
tatem gerebat. Vnde etiam et adolescens Iegitur fuisse , quan do
lapidantiutn Stephanum vestimentum seruabat. Fleuit Ioseph : et
caecitas Pauli fletus est Christi. Lauat fadem suam , vt amissum et
lumen restituât -, lauit faciem suam Christus, vbi baptizatus est Paulus
: per quem Dominus Iesus a plurimis videretur. Dehinc scy-
phus argenteus soli sacculo iunioris inseritur.
2 6. Sed quid sibi vult, quod inuentus est in sacco Beniamin
scvphus Ioseph, nisi quia in corpore Pauli iam doctrinae caelestis
praefulgebat eloquium, dum esset eruditus in lege? Sed quiasub-
iectus non erat diuinae gratiae, intra saccum erat scyphus, doctri-
na intra legem , lucerna intra modium •
- 2 J . Missus tarnen Ananias, manum posuit, marsupium soluit.
Marsupio soluto argentum resplenduit, et decidentibus squammis,
velut quibusdam sacci vinculis, soluto sacco, id est, deposito legis
velamine , adeptus est gratiae libertatem , et reuelata facie , sermo-
nes euangelii praedicauit.
38. Dati sunt ei triginta argentei cum quinque stolis opti-
mis. Triginta argenteos a Christo accipit, quicumque praedicat Tri-
nitatem, siue Christi crucem. Ideoque Paulus ait : Neque enim iu-
dicaui, scire me aliquid inter vos , nisi lesum Christum , et hune
crucifixum . Quinque autem stolas accepit, id est, sapientiae , o-
mniumque sensuum multiplicem in lege disciplinam .
29. Praecellit igitur Paulus : eius exuberat portio meritorum :
sed tarnen habent et fratres , id est, alii praedicatores gratiam suam .
Binas stolas, id e st, vt confiteantur, Christum et Deum esse, et ho-
minem , iuxfa quod in Prouerbiis Iegitur : Omnes domestici eius ve-
stiti sunt duplicibus, id est, mystica, vel morali intelligentia.
30. Mittuntur et patri munera. Filius honorât patrem : Christus
populum suum inuitat promissis , inuitat muneribus . Portant
haec munera asini : illi gentiles inutiles, et laboriosi ante, nunc autem
vtiles , portant in typo Christi munera, portaturi in euangelio
munerum largitorem.
3 1 . Dimisit Ioseph fratres suos , qui nunctauerunt patri, dicen-
tes : Ioseph v iu it, et ipse dominus est in omni terra Aegypti . Expauit
lumen restituât. Forte, V/ visum, et lu- dicauit, Ambr. c. s i. GRIAL.
men restituât, AREV, 2 8. Quinque autem stolas vsque a i
26. Sed quid sibi vult vsque ad prae- viuificatur, Ambros. ç. 13 . GRIAL.
pauit autem Iacob , id est, plebs incredula : sed postquam gesta
Christi agnouerit, reuiuiscit spiritus eius, et qui mortuus videba-
tu r, fide resurrectionis Christi viuificatur .
3 2. Vocatur ergo a filiis suis, id est, a Petro , et Paulo, et Io-
anne populus iudaeorum inuitatur ad gratiam . Occurrit illi Iudas,
quod interpretatum est, confessio : quia praecedit iam confessio,
quos antea perfidia possidebat: et sic Ioseph verus Christus occurrit,
qui senescentem iam suscipiat vltimis temporibus populum iudaeorum
non secundum illius merita , sed secundum electionem suae gratiae .
33. Et imponit manum suam super oculos eius, et caecitatera
aufert. Cuius ideo distulit sanitatem, vt postremus crederet, qui
ante non putauit , esse credendum in Christo, et praerogatiuarn
superioris amitteret. Vnde et Apostolus ait: Quia caecitas ex parte
in Israel facta est, donee plenitudo gentium intraret, et sic omnis
Israel saluus fieret.
34. Tradiditpost haec Ioseph parentibus, et fratribus optimam
terram Gessen , praebens eis cibaria : quia fames oppresserat terram -
Sic et Dominus eligens optimam terram, parentibus, id est , patriarchs
, et prophetis, ex quibus Christus secundum carnem est
genitus, siue omnibus sanctis, de quibus in euangelio dicit: Hi sunt
fratres mei, qui faciunt voluntatem patris . His igitur dat terram
scilicet repromissionis regni Dei, de qua dicit Propheta : Credo vi-
dere bona Domini in terra viuentium .
C A P V T X X X I .
De benedictionibus Patriarcharum .
T 1 ) pViinr Ioseph festinans accipere benedictionem patris duos,
filios obtulit Manassen, et Ephraim, in quibus sicut factum est in
Esau, et Iacob , dicente Domino , Maior seruiet minori, ita et in
32. Vocatur ergo vsque ad saluus eibus operum Augustini . Sed mirum, v o tieret
, Ambros, c. 14. GRIAL . de essent, non olfecisse Louanienses : Hie-
33. Distulit sanitatem , ex Ambros, ronymo vero illas tribuisse ,magis etiam
a l. distulit caecitatem , eod. sensu . GR. mirum . GRIAL .
Cap.XXXI. I). I. Vid. Aug. 16 . de ei- lb. Reiiciunt Maurini inter Appendi-
uit. c. 42. E t quidem leguntur hue be- ces Operum S.Augustini opusculum Do
ncdictionum interpretationes in appendi- benedictionibus patriarehae laeob ,aucto?
1 ’om.V, X x