
4 66 IN D E V T E R O N O M IV M .
bebis veniam de commissis. Tollit inferiorem, si peccantem dece«
ptione palpet, Ac si dicat: Age mala in quantum vis absque me-
tu : nam Deus pius est,et ad indulgendum paratus • Sed ytiliter
tunc mola vtraque habetur, si et spes sit cum emendante formi-
dine,et emendans formido fuerit cum spe.
C A P V T X I .
De non abominando aegyptio .
I. i*Jon abominaberis aegyptlum , eo quod fuisti incola in terra
eius-, quamuis enirn mundo renunciantes aegyptiam terrain,idest,
pristirilim seculi conuersationem, vel concupiscendam declinernus,
tarnen, dum praesends seculi necessitatibus subdimur, quasi;aegyptiam
nadonem nequaquam extinguimus, licet ab ipsa quadam dis-
cretione separemur, non de superfluis cogitantes, sed secundum
Apostolum victu quotidiano, indumentoque contend. Hoc enim
singulariter mandabatur in lege : Non abominaberis aegyptium.
C A P V T X I I.
Leait. 19.
Prou. 20.
De non habendis diuersis ponderibus.
I. N o n habebis in sacculo diuersa pondera , mai us, et minus : net
trit in domo tua modius maior, et minor. Pondus habebis iustum,
et verum, et modius aequalis erit tib'i , et verus , v t multo viuas
tempore super terram. Hoc et idem legislator etiam in Leuitico
interdicit, Salomone quoque parem super hoc sententiam proferen-
te : Pondus magnum, et pusillum , et mensurae duplices , immunda
sunt vtraque ante Dominum, et qui facit ea , in adinuentionibus
suis compedietur .
Cap. XI. n. 1 . Non abominaberis ; c
Cass, collât. 5. cap. 19. GRIAL .
Ib. Apud Grialium titulus capitis est
De non abominando Aegypto . Reposui
aegyptio ex Deuteronomio , quamuis
nonnulli mss. apud Isidorum habeant,
No» abominabis Aegyptum • AREV.
Cap. XII. n .i. Non habebis in sacculo
vsque ad in conspectu eius, e Cass,
collât. 2 1. cap. 22. GRIAL .
Ib. Pondus magnum vsque ad.com-
pedietur. Adnotanda dispunctio diuersa
ab ea , quam se cuti sunt çonectores edit.
Lxx. GRIAL .
2. Proinde non solum illo corporali, sed etiam spirituali modo
studendum est nobis, vt nec diuersa pondéra in cordibus nostris,
nec in domo conscientiae nostrae mensuras duplices habeamus, id
est, ne ipsi ea,quae districtionis regulam molliunt, remissiore in-
dulgentia praesumentes, eos, quibus verbum Dei praedicamus, di-
strictoribus praeceptis,et grauioribus, quam ipsi perferre possumus,
obruamus ponderibus.
3. Quod quum facimus, quid nisi diuerso pondéré, atque
mensura praeceptorum Domini mercedem, frugemque vel appen-
dimus,vel metimur? si enim aliter ea nobis, aliter fratribus nostris
dispensemus, recte increpamur a Domino, eo quod stateras diuer.
sas, aut mensuras duplices habeamus , secundum illam sententiam
Salomonis , qua dicitur : Abominatio est Domino pondus duplex, et Prouerb.
stater a dolosa non est bonum in conspectu eius.
C A P V T X I I I .
De testibus.
ï . I V on stable aduersus alterum vnus testis, sed in ore duorum,
aut trium testium stabil omne verbum . Licet historialiter haec'sit
diuina seruanda sententia, tarnen et quum contra quoslibet impios,
vel haereticos agimus, necesse nobis est scripturas sanctas in testimonium
vocare.
2. Sensus quippe nostri,et attestatio sine his testibus non ha-
bent fidem . Vnde magis conuenit ad probationem , et firmitatem
verbi intellectus mei , vt adhibeam duos testes, nouum scilicet,
et vetus testamentum : adhibeam etiam tres , Euangelium , Prophe-
tam , et Apostolum , sicque stabit omne verbum .
n.2. Illo corporali. al. etiam ills spi-
AREV.
alterum vnus test. Vid. Aug. x6. contra
ritualis nobis.Faust, cap. 13 . GRIAL .
Cap, XIII. n. X. Non stabic aduersus