
est earn in corde suo. Hanc igitur les us notât legem in cordibus
credentium , hanc scribit in eorum mentibus, qui altaris cpnstru-
ctione digni sunt.
C A P V T X.
De benedictionibus , et maledictionibus.
i . JT ost haec omnis populus,et maiores natu, duces, ac iudices
praecedebant hinc, et inde arcam, steteruntque , sicut praecepetat
Moyses in Deuteronomio, sex tribus in monte Garizim , vt bene-
•dicerent populum , et ipsae tribus , quae nobiliores sunt, id est,
Simeon, Leui, Iuda , Issachar, Ioseph , et Beniamin .
2• Aliae vero sex ignobiliores stetemnt e regione in monte
Hebal, vt maledicerent : inter quos et Ruben , qui maculauerat to-
rum parentis, et Zabulon, vltimus filius Liae , et ancillarum filii.
Et haec quidem veteris historiae referunt gesta . Sed inspiciendum
est, quid in enarratione mysticae intelligentiae referatur.
3. Qui sunt ergo isti , qui incedunt iuxta montem Garizim?
et qui sunt, qui incedunt iuxta montem Hebal ? Illi namque , qui
in hoc loco iuxta montem Garizim incedunt,electi ad benedictio-
nem, eos figuraliter indicant, qui non metu poenae , sed caelestis
promissionis amore succensi, veniunt ad salutem : illi vero dimi-
d ii, qui iuxta montem Hebal incedunt, in quo maledictiones pro-
latae sunt, illos indicant, qui non amore benedictionum , vel pro-
missionum , sed futurorum suppliciorum timoré complent, quae
in lege scripta sunt, vt perueniant ad salutem .
4. Omnes autem circa arcam incedunt, quia de ecclesiae sinu
non recedunt, sed nobiliores esse illos dicimus , qui desiderio boni
ipsius, aeternae benedictionis amore , quod bonnm est,agunt,
■ quam qui mali metu bonum sectantur . Solus ergo Iesus potest
-ex omnibus populis huiusmodi mentes , animosque condiscere .
Cap. X. n. I. E x eadem homil. Orig.
GRIAL .
4. Aeternae benedictionis amore . Ita
dpud Origenem recte . Beatitudinis amore
> V a l., et Comp.' GRIAL •
lb. Condiscere . Discernere dixit siue
Ruffinus, sine Hieronymus . Condu-
cere codex Valent. GR.
lb. Praeclara sententia , qua doce-
mur , attritionem , et dolorem peccato-
rum ob gehennae metum bonnm , ac su-
pernataralem esse posse. AREV.
I N I O S V E . 485
5. Et alios quidem statuerunt in monte Garizim ad benedi-
cendum : alios vero statuerunt in monte Hebal ad maledicendum,
non vt maledictiones accipiant, sed vt intuentes perscriptas maledictiones
, et poenas peccatoribus constitutas, incurrere caueant {
ac semetipsos timoris supplicio corrigant.
C A P V T X I .
De g a b a o n it is ,
i.In te r e a gabaonitae perditionis metu perterriti , cum fraude,et
calliditate venerunt ad Iesum, pannis , calceameotisque veteribus
induti,deprecantes, vt saluarentur, statimque ab Iesu salutem ac-
cipiunt. Quorum tamen dolum vt cognouit, ligni caesores,vel
aquae gestatores eos constituit: in quorum figura illi ostenduntur,
qui de mundo ad ecclesiam venientes , habent fidem in Deo , et
inclinant caput suum sacerdotibus, Sanctis quoque ministrant ecclesiae
, vel ad ministerium promptisunt: in moribus vero suis,
et conuersatione pristina detinentur , induentes veterem hominem
cum actibus suis, inuoluti vetustis vitiis , sicut et isti pannis, et
calceamentis veteribus obtecti.
2. Et praeter hoc , quod in Deum credunt, et erga seruos Dei,
vel ecclesiae cultus videntur esse deubti, nihil habent emendatio-
nis,vel innouationis in moribus. Tales igitur tantummodo, quasi
quoddam salutis signum , intra ecclesiam temporaliter praeferunt :
inter israelitas'autem ,id est,inter Sanctos Dei regnum aeternum,
vel libertatem minime consequuntur .
C A P V T X I I .
De proelio in Gabaon.
e .W u o d , autem in Gabaon pugnantelesu Naue ,stetisse perhibe-
^ “tur sol, et luna, donee Israelis inimici delerentur, dicente
Cap. XI. n. i . E x homil. 10. GR. tur esse deuoti . AREV.
2. Alb. v e l ecclesiae cultibus video- Cap.XII. n.i. E x homil. t ie GR.