
dum fertur area,M est, dum orbem terrarum circumieirs mouetur
ecclesia ad praedicantium voces , quasi ad tubarum sonitum mu-
ri Iericho , id est, elatio mundi, ac superba infidelitatis obstacula
corruunt, donee in fine temporum mors nouissima inimica de-
struatur , et ex impiorum perditione vnica domus Raab , tamquatTi
vnica ecclesia, liberetur, munda a turpitudine fornicationis per fe-
nestram confessions, in sanguine remissionis: ista enim meretrix in
Iericho , tamquam in hoc seculo , moratur.
4. Quae, vt saluari possit , per fenestram domus suae , tamquam
per os corporis sui, coccum mittit, quod est sanguinis Christi
signum pro remissione peccatorum confiteri ad salutem . Qui
inuenti sunt in domo illius, salui facti sunt ab interim vibis, et
quicumque intra ecclesiam reperiuntur, ipsi tantum saluantur. Extra
hanc autem domum , id est, extra ecclesiam , nemo saluatur.
C A P V T V I I E
i . F u r a
De furto Achan .
1 . «_ uratur interea de anathemate vrbis Iericho Achan pallium,
et linguam auream, pro quo, irascente Deo, perierunt quidam manu
hostili ex populo. Iericho itaque , vt dictum est, mundi gerit
figuram . De anathem3te ergo eius fraudans in tabernaculo suo
abscondit, qui seculares mores in secretis ecclesiae inserit, qui sub
cultu Dei manens , solemnitates seculi, vel spectacula diligit , qui
sortilegos, haruspices, et augures inquirit, vel qui ceteros ritus persuader
qui prius in Iericho, id est, in hoc seculo habebantur : ipse
ergo, quia post fidei indumentum conuersationis secularis cultum
inducit, quasi pallium de anathemate tollit.
2. Sed et ille de anathemate Iericho fraudat, qui in ecclesia
haereticorum infert dogmata, vel superstitiosa secularium literaium
Cap. Vin. n.i. Furatur. Orig. hom.7. Ib. Linguam auream . Grialiüs hoc
GRIAL . tuetur » neque immerito . Sed obseruan-
1b. Et linguam auream. lia orrinino dum , num. 3. occurrere régulas aureas.
legendum e x tx x .,n o n regulam ex Vulgl Veteres modo vna , modo alia versione
ne que aliter piocedit allegoria ,quae tota
est Origenis . Mirum , hoc non v'idisse,
quisquis haec olim in peius reformauit.
GRIAL .
bibliorum vtebantur . AREV
2. Hanc furati sunt . Ita Alborn. ,
et melius quidem , quam Grialiüs 3 hanc
fraudati sunt. AREVALVS.
studia . Haec est enim lingua aurea luculento sermone aptata.
Hanc furati sunt Arius, Marcion , et Basilides.
• 2 if Furati sunt enim isti régulas aureas de Iericho, qui philo-
sophorum sectam conati sunt in ecclesiam introduire , et maculate
omnetn ecclesiam Domini, ita vt disperderentur multi per eos :
ideoque abiecti sunt per anathema, et quasi aceruo lap.dum, ita
multitudine peccatorum suorum oppressi, atque extincti sunt.
Quorum errore perempto , rex Hai , hoc e st, diabolus, qui per
iîïorum impietatem fidelium quosdam euicerat , rursum superatus
euincitur , atque a populo Dei suspensus, ligni crucis virtute ne-
catur.
C A P V T IX .
De constructione altaris .
i . S uperatis ergo hostibus, aedificauit Iesus altare Deo excelso
ex lapidibus integris, in quibus non erat iniectum ferrum, sicut
praeceperat Moyses'tet immolauit sacrificium, et scripsit in lapidibus
Deuteronomium legis Moysi. Videamus itaque , qui sunt isti
lapides, ex quibus aedificatur altare. Omnes igitur,qui in Iesum
Christum credunt, lapides viui dicuntur, de quibus dicit Apostolus
: Vos estis lapides v iu i, aedlficati in domos spirituales . i.Petr. 2.5.
2. His non est iniectum ferrum: quia incorrupti, et immacu-
lati carne , et spiritu sunt, et iacula maligni ignita non îeceperunt.
Hi vnum altare faciunt in vuitate fidei, concordiaque charitatis.
In his quôqne Deuteronomium , id est,secundam euangelii legem Matth. 5.
Iesus Dominus noster scribit.
9. Audiamus itaque eum dicentem : Dictum est antiques , Non Exod. 20.
decides , ego autem dico vobis , quia omnis, qui irascitur fratri suo,
homicida est-, et herum , Non moechaberis : Ego autem dico vobis e.
Si quit viderit mulierem ad eoncupiscendum earn, hum moechatus
3. Rex Hai . Grialius signum hoc
loco adiecerat pro aliqua nota, quae in-
tercidit, AREV.
Gap. IX. n. 1. Superatis ergo hostib.
Orig• sunt verba omnia ? non tamen con-
Unenter posita homil. 9. GRIAL .
lb. Vulgata : Et ipsi tamquam lapides
viui superaedificamini > domus Spiritua-
U s. AREV.
3. Hanc mentibus etc• Alborn. id
omittit, quod suppletur ex Originali Isidore
his verbis: Hanc igitur Christus legem
nouam in cordibus credentium scribit
, in eorum scilicet mentibus . AREV.