
472
C A P V T X V I I I .
De mttliere decora capta in belle .
I . S i , inquit, exieris ad helium contra inimicos tuos , et videris
mulierem decora specie, et concupieris earn, rades omnes pilos capitis
eius, et vngulas eius, et indues earn vestimentis lugubribus , et se-
debit in domo, lugens patrem suum, et matrem suam, et domum pa-
ternam , et post triginta dies erit tibi v x o r .
2. Dicant ergo iudaei, quomodo apud eos ista seruentur,quid
causae, quid rationis est decaluare mulierem , et vngulas eius ab-
scindi ? verbi causa, ponamus, quod ita inuenerit earn is , qui did-
tur inuenisse,vt neque capillos , neque vngulas habeat, quid ha-
buit, quod secundumlegem demere videretur ?
'3 . Nos vero, quibus militia spiritualis est,et arma non carna-
lia , sed potentia Deo, si decoram mulierem, id est, animam , quae
a Deo pulchra creata est, in gentili conuersatione inuenerimus,et
sociare voluerimus earn corpori Christi, deposito idololatriae cultu ,
induitur lugubribus poenitentiae indumentis , et deplorat patrem ,
et matrem,hoc est,omnem memoriam mundi, eiusque illecebras .
4. Deinde verbi Dei nouacula , et doctrina omne peccatum
infidelitatis eius, quod mortuum est, et inane, abraditur: hoc enim
sunt capilli capitis, et vngulae mulieris. Atque ita demum saluta-
ris lauacri vnda purificata, coniungitur sanctis De i, scilicet, quum
iam nihil in capite mortuum, nihil in manibus ex illis , quae per
infidelitatem mortua dicuntur, habuerit, vt neque sensibus, neque
actibus immundum aliquid,aut mortuum gerat.
5. Quod vero post triginta dies iubet earn duci vxorem, fe-
minae quippe sanguinis purgationem post mensem habere solent.
Post purgationem ergo peccatorum , anima iam effecta munda, et
purgata ab immunditia sua sociatur viro israelitae , corpori scilicet
Christi.
6. Ter-
Cap. XVIII. n.j. Et deplorat patrem, trem . Vetus editio , deploratque patrem ,
et matrem . Sic reposui, quum apird Gria- et matrem. AREVALVS.
lium legerétur et deploretpatrem, et ma- 4. Grialius, abradatur . AR.
6. Ternario namque,ac denario numéro fides, opusque signi-
catur. Perfidem ergo Trinitatis, atque opus legis recte sociatur
quaecnmque anima viro israelitae , corpori scilicet Christi, adhae-
rens illi sine macula, sinceritate fidei, et actuum puritate . Alii
putauerunt, hanc mulierem captiuam, decoram specie , rationabilem
aliquam disciplinam significare , quae sapienter dicta inuenitur
apud gentiles.
7. Haec ergo a nobis reperta , oportet primum de ea auferre,
et resecare oranem superstitionis eius immunditiam , et sic earn i«
Studio veritatis assumere . Nihil enim mundum habent disciplinae
gentilium, quia nulla apud infidèles sapientia est, cui immunditia
aliqua, vel superstitio non sit admixta .
C A P V T X IX .
De securi manum fugienti.
i . l l l u d autem quid significet, quod Dominus per Moysem prae-
•cepit, dicens : Siquis abierit cum amico suo simpliciter in siluam
ad ligna caedenda , et lignum seeuris fugerit manum , ferrumque
lapsum de manubrio amicum eius perçussent, et occident , hic ad.
<vnam supradictarum vrbium fugiet, et viuet, ne forte proximus
eius , cuius ejfusus est sanguis, doloris stimulo persequatur , et appre-
htndat eum , et percutiat animam eius ? Ad siluam quippe cum amico
imus, quoties ad intuenda delicta subditorum conuertimur, et
simpliciter ligna succidimus , quum delinquentium vitia pia inten-
tione resecamus.
2, Sed seeuris manum fugit, quum sese increpatio , plusquam
■ necesse e st,in asperitatem pertrahit: ferrumque de manubrio pro«'
silit, quum de correptione sermo durior excedit. Et amicum per-
cutit, et occidit, qui auditorem suum prolata contumelia ab spiri-
tu dilectionis interficit.
3. Correpti namque mens repente ad odium proruit, si hanc
7. Haec ergo a nobis reperta . Itä
ms. Albornoz., vt sit nominatiuus absolu
te , quod melius est, quam apud Gria-
lium , hanc ergo a nobis repertam . Posset
reponi , hac enim a nobis reperta ,
Tom.V.
oportet primum etc. AREV.
Cap. XIX. n. 1. Iliad autem quid significet
. Totum caput e Greg. io. Moral.
cap.%. GR.
3. Plusquam debuit, addicit. Ita ha