
x. Cor. 3.
Psalm. 71.
Lu cac 2.
lestibus. Non de lignis, et lapidibus, sed de hominibus sanctis,
hoc est, fidelibus, quibus dick Apostolus : Templum enim Dei sanctum
est, quod estis vos.
2. Quod vero eadem domus lapidibus dedolatis, atqite per-
fectis aedificata est,et malleus, et securis, et omne ferramentum
non est auditum in templo Dei, quum aedificaretur; quid enim
domus ilia , vt praedictum est , nisi sanctam ecclesiam , quam in
caelestibus Dominus inhabitat, figurabat? Ad cuius aedificationem
electorum animae, quasi quidam expoliti lapides, deferuntur.
3. Quae quum aedificatur in caelis, nullus illic disciplinae malleus
resonat,quia dolati, atque perfecti illuc lapides ducimur,vt
locis iuxta meritum congruis disponamur . Hie enim foris tundi-
mur,vt illuc sine reprehensione veniarhus. Altitudo autem tem-
pli huius Dominici ad fidem refertur, longitudo ad spem,latitu-
do ad charitatem. His enim tribus virtutibus, quasi lineamentis,
sanctae ecclesiae caelestis instructura consurgit,.
4. Porro quod parietes templi interius ligno teguntur, hoc ob
mysterium Dominicae crucis imaginatum est, sub cuius tutela pro-
teguntur omnes sancti, qui indisruptae pacis perseuerantia, tamquam
lapides viui in structura ecclesiae, vnitate fidei solidantur . Et bene
interius vestitur ligno templum: quia corde creditur ad iusti-
tiam. Quod vero tempore dedications gloria Domini impleuit
domum,gloria Domini intelligitur Christus , cuius fide repletusest
vniuersus mundus .
5. De qua gloria quum pro adorato vitulo Dominum preca-
retur Moyses, vt parceret populo peccatori , respondit Dominus,
Propitius ero illis : verumtamen viuo ego, et viuit nomen meum :
quia implebitur gloria mea omnis terra: et septuagesimus primus
Psalmus canit: Implebitur gloria ezus omnis terra. Vnde et angeli
clamabant pastoribus : Gloria in excelsis Deo , et in terra pax hominibus
bonae voluntatis.
6. Quod autem nebula impleuit domum D e i, et non pote-
rant sacerdotes ministrare propter nebulam, haec sententia superbos
iudaeorum pontifices, ac doctores insinuat,qui dum natiui-
tatis Christi sacramenta inuestigare despiciunt, debitum fidei suae
2. Quod vero eadem domus vsque ral. cap. 20. GRIAL.
ad veniamus . Verba sunt Greg. 3 4. Me- lb. Dedolatis . al. dolalis . AREV.
ministerium per erroris nebulam perdiderunt. Ita enim eorum
mentes infidelitatis caligo repleuit, vt exigentibus propriis meritis
non agnoscant cultum credulitatis.
7. Quod vero Salomon idem in eodem templo duodecim boues
aereos fecit, quos in aereo labro constituit, qui facie quidem
per diuersas partes attendunt, sed in vno loco per posteriora col-
liguntur -, quid enim aliud in duodecim bubus, quam duodecim
apostolos credimus designari, qui facie quidem per diuersa respi-
ciunt, sed ita in labro sunt positi, vt posterioribus adunentur ?
Qui in hac praesenti vita ad praedicationis olficium in diuersis mun-
di partibus sunt diuisi : in ilia vero vita , quae huic vitae posterior
est, quia post hanc videbitur, in aeterna glonae vnitate conueniunt .
8. Per diuersum ergo mundum praedicando respiciunt , sed
in vnum perueniendo consistunt. Ideo autem aerei, quia clamor
praedicationis eorum in toto mundo insonuit ,sicut scriptum estr
In omnem terram exiuit sonus eorum. Labrum autem orbem ter- Psalm, ig.
rae intelligimus , cuius ambitum lustrauerunt apostoli, docentes
gentes,vt baptizarentur in nomine Patris,etFilii,etSpiritussancti.
C A P V T I I I .
De sapientia Salomonis.
T
!•- *—'ocutus est autem Salomon tria milia parabolas, et fuerunt
carmina eius quinque milia : quid enim per tria milia parabolas,
nisi plenitudo fidei in lege, et in euangeliis a Christo tradita de-
signatur ?Quae dum tota multipliciter per allegoriarum sensus sub
mysterio Trinitatis disseritur, quasi tria milia parabolae nuncupantur.
2. Carmina autem eius quinque milia pro quinque sensibus
corporis intelliguntur : quos qui in diuersis virtutibus bene régit,
beatus est,et per eos quasi quinque milia carmina Domino canit.
Disputauit autem Salomon a cedro vsque ad hyssopum . Cedri nomine
celsitudo gloriae in electis accipitur , sicut et Propheta testatur,
dicens : Iustus ,v t palma , J 2orebit, et sicut cedrus, quae estin Psalm. 91
Libano, multiplieabitur . Hyssopus autem herba humilis est saxo
haerens, qua signatur humilitas Christi.
3. Redemptor quippe noster a cedro vsque ad hyssopum dis-
Y y y 2