
Cap. z.
Isa!, x i.
spectans, turibulum accipiens , cucurrit obuiam quassationi, stans«
que in medio superstitum, ac peremptorum, lethalem plagam ob-
iectu sui, quasi quidam murus , exclusif. Iste sacerdos Dominus
Iesus Christus est, princeps principum sacerdotum : sacerdos iste
ruinam mortis in mundo aspiciens , occurrit a summo caelo,ve-
nitque obuiam,quasi gigas ad currendam viam.
17 . Stetitque inter viuos, et mortuos: quia natusest,ec mor-
tuus. Sicque turibulum passionis suae accipiens , et in odorera
suauitatis praetendens,suspendit ignis aeterni perniciem , et inimi-
cam perculit mortem.
18. Virga autem Aaron, quae post siccitatem floruit,caro in-
sinuatur Christi, quae postquam de lesse radice succisa est, vi-
uacius mortificata reuiuiscit . Itaque virga post ariditatem vire-
scens, Christus est post mortem resurgens . Ipsum enim virgam ,
ipsum florem intelligimus , vt in virga regnantis potentia, et in
flore pulchritudo eius monstretur. Vnde et in Canticis canticorum
idem dicit : Ego sum flos camps, et lilium conuallium .
19. Alii virgam hanc , quae sine humore florem protulit, Mariam
virginem putantjquae sine coitu edidit verbum Dei: de qua
scriptum est : Exset virga de radice lesse, et flos de radice eius
ascendet, id est, Christus, qui futurae typum praefereus passionis,
candido fidei lumine,et passionis sanguine purpurabat flos virgi-
num , corona martyrum, gratia continentium .
20. Restât interea vitula rufa in holocaustum concremata,cuius
cinis expiatio populi erat. Sic enim dicitur de ilia ad Moy-
sem , et Aaron : Praecipe flliis Israel , vt adducant ad te vaccam
rufam aetatss integrae, in qua nulla sit macula, nec portauerit su -
gum : tradetisque earn Eleazaro sacerdoti, qui e duct am extra castra
immolabit in conspectu omnium, et intinget digitum Eleazar in sanguine
eius, et asperget contra fores tabernaculi sepfies , comburetque
earn cunctis videntibus -, tam pellem, et carnes eius , quam sangui-
nem, et fimum flammae tradetis .
2 I . Lignum quoque cedrinum , et hyssopum , coccumque bis tin-
Paient, secuti sumus , quem fideliorem re-
diquis experti sumus. GRIAL .
Ib. In minam mortis populum trahi
spectans . Alb. ruina mortis in populum
traiecta . Et ex Originali Isidori, ruina
mortis populo coepta . A lii, ruina mortis
populum videns ruere . AREV.
19. Alb. Christus , qui sponte seipsum
offèrens obtulit passioni candido fidei etc*
AlREV.
ctum sacerdos mittat in flammam, quae vaccam vorat, et tune de"
mum lotis vestibus , et corpore ingredietur in castra , et commacu-
latus eris vsque ad vesperum . Sed et ille , qui combusserit, laua-
bit vestsmenta sua , et corpus , et immundus erit vsque ad vesperum •
22. Colliget autem v ir mundus cineres vaccae, et effundet eos
extra castra in loco purissimo , v t sint multstudini flliorum Israel
in custodiam , et in aquam aspersionis , quia pro peccato vacca com-
busta est. Quumque lauerit, qui vaccae portauerat cineres , vesti-
menta sua , immundus erit vsque ad vesperum • Et habebunt hoc
filii Israel, et aduenae sanctum iure perpétua. Et qui tetigerit mor-
tuum, et propter hoc septem diebus fuerit immundus , aspergetur ex
hac aqua die tertio , et die septimo emundabitur . Si die tertio
aspersus non fuerit, vel septimo, non poterit emundari.
23. Vitula rufa caro est Saluatoris nostri,rosea sanguine passionis,
aetatis integrae , qui perfecta aetate passionem suscepit.
Quod autem non est impositum super illam iugum, hoc ostendit,
quia caro Christi non est subiugata delicto , neque victa ab vllo
peccato. Quod autem apprehensam eiecerunt filii Israel extra castra
, astante Eleazaro sacerdote , populum iudaeorum significat,
et consensual sacerdotum in necem Domini, quem eiectum extra
Ierusalem crucifîxerunt.
24. Sicut ergo qui offerunt vitulam immundi sunt,sic et qui
apprehenderunt Dominum , et occiderunt, peccatores habentur.
Et sicut is , qui colligit cinerem aspersionis, mundus est , sic et
omnes mundi sunt, qui passionem Christi praedicauerunt genti-
liu s , et in toto orbe terrarum doctrinatn eius asperserunt, popu-
losque Domino collegerunt. Lignum autem, et hyssopum crucem
putamus, et baptismum .
25. Per hyssopi enim fasciculum aspergebantur agni sanguine,
qui mundari solebant , typice figurantes lauacrum baptismatis, et
ablutionem aeterni fonds. Coccum autem bis tinctum figuram sacri
sanguinis significare, quo peccatores abluuntur . Bis tinctum autem,
quia per eum et corpore , et corde mundantur. Haec enim tria ad
purgationem peccatorum pertinent. Primo per cedrum fides ligni cru-
23. Vitula rufa caro est Saluatoris.
collegerunt. AREV.
Vid. August. qu. 32. in N um. GRIAL .
25. Fro significare Bonon. habet 3
24. Aibora. populos 3 quos Domino
et ex Isidoro tenet • AREV.