
For te, subigi
Hebr. 7.
Psalm. 109*
2. Deinde a quinque regibus, qui Sodomis irruerant, captum
Lot libérât, habens secum in proelio treccntos decern, et octo ver-
nulas. Sed quid haec victoria Abrahae de quinque regibus indi-
cabat, quos ille fidei pater mysterio superauit, nisi quod fides nostra
, si confirmata sit in spiritu principali, totidem corporis nostri
. sensus verbo Dei subigat? Nam sicut ille de proximo in regibus
victor, ita et fides nostra per animam victrix de exteriore homine
triumphal.
3. Quod vero ille non multitudine, nec virtute legionum,sed
tantum trecentrs decern, et octo comitantibus,aduersarios principes
debellauit, iam tunc in Sacramento crucis, cuius figura per Tau li-
teram graecam numéro trecentorura exprimitur, imaginabatur, quod
nos Christi passio liberaret a dominatu quinque carnalium sensuum ,
qui nos antea variis vitiis captiuantes exuperauerant.
4. Reuertenti igitur a caede hostium Abraham occurrit ei mox
Melchisedech rex Salem sacerdos Dei, inenarrabili parente proge-
nitus : benedixitque Abraham, offerens panem , et vinum in sacrifi-
cium Deo . Hunc Melchisedech apostolus Paulus sine patre ,e t sine
matre commemorans,figuraliter refert ad Christum. Ipse est enim
solus de patre sine matre genitus per diuinitatem , ipse de matre
sine patre per humanitatem .
5. Ipse quoque sacerdos aeternus, ad quern dicitur: 2 « es sacerdos
in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Vtique propter
mysterium sacramenti , quod christianis celebrare praecepit,
vt non secundum Aaron pecudum victimas , sed oblatiönem pa-
nis,et vini, id est, corporis, et sanguinis eius sacramentum in sa-
crificium offeramus.
6. Quod vero patriarcha magnus décimas omnis substantiae
suae Melchisedech sacerdoti post benedictionem dedit,sciens spi-
ritualiter melius sacerdotium futurum in populo gentium, quam
leuiticum, quod de ipso in Israel erat nasciturum, futurumque,
vt sacerdotium ecclesiae habens praeputium bencdiceret in Abra-
2. Deinde a quinque regibus vsque
ad vernaculos, Aug. ibid. GR.
Ib. Grialius in textu vernulas, in not.
vernaculos . Sic etiam mox per Tau , et
per T . AREV.
3. Cuius figura per T literam . Id
repetit aliquo ties Aug. et Greg. Vid. inf.
lud. 5. GRIAL.
Ib. Hane allegoriam eleganter Pru-
dentius persecutus fuit. Vide noea Pru-
dentiana pag. 1 66. AREV.
6. Habentis praeputium 9 aliquot mss,>
et impr. haud male . GR.
I N G E N E S I N. 29*
ham circumciso sacerdotium synagogae. Qui enim benedicit, ma-
ior est, quam qui benedicitur.
7. Vnde et sacerdotes ex semine Abrahae nati fratres suos be-
nedicebant,id est,populum Israel, quibus illi décimas dabant secundum
mandatum , vere vt maioribus,et eminentioribus suis. Nomen
autem ipsum Melchisedech rex pacis, vel rex iustitiae inter-
pretatur, quod bene refertur ad Christum .
8. Ipse est enim rex pacis, quia per ipsum reconciliamur Deo .
Ipse est rex iustitiae , quia ipse veniet, vt discernât sanctos ab
impiis . Idem quoque vnus sacerdos, et rex, quia ad redemptionem
omnium hostiam Deo patri se ipsum obtulit,et vt verus rex in
praesenti seculo populum suum régit, et in futuro iudicabit.
C A P V T X I I .
De sacrificie Abrahae , et promissionc Dei.
fl, JP o s t hanc victoriam factum est verbum Domini ad Abraham
in visujdum esset de posteritate solicitus,et sibi videret non na-
sci filium : et tarnen semini suo factam promissionem teneret,sta-
tim fit illi in figura duplex promissio seminis eius, id est, in si-
militudinem arenae maris, vel in multitudinem stellarum caeli futura.
2. Eiiciens ergo Abraham Deus foras, ostendit illi stellas caeli,
dicens:S/c faciam semen tuum, id est, christianam gentem , cuius
tu pater in fide subsistis, sic faciam lumine resurrectionis corusca-
re . Deinde monstrauit illi arenam maris, et dixit : Sic erit in multitudine
semen tuum:ïsoc est, erit quidem copiosa gens iudaeorum,
sed sterilis , et infecunda manebit, sicut arena .
'3. Post haec quum repromitteret ei Deus,quod esset possessor
repromissionis terrae futurus, signum petiit , per quod agno-
7. Nomen autem ipsum Melchiseciech
rex pacis, vel rex iustitiae. Vox Mel-
chisedech regem tantum iustitiae signifi-
eat . Sed quia idem rex erat Salem ,
Salem autem pacem signifient , non absurde
vtrumque coniunxit. GR.
Cap.XII. n.2. Inter epistolas Pauli Al-
uari cordubeftsis ad Anderium Flauium
Ioannem episcopum hispalensem seculo
IX. 5 quas edidit Florezius tom. x r.
Hisp. sacr*, epist. 4. pag. 114. allegatur
hie Isidori locus cum aiiquo verborum
discrimine, A u d i, ait Aluarus , tuum Isi-
dorum inquientem j Mtiltiplicabo semen
tuum) sicut stellas caeli > id e st , christianam
gentem . . . et d i x i t s i c multi-
plicabo semen tuum y hoc est etc. AR.