
C A P V T X IV .
De ablutions Aaron, et filiorum eius.
raeterea quid sit illud,quod iuxta praecepta Dei lauisse Aaron
3 et filios eius legitur Moyses?Iam tunc purgationem mundi,
et rerum omnium sanctitatem baptismi sacramentum significabant.
2. Non accipiunt vestes , nisi prius lotis sordibus , nec ornan-
tur ad sacra, nisi in Christo noui homines renascantur. Quodau-
tem Moyses lauat, legis indicium est. Praeceptis enim Dei lauan-
di sumus : et quum parati ad induendum Christum, recte tunicas
pelliceas deposuerimus , tunc induemur veste linea, nihil in se mortis
habente,sed tota Candida : vt de baptismo consurgentes, dn-
gamus lumbos in veritate , et tota peccatorum pristinorum turpi-
Fsalm.31. tudo celetur. Vnde et Dauid : Beati, inquit, quorum remissae sunt
iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
C A P V T X V .
De oblatione pro sacerdotis delicto .
I . Q u id autem sibi velit lex imaginaria, quae iubet, vitulum
pro peccato sacerdotis immolari, et sanguine eius septies digito
sacerdotis populum aspergi ? Deinde duos hircos offerre debere,
vnum, in quo sors Domini venit, occidendum esse, et sanguine
eius,vel de sanguine vituli digito sacerdotis populum aspergen-
dum; alterum vero , in quo omnia peccata , et maledictiones to-
tius populi imponendae essent,in locum desertum perducendum,
ibique dimittendum ?
2. Sed prius est necesse vituli sacrificium pandere, et tunc
etiam et hircorum causam , mysteriaque eorum narrare . Vitulus
itaque hic,qui pro peccato sacerdotis, et totius populi emundatione
Cap.XIV. n.2. Nec ornantur . Ita Al-
born. ms., et vetus editio . Grialius nec
ordinantur , quod non placet • AREV.
Cap. XV. n. 2. In semetipso portabat.
Alb. , et Flor. 2. in semetipso liniabat,
seu lineabat , quod non displicet. Alii
in semetipso limabat, quod mendosuna
puto pro liniabat • AREV*
tione occidi iubetur , figuram Domini, et Saluatoris nôstri Iesu
Christi in semetipso portabat, qui non solum pro peccatis sacer-
dotalis populi, verum et pro omni genere humano, cunptisque na-
tionibus, Deo Patre permittente, est immolatus , sicut Apostolus ait :
Qui filio suo non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit ilium.
3. Merito et hoc in loco de eius vituli sanguine septies po-
pulus digito sacerdotis aspergi iubetur, vt redëmptio,et purifîca-
ao nostra in Christi sanguine collata, per gratiam septemplicis spi-
ritus demonstraretur-, Duo autem hirci duorum populorum fi?u-
ram aperta ratione demonstrauerunt , propter originalem peccati
praeuaricationem , hircorum formam gerentes .
4. Quorum est similitudo in euangelio , hoedi, id est, pecca-
tores ad sinistram futuri. Sed ex his, qui in Christum credidis-.
sent, et poenitentiam delictorum suorum toto corde e^issënt, baptismi
gratiam consecuti, hi in similitudinem vnius hirci, qui in
sortem Domini venit, figuram accipiunt. Cuius sanguis cum sanguine
vituli permisceri iubetur , vt consortes passionis Christi effecti,
participes gloriae ipsius efficiantur.
5. Sed quid est,hircum in sortem Domini venire, nisi vt po-
pulus credentium , cuius ille figuram habebat, consors , et coheres
Domini haberetur in regno, sicut Apostolus ait: Heredes Dei sumus
, coJieredes autem Christi ? Alius vero hircus, qui in sortem
Domini non venit, similitudinem tenet infidelium, qui nunquam
in Christum credere voluerunt. Hi vtique accipiunt maledictionem
totius populi, et omnes iniquitates humani generis, et proiiciuntur
in desertum locum.
6. Sed quid est omnes iniquitates , et maledictiones accipere,
nisi quia omnia peccata, quae ab Adam vsque ad Christum hu-
manum genus admisit, illi soli sunt percepturi, qui nec credere
in Christum, nec expiari Christi sanguine voluerunt? Et sic onu-
sti, et praegrauati iniquitadbus, et maledicdonibus totius populi ,
id est, humani generis in desertum locum proiicientur , id est, in
tenebras exteriores, vbi fletus , et stridor dentium , et in stagnum
ignis ,quod est gehenna , vbi ignis eorum non extinguetnr,et vermis
eorum non morietur .
4. Ça: m sortem. Sic Alb. codex. ni codicis videturinam iterum redit in
orialius, qui in sorte . Alu qui in simi- sortem Domini venire . AREV.
Iituainem . Sed verior lectio Albornozia- 1 ’om.V.
Rom. 8»
Matth. 25.
Hhh