
s i *
I. \ ^ J e Machabaeis autem quid fratribus loquar? qui sub Antio-
cho rege pro sacris legibus dira tormenta perpessi sunt. Mater pia
quum diuersis suppliciis vrgeretur , non solum non fleuit, sed et
gaudens hortabatur ad gloriam passionis.
2. Sic et mater ecclesia gaudet,atque in martyribus suis con»
laetatur, maioremque gloriam per martyria filiorum consequitur,
dum eos per septiformem spiritual superasse diabolum gratulatur.
Quis poterit omnia, quae illis veteribus legis, et prophetarum li-
bris figurate annunciantur, quantalibet breuitate perstringere? Nisi
quis forte putat, ingenio fieri, vt ea,quae rerum ordine per sua
tempora cucurrerunt, ad mysticas significationes interpretando ver-
tantur. Hoc forte iudaei possunt dicere, siue pagani
3. Eis autem,qui se christianos esse volunt, premit ceruicem
I. Cor. 10. apostolica auctoritas dicens: Omnia haec in figura contingebant illis :
et haec omnia figurae nostrae fuerunt, in quos finis seculorum
omnium venit,suntque vniuersa mysteriis consummata per Dominum
nostrum Iesum Christum, cui laus est, et honor, et gloria,
regnum,et potestas cum Patre,et Spiritu sancto in secula seculorum
. Amen .
1. Quid fratribus loquar ? al. fratribus
quid tloquamur ? AREV.
2. Quis poterit omnia vsque ad figurae
nostrae fuerunt : ex tod. lib. c.37.
GRIAL .
3. Qui se christianos : alii qui christinni
, quod clarius est. Codex Florentinus
in folio , quo saepe vsus sum , exhibet in
fine notam, qua asseritur , descriptum
eum fuisse ex exemplaribus satis fidis
Mathiae régis Hungariae . Quo eius pretium
commendatur . AREV.
APPENDIX
B e imitate fid e 't, et charitate , quae plenitude
legis e s t .
i-CÙÜtuid vir vnus ! Non solum ille vnus dicitur , sed omnes competentes
vnus dicuntur. Vnam sapientiam omnes habentes vnum Christum Iesum
confitentur : in vno spiritu Dei replentur : inde dicit Apostolus :
Omnes quidem currunt, sed unus accipit p a lm am
2. Vnusquisque insipientium non est vnus,sed multi: quia per Scri-
pturam msipiens, sicut Juna , mutatur * Luna quum videatur vna esse per
substantiam, per mutationem dierum semper a semetipsa alia est et di-
uersa : sic peocatores , qui mutantur semper scientia , et cupiunt diuersa.
?• Vnus autem dicitur Deus, non de numéro , sed quia nunquam
a semetipso alter effiritur. Ideo nunquam mutatur, vt est, Tu autem
idem ipse e s , et anni tui non deficient.
4. De monte Ephraim : id est , non de vaHibus, neque de campis,
non de collibus . De monte Ephraim, qui interpretatur fructificatio : id
est ergo, de monte frugifero : Dominus inquit : Dominas montium non
conuallium.
5. Elcana interpretatur Possessio Dei est . V ir Hie habuit duas vxo-
res: prima nobilior Anna sterilis erat, vt fuit prima vxor sterilis Abrahae
Sarra nobilior : secunda aegyptia Agar ignobilior fuit. Et effectus est
Abraham pater de ignobili : sip tamen post de nobili coniuge pater.
6. Ita Elcana, qui possessio Dei, prius de secunda vxore efficitur pater
: quia clauserat Deus vuluam eius Annae, vt prius vuluam Sarrae
Post partum Phenennae aperuit Deus vuluam Annae . Phenenna interpretatur
conuersio, Anna gratia interpretatur. f ^
7. Qui vult effici possessio Dei, ducat has duas vxores,et iungat sibi
primum earn , quae nobilior est, gratiam : haec enim prima per fidem
comungitur, vt Apostolus ait : Gratia enim Dei saluati estis per fidem
Secundae coniungitur Phenennae, id est, conuersioni , quia post eratiani
credulitatis morum emendatio fit. 5
8. Prima filios nobis generat Phenenna, quia primos nobis fructus proi
. Fragmentum hoc, vt dixi in Isi-
dorianis cap. 102. n. 25. in codice Vatic.
Palat. 276. commentario Isidori in
iib. quartern Regum annexum est eo-
dem contextu . Quamuis titulus sit De
•unitate fidei etc. , re tamen vera est ex-
positio quorumdam locorum librornm
Regum , et a primo libro cap. 1. v. 1.
initium d licit, scilicet Fuit v ir vnus de
Ramathaim Sophim, de monte Ephraim
etc. Pro competentcs fortasse legendum
!Tom.V.
competenter : etsi illico negatur , insi-
pientes esse vnum .
2. In ms. est quum videtur . Insi-
pientes multi dicuntur, quia stultorum
infinitus est numerus, et hoc sensu non-
sulli intelligunt , quod dicitur, multi
multa loquuntur , quia stulti sunt loquaces
.
3. Forte , v t est scriptum , Tu au.
tern etc.
8- In ms. Phenennae filios habuit.
A a a a
1. Cor. 9. 24
Psalm.t01.28.
Ephes. 2. 8.