satis vsi- Moral, c. iS. GRIAL .
»atum est . AREV.
est. Dum Laban superius aliamvgerat personam : nunc tarnen dia*
boli typum figurât. Laban quippe interpretatur dealbatio . Deal-
batio autem diabolus non inconuenienter accipitur , qui quumsit
ex merito tenebrosus, transfigurât se in angelum lucis.
3. Huic seruiuit Iacob , id est, ex parte reproborum iudaicus
populus, ex cuius carne incarnatus Dominus venit. Potest etiam
per Laban mundus hic exprimi, qui cum furore Iacob persequi-
tur,quia electos quosque , qui Redemptoris nostri membra sunt,
persequendo opprimere conatur. Huius filiam , id est, seu mundi,
seu diaboli, Iacob abstulit, quum sibi Christus ecclesiam ex gen-
tilitate coniunxit: quam et de domo patris abstrahit : quia ei per
prophetam dicit: Obliuiscere populum tuum , et domum patris tui. Psalm. 44. ir.
4. Quid vero in idolis , nisi auaritia designatur? vnde et per
Paulum dicitur : Et auaritia, quae est idolorum seruitus. Laban er- Coloss. 3.
go veniens apud Iacob, idola non inuenit : quia ostensis mundi
thesauris diabolus in Redemptore nostro vestigia concupiscentiae
terrenae non reperit. Sed quae Iacob non habuit, ea Rachel se-
dendo cooperuit.
5. Per Rachel quippe, quae ouis dicitur, ecclesia figuratur.
Sedere autem est humilitatem poenitentiae appetere, sicut scriptum
est: Surgite, post quam sederitis. Rachel ergo sedendo idola coope- Psalm.126.
ruit : quia sancta ecclesia Christum sequens, vitia terrenae concupiscentiae
per humilitatem poenitentiae cooperuit. De hac cooper-
tione vitiorum per Prophetam dicitur : Be a lt , quorum remissae sunt p!aimi
iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
6. Nos igitur Rachel ilia signauit, qui idola sedendo premi-
mus, si culpas auaritiae poenitendo damnamus. Quae vtique aua-
ritiae immunditia non illos,qui viriliter currunt, impedit, quibus
dicitur : Viriliter agite , et confortetur cor vestrum. Sed his maxi- psaim. 2<f. ,4.
me euenit, qui, quasi effeminato gressu gradientes, per blandi-
menta seculi resoluuntur.
7. ^ Vnde et illic eiusdem Rachelis haec verba sunt: lux ta con-
suetudinem feminarum nunc accidit mihi: id est, quasi muliebriase
habere innotuit. Laban autem postquam persecutus esset Iacob ,
S. Sedere autem e s t . Apud Grialium rus , et nonnulli etiam eo antiquiores ■
aesideratur est • AR. innotesccre actiue vsurpabant . j^uamuis
7« Innotuit pro h o turn fe c it , Isido- ferri possit irtientes , quod Grialias exhU
T t 2