
rum eniih sonorum ratio nabilis, moderatusque concentus concordi
vârietate compactam ordinate ecclesiae insinuât vnitatem . Quae
variis modis quotidie resonat, et suauitate mystica modulatin' .
4. Iste adhuc puer in cithara suauiter, immo fortiter canens,
malignum spiritum „ qui operabatur in Saule , compescuit, non
quod citharae illius tanta virtus erat, sed quod figura crucis Chri-
sti,quae de ligno , et extensione neruorum mystice gerebatur,
ipsaque passio,quae cantabatur, iam tunc spiritus daemonis op-
primebat. Leonem quoque , et vrsum idem Dauid necauit, vrsum
videlicet diabolum , leonem Antichristum : alterum hominibus la-
tenter insidiantem , alterum in posterum manifestissime saeuientem.
C A P V T X.
De certamine Dàuid cum Goliath.
I . Lste Dauid in proelio gigantem superauit,quum aduersus po-
pulum Dei alienigenae dimicarent . Prouocauit vnus vnum , Goliath
Dauid, prouocauit superbia humilitatem , prouocauit diabolus
Christum. Accepit arma bellica sanctus Dauid, vt aduersus
Goliam procederef, haec arma per aetatem , et paruam staturam
corporis portare non potuit, abiecit oneranda, accepit quinque
lapides de flumine, et posuit in vase pastorali.
2. His armatus processit, et vicit. Hoc quidem file Dauid .
Sed si mysteria perscrutemur , in Dauid Christus intelligitur . Qui
tempus reuelationis noui testamenti insinuandae , et commendan-
dae gratiae praeuidens , arma deposuit, quinque lapides tulit. De-
posuit ergo corporalia sacramenta legis , quae non sunt imposita
gentibus : deposuit, quae non obseruamus: sed tarnen ad aliquam
significationem praemissa,et posita intelligimus .
3. Denique haec arma deposuit, tamquam onera sacramento-
rutn veteris legis, et ipsam legem accepit. Quinque enim lapides
quinque libros Moysi significant . Tulit ergo quinque illos lapides
de flumine, id est, de seculo . Labitur enim mortale seculum,
Gap. X. n. 2. Quae »on obseruamus .
Alii a&iant, Quanta enim in veteri lege
et légitima sunt , et non obseruamus ?
A lii, Quia in veteri lege et legimus, et
non obseruamus . Haec fortasse a librariis
omissa sunt , ex repetitione verbi
obseruamus . Mox forte legendum , trans-
ibat super ( eos ) fluuius . Alicubi legi-
Vitfuuium . AREV.
et praeterfluit, quidquid venit in mundum . Erant enim in flumine
tamquam in populo illo primo lapides , erant illic inutiles , et va-
cabant, nihil proderant , transibant super fluuios . Sed quid fecit
Dauid, vt lex ipsa vtilis esset ? Accepit gratiam . Lex enim sine Rom.i j .
gratia impleri non potest : Plenitudo enim legis charitas . Eph. 4.
4. Quia ergo gratia facit impleri legem, significatur gratia la-
Cte . Hoc enim est in carne gratuitum , vbi mater non queritur
accipere, sed satagit dare : hoc mater gratis dat, et contristatur , si
desit, qui accipiat. Qüomodo ergo ostendit Dauid , legem sine
gratia operari non posse, nisi quum illos lapides quinque, quibus
significabatur lex, in libros quinque, quos coniungere voluit. gratiae,
posuit vase pastorali, quo lac mulgere consueuerat .
5. His armatus , processit aduersus Goliam superbum , se ia-
ctantem,de se praesumentem . Tulit vnum lapidem,et deiecit diabolum
, in fronte percussit, et cecidit ex eo loco corporis, vbi si-
gnum Christi non habuit . Hoc quoque licet attendas, quinque
lapides posuit, vnum misit.
6. Quinque libri lecti sunt, sed vnitas vicit : plenitudo enim
legis charitas, vt ait Apostolus. Sufferentes inuicem in dilectione,
studentes seruare vnitatem spiritus in vinculo pacis. Deinde illo
percusso, atque deiecto , gladium eius abstulit, et deinde caput illi
abscidit.
7. Et hoc facit noster Dauid . Deficit diabolum de suis,quan-
do credunt maligni eius, quos file in manu habebat, et de quibus
ceteras animas trucidabat, conuertunt linguas suas contra diabolum
, et sic Goliae de gladio suo caput inciditur.
C A P V T XI.
De connubio Michol filiae Saul.
i.In t e r e a victoria Dauid animum Saul regis offendit,indignan-
tis, quod sibi in mille, et Dauid in decem milia conclamantium
publice gratulationis ora insonarent ; hinc inuidia Saulis , et semen
odiorum aduersus Dauid . Quern dissimulator callidus , vt sine in-
sidiis suis posset offerre discrimini, statuit eum Michol filiae suae
4. Alii, non quaerit accipere, quod fortasse melius . Et mox in vase ■ AR.