
te quippe* atqueintus in abscondito secreto spirituali anima hu-
mana inhaeret verbo Dei, vt sint duo in carne vna , quod magni
Ephes.y. coniugii sacramentum in Christo , et in ecclesia commendat Apostolus
.
4. Proinde regnum terrenum seculi huius ( cuius figurant ge-
rebant reges, qui Saram polluere non sum permissi ) non est ex-
pertum, nee inuenit eedesiatn coniugem Christi, nisi quum viola-
re tentaüit. Diuino enim testimonio per fidem martyrum cessit,
correptamque etiam in posterioribus regibus honorauit munere , quarn
corruptioni suae subdere in prioribus non valuit.
5. Nam quod tune in eodem rege prius,ac posterius figura-
tum est, hoc in isto regno prioribus , et posterioribus regibus adim-
pletur . Quum autem dicitur de pane esse soror Christi ecclesia,
non de matte : non terrenae generarionis, quae euacuabitur, sed
gratiae caelestis, quae in aeternum manebit, cognatio commenda-
tur.. Secundum quam gratiam genus mortale non erimiis, accepta
potestate, vt filii Dei vocemur, et siirius. Neque enim gratiam hanc
de synagoga matre Christi secundum carnem , sed de Deo patre
percepimus .
6. Hanc vero cognationem terrenam vocans in aliam vitam,
vbi nemo moritur, negare nos Christus docuit, non fateri,quum
Mattb.ij. 9. discipulis a it: Ne vobis dicatis patrem in terra, vnus est enim pater
vester, qui in caelis est . Quod autem ecclesia cuius vxorsit,
occultatur alienigenis: cuius autem soror, non tacetur : haec interim
causa facile non occurrit: quia occultum est, et difficile ad
'intelligendum, quomodo anima humana verbo Dei copuletur,siue
misceatur,siue quid melius, et aptius did potest,quum sitillud Deus,
ista creatura: secundum hoc enim sponsus,et sponsa , vel vir , et-
vxor, Christus, et ecclesia dicuntur.
7. Qua vero cognatione sint fratres Christus,et omnes sancti,
gratia diuina,non consanguinitate terrena,hoc est, de patre, non
de matre ^et effabilius dicitur , et capacius auditur . Nam inter se.
4. Correptam . Al. Gorrectam . GR. lh. Vulgata, Et patrem nolite vocare y. Quum autem vsque ad qui in cae- vobis super tenant. AREV.
lis est, r c. 39. GRIAL. 7. Capacius, Aug. et Bed. : al. Catt-
6. Quod autem ecclesia vsque ad il- tius , GRIAL .
lorum est,e c. 40. GRIAL.
omnes sancti per'eandem gratiam fratres sunt,sponsus autem in
corum societate nullus illorum e st.
C A P V T X V I I .
De Isaac, et Agar .
T< O-ientenarius itaque Abraham genuit ex Sara vxore sua filium,
quem vocauit Isaac . Hunc quum vidisset mater eius ludentem cum
Ismael, dixit ad Abraham : Eitel ancillam, et filium eius , non enim
heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac . Nunc igitur quae-
rendum est, cur antea Sara voluit, maritum de ancilla suscipere
filium , aut cur nunc cum matre iubet expelli domo : quod fecit
nonzelo accensa, sed mysterio prophetiae compulsa . Agarquippe,
secundum quod ait Apostolus, in seruitute genuit carnalem populutn.
2. Sara vero libera populum genuit, qui non est secundum
carnem, sed in libertatem vocatus est, qua libertate liberauit eum
Christus . 'Hoc igitur mysterio figurabatur, priorem populum, in
seruitute peccatorum generatum, in domo Sarae, id est, in eccle-
sia non manere in aeternum, neque esse heredem,vel consortem
cultoribus Christi: nec cum filio nobili,id est,fideli populo regnum
caelestis gloriae possessurum .
3. Quum igitur eiieeret Abraham Agar de domo, accepit panes
, et vtrem aquae , et dedit Agar: et imposuit super humeros
eius infamem, et dimisit earn. Exiens autem Agar,errabat in so-
litudine,et quum morientem siti filium proiecisset sub arbore,ap«
paruit ei angelus Domini, et demonstrauit fontem aquae , et pota-
uit filium suum . Quid ergo significat, quod exiens Agar, infamem
in humeros suos imposuit ? nisi quod peccator populus, et insipiens,
ceruicem’ matris suae synagogae grauauit,dum dixit: San- Matth. 27.25.
guis eius super nos, et super filios nostros ? Panes autem hoc indi-
cabant , quod vetuS sacerdotium panes propositionis , sicut scriptum
est, portaret secum,et veterascerent.
4. Vter vero aquae, qui deficit,iudaica purificatio significaba-
tur defectura 3 siue doctrina eorum carnalis in pelle mortua clau*
sa, id est, in carne veteris hominis praeuaricationis sententia da-
Cay.XVlI. u. 1* Vulgata , Hilft ancillam hanc. AREV.