
XiS P R O OE M I A
10 3 . Tertiam autem Caio scribit:in qua collaudat eum in studio
veritatis, et opere misericordiae : deinde dénotât proteruiam cu-
iusdam Diotrepis, et Demetrio testimonium perhibet veritatis.
De Epistola S.ludae apostoli.
x'04. Ludae epistola increpat blasphémantes in Christo , et quos-
dam impudicos sub exemplo impiorum , qui per superbiam , et luxuriant
sempiternis ardoribus traditi sunt, pro quibus admonet ec-
clesiam, vt eos arguat, et ad poenitentiam cohortetur.
De Actibus Apostolorum.
10 5 . postoloruin historia nascentis ecclesiae fidem , opusque
describit,cuius quidem scriptor Lucas euangelista monstratur. Continet
autem e a, quae in Iudaea, vel gentibus per gratiam Spiritus
Sancti,tam a Petro,quam ab aliis apostolis,et specialiter a Paulo
operata, vel gesta sunt.
De Apocalypst.
1 0 6. Io a n n e s , postquam scribere septem iubetur ecclesiis , aspi-
cit filium hominis sedentem in throno , et viginti quatuor seniores
, et quatuor animalia procedentia ante thronum, in dextera quo-
que sedentis librum septem sigillis signatum, in quo bellum, ege-
stas, mors, clamor interfectorum , finis quoque mundi notatur,et
seculi.
107. Describit deinde duodena milia seruorum Dei , qui si-
gnantur in frontibus: ibi septem angeli tubis canunt sequenti gran-
dine, et igné cum sanguine in terra. Tertia quoque pars terrae ibi
comburitur,et tertia pars maris sanguis efficitur: astraque ipsa rutila
ntia tertiam fulgoris partem amittunt : ibi de fumo putei locu-
stae producuntur daemoniorum, accipientes potestatein laedendi,
qui non sunt agni cruore signati.
108. Praeterea comedit Euangelista librum Testamenti oris
praedicatione suauissimum , et operis difficultate amarum . Metitur-
que caeleste templum, describitque verba viginti quatuor seniorum,
lotf. Al* procidentia f r o procedentia • MARIANA.
\
et arcam Testamenti, ac mulierem amictam sole , pugnamque in
caelis Michaelis cum dracone, ruinamque draconis. Conspicit praeterea
et Antichristi figuram, habentem capita regni septem, etcor-
quä potestatis, et numerum nominis.
' 109. Narrat inter haec et canticuffl Testamenti nounm, specu-
laturque angelos gestantes pateras , cernitque similiter interitumbe-
stiae, et beatitudinem eorum , qui corporis sui vestimènta absque
carnis voluptate munda seruauerunt. Exequitur deinde interitum
meretricis Babyloniae, et nuptias agni, aduentum iudicii, interitum-
que Antichristi, et sempiternam punitionem diaboli . Ad vltimum
memorat resurrectionem mortuorum, caelique nouitatem, et terrae,
descriptionemque Ierusalem, flumen etiam baptismi mundum,li-
gnumque vitae Dominum Iesum Christum . .. ..
109. A l. phialas , alii citharas ^M) stunt, cui esl honor, g lo rie , tt imperium
pateras . MARIANA . in stcula steulorum , amen. Qu*« Verb*
Xb. Nonuulli edits addunt Iesum Chri- in melioribus desunt. AREV.
E e 2