
sepeliuit earn . Sed quid sibi vu lt, quod Sara in sepulcro duplici
sepelitur, nisi quia anima , quae seculo moritur, vt Deo viuat,
gemina vitae requie suscipitur: id est, actione boni operis , et con-
templatione diuinitatis?
C A P V T XIX.
De Isaac , et Rebecca.
i . t i l rat autem Abraham senex,dierumque multorum. Dixitque
seruo suo seniori , qui super omnia eius erat: Pone manum tuam
subter femur meum, v t adiurem te per Dominum Deum eaeli, et
terrae, v t non accipias vxorem fil'to meo defiliabus Chananaeorum:
sed ad terram , et cognationem meam proficiscaris, et inde accipias
vxorem filio meo Isaac .
2. Sed quid sibi velit, quod Abraham seruo suo dixit postu-
lans iure iurando fidem : Pone , inquit, manum tuam sub Jemore
meo , et adiuro te per Deum cacli 'l Quid vult Deus caeli ad femur
Abrahae , nisi vt cognoscatur sacramentum ? Per femur enim
genus intelligitur . Ergo quae fuit ilia coniuratio, nisi quia signi-
ficabatur,de genereAbrahae venturum in carne Deum caeli?
3. Senior autem iste seruus imaginem habuit legis, per quam
sponsa Christi ecclesia despondebatur :qui tamen propter antiqui-
tatem senior nuncupatur. Abiit itaque puer in Mesopotamiam in
ciuitatem Nachor: stetitque circa fontem , quaerens sponsam filio
Domini sui. Sic et le x , quae post fidem est, venit ad fontem ba-
ptismatis, et ibi adorans, occurrit ei virgo Rebecca , id est, ecclesia.
4. Vidit autem Rebecca puerum , id est, sermonem propheti-
cum , deponit de humero hydriam , vtique elatam seculi facundiam ,
et ad humilem propheticum se inclinat sermonem . Accepit autem
a puero inaurem auream, id est, suscepit fidei ornamenta, vel mo-
rum, accepit aureos Scripturarum sensus , et clarum argenti elo-
quium . Sicque secuta puerum Rebecca , venit ad Isaac. Secuta
verbum propheticum ecclesia , venit ad Christum .
Cap.XIX.n.2. Quid vult vsque ad Deum pro ablatiuo absoluto adhibet. AREV.
caeli » verba sunt Aug.16.de ciu.c.^^.GR. 4. Accepit autem etc. Sic Alborn. COS'
E t ibi adorans pro et ibiadoran- dex . Grialius * et alii , Accipit fidei or-
9 vt alibi etiam Isidorus uoaainatiuum namenta etc• 9 omissis aliis • AREV.
5. Quae tamen cameli dorso deducitur, quia ad Christum ex
gentilitate ecclesia properans, in tortis , vitiosisque vitae veteris
conuersationibus inuenitur. Quae, Isaac viso, descendit : quia, Deo
at?nito , vitia sua gentilitas deseruit, et ab elatione celsitudinis viam
verae humilitatis petiuit.
6. Quae etiam et verecundata pallio velatur : quia coram eo
de erroribus prioris vitae confunditur. Quod vero inclinato iam
die egressus est in agro Isaac, hoc significabat, quod extremo hu-
ius mundi tempore , veluti diei fine, veniens Christus , quasi in
agrum foras exiit: quia , quum sit inuisibilis, se tamen visibilem in
hoc mundo venienti ex gentibus ecclesiae demonstrauit.
7. Inuenit autem eum ecclesia ad puteum visionis : id est, in
contemplatione, et intelligentia veritatis, vbi intellectum percipiat
altiorem , siue lauacrum aquae, vbi purificetur : sicque dehinc co-
pulatur sponso suo Christo , adhaerens illi gloria , aeternitate , et
regno .
C A P V T X X .
De Cethura , siue de morte Abrahae .
1. \ ^ u i d autem sibi vult , quod Abraham post obitum Sarae
Cethuram duxit vxorem ? Numquid ob incontinentiam ,
dum esset aetate grandaeuus? Absit. Sed propter filiorum procréa-
tionem, dum illi semen, quasi stellae caeli, ex Isaac filio promitte-
retur?Ergo quid sibi vult ista Cethura , nisi quia sicut Agar, et
Ismael significauerunt carnales veteris testamenti, sic et Cethura ,
et filii eius significabant haereticos, qui se ad testamentum nouum
existimant pertinere ?
2. Sed vtraeque concubinae dicuntur. Sola Sara semper vo-
catur vxor, sicut scriptum est: Vna est enim columba mea,perfecta
mea . Dedit autem Abraham cuncta, quae possidebat , filio suo
Isaac , filiis autem concubinarum largitus est munera,et separauit
eos ab Isaac filio suo.
3. Quid hoc significat, nisi quia dantur nonnulla munerafiliis
"5. Quae tamen cameli'^ dorso vsque regnô -, eiusdem lib .3 5 . c. 1 1 . GR.
ad confunditur » Gregorii ve rb a lib , 1 , lb . Yonetegressus est in agrum, AR.
Moral, c. 7. GRIAL. Cap.XX. Totum caput e 16. d é d u i t . ^
6. Quod vero inclinato vsque a d et r. 34. GRIAL.
R r 2
Cant.