
Deuter. 33.
im
c A P V T IV .
De sacrificlo Samuelis , et lapide adiutorii.
1 . S am u e l autem post mortem Heli regebat Israel. Congregato
-lutem omni populo, exclamauit ad Dominum pro Israel, et exau-
diuit eum . Et quum offerret holocaustum, accedentibus alienige-
nis ad pu^nam contra populum Dei, intonuit super eos Dominus,
et confusi°sunt, et offenderunt coram Israel, atque superati sunt.
2. Tunc assumpsit Samuel lapidem vnum, et posuit eum in*
ter Masphath,et Siceleg: et, vt interpretes Septuaginta transtule*
runt inter Masphath nouam,et veterem,et vocauit nomen eius,
Lapis adiutorii, et dixit: Vsque ad hunc auxiliatus est nobis Deus.
Masphath interpreter intentio. Lapis ille adiutorii medtetas est
Saluatoris, per quern transeundum est a Masphath vetere ad no--
uam id est, ab intentione, quae expectabatur in earnali regno,
cuo ’erat beatitudo falsa carnalis I ad intentionem , quae per no-,
dun, testamentum expectatur in regno caelorum, vbi est beatitudo
verissima spiritualis,qua quoniam nihil est melius,hucusque auxiliatur
Deus. . .
5 Iste Samuel, inuocato nomine Domini,exauditus e st,e tm
tempore messis pluuiam impetrauit. Pluuia enim in sanctis scriptu-
ris verba sunt euangelii, siue legis,skin et Moyses dicit, Expe-
ctetur shut pluuia , eloquium meum , et descendant , sicut ros, verba
mea. Hanc igitur pluuiam dedit mundo Christus in tempore
messis, id est,quando genres colligi oportebat, vt sicut frumen-
tum horreis, sic intra ecclesiae sinum gentes congregarentur .
C A P V T V.
De vnetione Saul.
1 Xudicauit autem Samuel Israel omnibus diebus vitae suae, fue-
runtque vsque ad eum iudices, et principes super Israel. Porro
filii Samuel declinauerunt post auaritiam , et accipiebant munera,
et tarn iniqui iudices extiterunt , vt populus nequaquam ferens,
re^em sibi in similitudinem ceterarum gentium postularent.
2. Quibus dedit Saul regem , vngiturque , iubente Domino,
prior a propheta in reghum,qui et ipse quidem in id , quod vn*
ctus est, imaginem Christi portauit. Vnde et beatus Dauid et ipse
Christus nuncupatus ait ad eum, qui se finxerat Saul occidisse:
Quomodo non timuisti manum tuam iniicere in Christum Domini%
3. Hinc est, quod ab humero sursum Saul supereminebat o-
mnibus, quia caput nostrum sursum est supra nos, quod est Christus
: in id autem , quod reprobatus postea , et reiectus est, succe-
dente in regno Dauid , populi, vt praedictum est, Israel personam
gestauit. Qui populus regnum adeptum fuerat amissurus, Christo
Domino nostro per nouum testamentum non carnaliter, sed spi-
ritualiter regnaturo.
C A P V T V I.
De ieiunio indicto a Saule .
i . I s t e autem Saul, dum pergeret dimicaturus aduersus Phili-
sthaeum, indixit toto exercitui ieiunium, quousque reuerterentur
a proelio . Sed Ionatham filius eius videns super faciem agri mel,
extendit summitatem virgae, et intinxit in fauum mellis, et gusta-
uit , et illumina« sunt oculi eius , non vtique ad videndum illumina
« , qui antea videbat, sed ad discernendum , quia vetita teti-
gerat. Tunc enim casus ille, sicut et Adam , fecit ilium attentum,
reddiditque confusum.
2. Quo facto admonemur, omnes illecebras voluptatum in se-
culo debere contemnere, qui Deo nitimur militare . Non enim pot.
est contra allophylos spirituales , id est, aduersus principes tene-
brarum , viribus animi concurrere , qui adhuc huius mundi negli-
git dulcedinem declinare: mel enim distillant labia meretricis, quod
est delectatio voluptatis carnalis, de quo putatur iuxta mysticos
intellectus hunc gustasse Ionatham , et sorte deprehensum, vix pre«
cibus populi liberatum . .
2» Grialius edidit regnum adeptus : cuna allis regnum adeptum passîùa signiquod
sustineri potest \ sed magis placet fîcatione. AREV,
cTom:*M, T t t