
1 84 DE ORTV, E T OBITV PATRVM
haec fuit. Mutauit in aurum siluestres frondium virgas, litorèaque
saxa in gemmas. Item gemmarum fragmina in propriam reforma-
uit naturam , viduam quoque ad precem populi suscitauit, et redi-
uiuurii iuuenis corpus reuocata anima reparauit. Bibens lethiferum
haustum , non solum euasit periculum , Sed eodem prostratos pO-
culo in vitae reparauit statuin.
129. Hic anno sexagesimo septimo post passionem Domini
Saluatoris sub Traiano principe longo iam vetustatis senio fessus,
quum diem transmigrationis suae imminere sibi sentiret, iussisse
fertur effodi sibi sepukrum, atque inde vale dicens fratribus, facta
oratione, viuens tumulum introiuit, deinde tamquam in le-
ctulo in eo requieuit.
130 . Vnde accidit,vt quidam eum viuere asserant, nec mor-
tuum in sepulcfo,sed dormientem iacere contendant, maxime pro
eo quod illic terra sensim ab imo scaturiens, ad superficiem se-
pulcri conscendat, e t, quasi flatu quiescentis, deorsum ad superio-
ra puluis ebulliat . Quieuit autem apud Ephesum sexto kalendas
ianuarii.
C A P V T L X X I I I .
i î i .ï^ h i lip p u s a Bethsaida ciuitate, vnde et Petrus, Gallis prae-
dicat Christum, barbarasque gentes , vicinasque tenebris, et tumenti
oceano coniunctas, ad scientiae lucem, fideique portuin deducit.
Deinde in Hierapoli Phrygiae prouinciae vrbe crucifixus, lapida-
tusque obiit, rectoque sepultus cadauere, simul cum filiabus suis
ibidem requiescit.
C A P V T L X X I V .
i I ' l
13 2 . JL homas apostolus Christi, Didymus nominatus,et iuxtala-
tinam linguam Christi geminus, ac similis Saluatori, audiendo in-
credulus, videndo fidelis. Hie euangelium praedicauit parthis et
médis,
I jo . An S. Ioannes EuangeKsta obi- extretni iudicii. Vide Benedictum XIV.
erit , an post obitum resurrexerie, vt De Beatif. lib. |5 cap. 14 ., etSerarimn ,
aduersus Antichristum praedicet in fine qui doctum opusculum edidit De XII.
mundi, à nonnullis quaesitum e s t . Com- Apostolis . AREV.
munis ecclesiae sententia est, vere eum , i j r . De S. Philippo Apostolo confer
vt ceteros homines , obiisse, neque re- PP. Apostolicos cum notis Cotelerit
surrexisse , aut resurrecturum , nisi die pag. 334. tom. 1. AR.
médis, et persis , hyreanisque , ac bactrianis, et indis tenentibus
orientalem plagam, et intima gentium penetrans , ibique praedica-
tionem suam vsque àd titulum suae passionis perducens, lanceis
enim transfixus occubuit in Calamina ciuitate Indiae, vbi et sepul-
tus est in honore.
C A P V T L X X V.
1 3 3 • B artholomaeus apostolus, nomen ex syra lingua suscipiens,
Lycaoniam in sorte praedicationis accepit, atque euangelium iuxta
Matthaeum apud indos in eorum linguam conuertit. Ad vltimum
in Albano maioris Armeniae vrbe, viuens a crudelissimis gentibus
barbaris decoriatur , sicque terrae conditur.
C A P V T L X X V I.
134. ISÆatthaeus apostolus, et euangelista, qui etiam ex tribu
sua Leui sumpsit cognomen , ex publicano a Christo electus, ex
peccante translatus^ Hie primum quidem in Iudaea euangelizat,
postrnodum in Macedonia praedicat ; requiescit in montibus partho-
rum .
C A P V T L X X V I I .
T 135. Xacobus Alphaei, episcopus Ierosolymorum primus, cognó-
mento lustus, sororis matris Domini filius,vnde et frater Domini
vocatus, homo lucis, et operarius veritatis, tantaeque etiam sancti-
tatis, vt fimbriam vestimenti eius certatim cuperent attingere populi.
136. Hie,dum in Ierusalem Christum Dei filium praedicaret,
de temploa iudaeis praecipitatus, lapidibus opprimitur , ibique iuxta
templum humatur . Quern Iosephus tantae sanctitatis, et vene-
rationis in Iudaea perhibet extitisse,vt propter eius interfectionem
Ierosolyma credatur esse diruta.
13 3 * AL Albano pro in Albano. FONT.
I 3 4 * In God. Flor. S» Marei ita ex-
hibetur hoc caput : Matthaeus in hebraeo donatus exprimitur . Idem appellatuT
ui ex tribu 9 a qua or tus autem'ex opéré publicani nfuomite n: ianc elaetpinito, sqtuoilau me xt rpaunbslliactaansi se ftuc.i t AeRleEcVtu.s, et in apo*