
4. Sed posteaquam Christus aduenieus tempófe passlonis velum
illud a summo vsque deorsum dirupit, omnia ilia, quae an-
tea erant occulta, per Domini passionem ad nostram fidem sunt
i.Cor.i. v.io. reuelata, dicente Apostolo : Nobis autem reuelauit Deus per spiri-
turn suum: quia spiritus omnia, scrutatur , et ea , quae sunt alta D ei.
C A P V T L V I.
De diuersis donariis ad constructionem tabernaculi .
1. ^^)fferuntiir autem vno studio, et tarnen diüersa donaria ad
constructionem tabernaculi, iuxta quod scriptum est: Aurum,ar.
gentum, aes, lapides pretiosi. Turn praeterea byssUm , coccum ,
hyacinthum, et purpuram , pelles arietum rubricatas, et pelles hya-
cinthinas , sed et ligna imputribilia , pilos quoque caprarum ad
constructionem tabernaculi.
2. Sed et quidquid in cultum, et ad vestes sanctas necessa-
rium erat, viri cum mulieribus praebuerunt, armillas , et inaures,
et annulos,et dextralia, omne vas aureum in donaria Domini separatum
est. Siquis habuit hyacinthum , purpuram, coccum bis tin*
ctum , byssum;, et pilos caprarum p |t
3. Figura itaque prioris tabernaculi ecclesiae typus est . Per
haec itaque munera significantur meritorum dona,quibus ornatur
ecclesia : fides eius auro comparatur, sermo praedicationis argen-
to . Quod vero quae in ornamento , siue tabernaculo necessaria
sunt, viri cum mulieribus praebent, hoc significat, quia intra ec-
desiam virtutes fortium, quae per viros exprimuntur , et exigua
opera infirmorum, quae per mulieres intimantur, omnia locum in*
ueniunt,et ad vsus sanctae aedificationis accipiuntur.
4. Collatio vero ipsa non fit necessitate , sed sponte, quia fides
spontanea est. Nam per armillas, quae lacertos astringunt,
praepositorum valde laborantium opera demonstrantur. Per inaures
subditorum obedientia exprimitur. Per annulos signaculum se-
cretorum ostenditur.
5. Vnde
4. Vulgata ; Spiritus enim omnia scru- tum vsque ad irrigatus, Greg. sunt ver-
tatur, etiam profunda Dei . AREV. ba 30. Moral, cap. 6. f(id. etiam Orig•
Cap.LVI. n,2» Sed et quidquid in cul- hom. 13 . in c. 25. GRIAL .
5. Vnde et quaedam minus intelligentihus occultantes, quasi
sub signaculo recondunt doctores, ne indignis quibusque Dei sa-
cramenta credantur. Vnde et iustus laetatur,et dicit : In corde Psaloe.n8.
meo abscondi eloquia tua , v t non peccem tib i. Porro per dextra- v' X1‘
lia opera bona, et dextra commemorantur.
6. Per vas aureum in donaria Domini separatum diuinitatis
intelligentia accipitur , quae tanto ab infèriorum amore disiungi-
tur, quanto ad sola, quae aeterna sunt, amanda subleuatur . Porro
per hyacinthum spes caelestium praemiorum ostenditur . Per
purpuram cruor, ac tolerantia passionum amore regni perpetui
exhibita declaratur. Per bis tinctum coccum charitas demonstra-
tur,quae pro perfectione sui bis tingitur, quia Dei, et proximi
dilectione decoratur.
7. Per byssum immaculata carnis incorruptio , et splendidissi-
mus sanctimoniae candor ostenditur ; byssus enim linum est candi-
dum . Per pilos autem caprarum, ex quibus ciliciorum asperitas
texitur , dura poenitentiae afflictio designatur . Duin igitur alii per
armillas, et annulos forte' magisterium exercent : alii per inaures,
et dextralia deuotam audiendi obedientiam, rectamque operatio-
nem exhibent : alii per vas aureum praeclaram , subtilioremque Dei
intelligentiam tenent : alii per hyacinthum , purpuram, et coccum
audita caelestia sperare, credere, amare non desinunt, etiam quae
adhuc subtiliori intellectu minime cognoscunt: alii per byssum
incorruptionem carnis offerunt : alii per caprarum pilos déplorant
aspere, quod libenter admiserunt.
8. Simul ex tanta diuersitate operum vtium conficitur taber-
naculum , sicut ex diuerso puluere vnus compingitur globus ter-
rae, infusione Spiritus sancti rigatus. Iam porro ligna Sethim imputribilia
omnes sancti intelliguhtur mente, et corpore incorrupti,
neque cum seculo pereuntes, sed permanentes aeterni . Lapides
quoque pretiosi, confessores ,apoistoli ,sacerdotes , omnesque iusti.
9. Quos etiam lapides viuos beatus Petrus apostolus dicit: Vt i.Petr'n.v.s.
sitis , inquit, lapides osiui, coaedificati in templo Dei > Haec igitur
5. Cod. Alb. Porro per dextralia bo-
aae op'erationis ornamenta , siue opera
bona . AREV.
6. Grialius ttmando subleuatur: St ita
alii editi . Sed genuinum videtur , quod
Tom.V.
cum ms. Alborn. teneo , amanda subleuatur
. AREV.
9. In Vulgata : Ét ipsi tamquam lapides
viui superaedificamini, domus spi-
ritualis. AREV.
E e e