
41. Et iccirco in monte Ephraim frugifero morabatur, in alta scilicet
contemplation virtutum, vt a nullis subiacentibus, et circumlatranti-
bus vitiorum cogitationibus mentis eius sublimitas deiiceretur, vel vnitas
scinderetur .
42. Dauid cum sociis fugiens a facie Saul, figurabat Christum , qui
cum apostolis principem mundi lateret, nisi tantum sacerdotibus , vt de-
monstraret, sacerdotalem cibum ad vsum transiturum esse prophetam •
Siue quia omnes vitam sacerdotalem debeamus imitari , siue quia omnes
filii ecclesiae sacerdotes sunt, offerentes semetipsos Deo hostias spirituales .
43. Ergo intrauit Dauid dotnum sacerdotis, nec sacerdos, periculo mortis
proposito, hospitem recusauit ; vt siue moraliter hospitalitatis gratia
libenter in nos aliéna pericula transferamus, siue mystice nec praesum-
pto mortis exitio Christum hospitio suaé mentis exc'ludant sacerdotes .
44. Vbi Christus spiritualis nequitiae manubias sumens, ilium Goliam
suis spoliis , armisque ( spoliauit ) , ibi Dauid panes petiuit . Sed vnuir1
accepit : quia non quinque libris Moysi, sed Christi corpore cibus fideli-
bus paratur.
45. Doeg autem, camelorum infructuosi gregis custos , Iudae prodi-
toris typos: implet . Sed in domo Achimelech solus Abiathar princeps
sacerdotum a persecutore Saul immunis est, quia nemo potest nocere Christo
, principi sacerdotum .
• 46. Quid enim f quia Dauid, qui retribuenti mala non reddidit, quum
Saul , et lonathas bello occumberent, Gelboe montibus maledicit dicens :
Montes Gelboe , nec ro s , nec pluuia -ventât super -vos, neque sint agri pri-
mitiarum, qu'ta ib i abiectus est clypeus S a u l , quasi non esset -vnctus oleo .
Quid ergo , Saul moriente, montes deliquerunt, quatenus in eis nec ros,
nec pluuia caderet r Sed quia Gelboe interpretatur decursus, per Saul vn-
ctum, et mortuum mors mediatoris exprimitur ; non immerito per Gelboe
montes superba iudaeorum corda signantur : quae dum in huius mundi
desideriis defluunt, in Christi,id est, vncti se morte miscuerunt .
47. Et quod in eis vnctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni gra-
tiae rore siccarttur, de quibus et bene dicitur, vt agri primitiarum esse
non possint. Superbae quippe hebraeorum mentes primitiuos fructus non
ferentes, quia in Redemptoris adiientu ex parte maxima in perfidia rémanentes
, primordia fidei sequi noJnerinc .
48. Sancta namque ecclesia in primitiis multitudine gentium fecunda.
42. De fuga Dauidis agitur lib. t.
Reg. cap. 19. Mendosus videtur hoc
loco codex, ac fortasse legendum pro-
phetae pro prophetam .
44. In ms. deerat spoliauit, aut simile
aliquod verbum . Supra manubias
erat manubrias veferi manu scriptum .
Pro libri reposui lib ris , aut legendum
Christi Corpus.
45. Quae de Eoeg, siue, v t ' in ms.
legitur , Doech hie narrantur , extant
lib. 1. Regum cap. 22. In ms. scribitur
Abimelech .
46. Forte , enr Dauid ? cum interro-
gaticne.Pro occumberent in ms. est ac-
cumberent.
47. Forte, sequi noluerunt.
48. Vulgata, S i enim fuerit popuius
tuus Israe l, quasi arena maris, reliquiae
conuertentur ex eo .
ta vix in mundi fine iudaeos,; quos inuenit, suscipit, extrema CoMigens,
~ eos quasi reliquias frngum ponit : de quibus Isaias : .Si fu e rit n unies Us fi- cap .10. v. 22.
liorum Is ra e l, quasi arenae marts, reliquiae saluae fient .
49- Possum demum iccirco Gelboe montes ex ore prophetae male-
dici, vt dum fructus , exareseente terra , non oritur , possessores ta-meti
sterilitatis damno feriantur : quatenus ipsi maledictionis sententiam aeci-
perent, quia apud se mortem regis suscipere , iniquitate sna exigente ,
meruissent.
50. Sic plerumque res qua'elibet per historiam virtus est, per signi-
ficationem culpa. Sicut aliquando res gesta in facto causa damnationis,
in scripto autem prophetia virtutis , Quod verum eitius ostendimns, si
Dauid factum ad medium deducamus , in vno tesdmonio ad vtraque pro-
bando ,
51. Quisnam audiens non solum fidelium , sed ipsonim quoque infi-
delium, non detestatur, quod Dauid in solario deambulans Bethsabec
Vriae concupiscit vxorem ! quern tamen a proelio reuertentem ire ad do-
mum admonet pedes lauare. Qui protinus respondit, dicens : Area Dei
sub pellibus e s t, et ego in domo mea requieseam !
52. Quern Dauid ad mensam propriam suscepit , eique epistolas, per
quas mori debeat, tradidit. Cuius autem Dauid in solario deambulans
typum tenet, nisi eius, de quo scriptum est, In sole posuit tabernacu- Psalm.iS.y.6.
lum suum ! Et quid est, Bethsabee ducere, nisi legem literae carnali populo
coniunctam spirituali sibi intellectu sociare !
SJ. Bethsabee enim puteus septimus dicitur, quia nimirum per co<r-
nitionem legis infusione spiritualis gratiae perfecta nobis sapientia mini-
stratur. Quern vero Vrias , nisi iudaicum populum , significat r cuius nomen
interpretation dicitur lux mea D e i. ludaicus autem popuius, quia
de accepta legis scientia tollitur, quasi de Dei gloriatur luce .
54. Sed huic Vriae Dauid vxorem abstulit , sibique coniunxit : quia
videlicet manu fortis , qui Dauid dicitur, in carne Redemptor apparens,
dum de se spiritualiter loqui legem innotuit, per hoc, quod iuxta. lite-
ram tenebatur, hanc a iudaico populo extraneam demonstrauit , sibique
coniunxit : qui se per illam praedicari declarauit .
Sy. Vriam tamen ad domum ire Dauid admonet pedes lauare : quia
incarnatus Dominus veniens iudaico populo praecepit , vt ad conscien-
tiam redeat, et sordes operum tergat : vt spiritualiter mandata legis in-
telligat, et post tantam duritiam praeceptorum fontem baptismatis inue-
niens , ad aquam post laborem recurrat.
56. Sed Vrias, qui arcam Dei esse sub pellibus meminit, respondit,
q,uod domum suam intrare non possit . Ac si iudaicus popuius dicat :
Ego mandata Dei in sacrifiais carnalibus -video, et redire ad conscientiam
per spiritualem intelligentiam non requiro . Quasi euim arcam esse sub
Î t. Allegoria haec de Dauid , et Ber- num. 9 0 ., sed ita vt Vrias typus sit dia-
sabee exposita etiam est in Allegoriis boli.