
Numer. 34.
486 I N 1 O S V E .
Scriptura: Stetit sol super Gabaan , et luna super vallem Atalon; et ad-
iecit Scriptura, et dicit: Qui a nunquam sic audiuit Deus hominem.
2. Iesus igitur noster solem stare fecit, non tunc solum, sed
multo magis modo in aduentu suo, dum nos bellum gerimus ad-
uersus vitiorum gentes,et colluctamur aduersus principes, et pote-
states, et rectores harum tenebrarum , aduersus spiritualia nequitiae
in caelestibus . Sol nobis iustitiae indesinenter assistit, nec deserit
vnquam nos, nec festinat occuinbere , quia ipse dixit : Ecce ego
•vobiscum sum omnibus diebus vsque ad consummationem seculi.
3. Quinque autem reges quinquesensus corporeos indicant, qui
gabaonicas, id est, carnaies homines expugnant. Hi ad speluncam
confu^iunt, quum se terrenis in corpore positi actibus mergunt.
Qui tamen, pugnante Iesu,id est, praedicatione euangelica supe-
rantur,at ingrediente verbo Dei in nobis, id est, intra speluncam
corporis nostri > omnes pariter interficiuntur.
C A P V T X I I I .
De extinctis gentibus , et terrae diuisione .
, j~~^ vtinctis deinde , vel eiectis gentibus , Iosue sorte diuiditpo-
pulis terram repromissionis . Eiecit ergo et Christus a facie fide-
lium suorum quodammodo gentes, gentilium errorum maKgnos
spiritus, et sorte diuisit terram in nobis ? omnia operans vnus ,
atque idem spiritus , ac diuidens dona propria vnicuique, prout vult..
C A P V T X IV .
De diuisione terrae .
efertur autem in his diuinis eloquiis prima, et secunda he>
reditatis facta diuisio. Prima quidem per Moysem : secunda vero,
quae fortior est, per Iesum . Sed Moyses trans Iordanem duabus
tantum , et semis tribubus, Ruben scilicet,et Gad,et dimidiae tribui
Manasse possessionem decreuit: ceteri vero omnes per Iesum
suscipiunt.
Cap. XIV. n .i. Totum caput ex hom. 3. et hom. 17. GRIAL.
2. Per quod indicatur , quod plures per fidem Iesu Christi
promissa caelestia essent percepturi, quam qui per legem adepti
sunt.; Nam illae duae semis tribus proculdubio priorem populum
adutnbrabant : sed ideo duae semis dicuntur, quia hi, qui in lege
acrebant, contigerunt agnitionem Trinitatis, sed perfectam eius sciential
« non habuerunt, sicut et Ecclesiasticus liber loquitur, dicens:
Çui non perfecit primo scire sapientiam, et infirmior non inuesti- cap.
vault illam.
3. Hie autem nouem semis tribus, quae per Iesum repromis-
sionem terrae sanctae suscipiunt, vt praedictum est,figuram noui
populi tenuerunt, qui a Iesu Domino nostro per fidem , et gratiam
aeternae repromissionis hereditatem post lauacrum , quasi post Ior-
danis transitum ,suscepit. Sed proinde et ipsae nouem semis tribus
dicuntur, quae sub Iesu hereditate potiuntur, et non integrae decern
, qui numerus consuminatus dicitur, et perfectus : quia nec
in ipso aduentu Domini , vel incarnatione eius cuncta nobis per
semetjpsum perfecte annunciata sunt.
4. Vnde et ipse dixit discipulis : Multa adhuc habeo, quae vo- Io.
bis loquar, sed non potestis ilia audire modo . Veniet autem Spiritus
veritatis , qui a patre procedit-, ille de meo accipiet, et annun-
ciabit -vobis omnia . Perfectio itaque, ac summa cunctoruin bonorum
in Spiritu sancto consistit : alioquin nihil in eo perfectum
putabitur, cui Spiritus sanctus deest.
C A P V T X V . .
Quod leuitae non acceperint hereditatem .
ï . ( _ i u r vero leuitae non acceperunt hereditatem terrae? vtique
quia Dominus noster Iesus Christus ipse est .hereditas eorurn , sicut
scriptum est, Ego hereditas eorurn , et possessio non dabitur eis in
Israel. Ego enim sum possessio eorurn. ClericQi'um enim heredi-
2. Agnitieuem Trinitatis, al. cogni- Numeror., et how. 17. in Iesu Nau . GR.
tiouem veritatis . AREV. lb. Cod. Alborn. clericorum enim he-
4. Vulgata paulo aliter hanc senten- reditatem ob hoc se d id v o lu it . Deinde
tiam exprimit : Adhuc multa habeo etc. alii, ministri altaris ipsius sunt et con-
AREV. sortes, propter quod. AR.
Cap. XV. n.i. E x hom. 1 1 . in cap. 26.