
Ezech. 3 6.
2. Cor. 3.
382 I N E X O D V Ms
figuram nos intelligendam, non etiam per otium corporale cele-
brandam , suscepimus. Reliqua tarnen ibi praecepta proprie prae-
cepta sunt,quae sine vlla figurata significatione obseruantur. Nihil
enim mystice significant, sed sic intelliguntur , vt sonant. Et no-
tandum, quia sicut decem plagis percutiuntur aegyptii,sic decem
praeceptis conscribuntur tabulae, quibus regantur populi Dei.
C A P V T X X X .
De duabus tabulis .
i .C ^ u r autem in duabus tabulis scripta est le x , nisi aut propter
duo testamenta significanda,aut propter ilia duo praecepta dile-
ctionis D e i,e t dilectionis proximi, in quibus tota lex pendet, et
prophetae ? Haec enim in tabulis singulis explicata sunt. In vna
enim tria praecepta ad Dei pertinentia charitatem: in altera vero
septem pertinentia ad proximi societatem .
C A P V T X X X I .
De lapideis tabulis.
1. S e d cur lapideae eaedem tabulae fuerint, nisi ad significant
dum cor iudaeorum lapideum ? Per lapidis insensibilitatem demon-
strauit duram eorum mentis stoliditatem : de qua Propheta di-
cit, Auftram ab eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum .
2. Vnde Apostolus: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis
carnalibus. Neque enim hoc tabulae carnales volunt, vt car-
naliter sapiamus,sed quia in comparatione lapidis, qui sine sensu
est, caro sentit: iccirco per lapidis duritiem significatum est cor
non intelligens, et per carnalem sensibilitatem significatum est cor
intelligens .
vt sonant, haec tantum leguntur in Val. ,
et Compl. sunt tcCmen Aug. verba c. 12*
epist. 119. ad Ianuar. GR.
Ib. Mendum erat apud Grialium sol
ibi quod . Pro inter haec . . . v t sonant
■ Flor. 2. paucioribus verbis ,'£# his decem
praeceptis tria pertinent ad ample-
ctendum Deum . Reliqua septem ad amo-
rem fraternum , quibus humana societas
non laeditur . Post regantur populi Dei
Flor. 2. addit, et daemones occidantur .
4 REVALVS.
De altari de terra. *
x. \ V uod autem additur ibi a Domino: Non facietis vobis deos
argenteos, et aureos: alt are de terra facietis mihi . Altare
enim de terra Deo facere est incarnationem mediator« sperare
tunc quippe a Deo nostrum munus accipitur,quando in hoc al-
tari nostra humilitas, id est,super Dominicae incarnationis fidem
posuerit, quidquid boni operatur:in altari ergo de terra oblatio-
num munus offerimus , si actus nostros Dominicae incarnationis
fide solidamus.
C A P V T X X X I I I .
De non sectis lapidibus faciendo .
i. D e in d e adiecit : Quod si altare lapideum feceris mihi, non
aedificabis illud de sectis lapidibus : si enim leuaueris super id cul-
trum ,polluetur . Secti lapides hi sunt, qui vnitatem scindunt, ac
diuidunt semetipsos a societate fraterna per odium, vel Schismata :
tales in corpore suo non recipit Christus, cuius corporis figuram
altaris illius constructio obumbrabat.
2. Isti vero non secti lapides, ex quibus altare construi iube-
tur, hi sunt, qui fidei, morumque vnitate solidantur: de quibus
dicit Apostolus : Vos estis lapides v iu i , coaedificati in domus spirituales
, His non est iniectum ferrum , quia incorrupti sunt, et ia-
cula maligni ignita non receperunt : quique vnum altare faciunt,
quia vnitatem fidei, vel concordiam charitatis sequuntur.
Cap.XXXII. n .i. Quod autem additur Cap. XXXIII. In titulo intelligitur De
vsque ad fide solidamus , Greg. 3. Moral. altari ftc. Hos titulos non ab auctore, sed
cap. 15. GR. ab excriptoribus facto* satis constat . AR.