
meruit saluus euadere, typum gerebat corporis Christi, quod in
omnibus sanctis,et nunc inter iniquos,atque impios gemit : quorum
factis non consentit, et a quorum permixtione in seculi fine
liberabitur, illis damnatis supplicio ignis aeterni.
5. Vxor autem eius eorum scilicet genus figurauit,qui per gratiam
Dei vocati,retro respiciunt, et ad ea, quae reliquerant, redire
contendunt. De quibus Dominus, , inquit ,ponens manum
suam super aratrum , et respiciens retro , apt us est regno D e i. Vnde
et illi prohibetur retro respicere : vt per id ostenderet, non esse
redeundum ad veterem vitam,qui per gratiam regenerativltimum
cupiunt euadere iudicium .
6. Quod vero eadem respiciens remansit , et in salem conversa
est, exemplum praestat ad condimentum fidelium, vnde alii
saliantur . Nam et ipsum non tacuit Christus dicens: Mementote
•uxoris Lot : scilicet, vt nos tamquam sale condiret , vt non tam-
quam fatui negligeremus , sed prudentes caueremus . Hoc enim
et ilia admonuit, quum in statuam salis conuersa e st. Illud vero
notandum est, quod Lot ardentem Sodomam fugiens , Segor
venit,et nequaquam ad montana conscendit.
7. Ardentem quippe Sodomam fugere est illicita carnis incendia
, vel mundi desideria declinare . Altitudo vero montium
speculatio est perfectorum j sed quia multi sunt iusti, qui mundi
quidem illecebras fugiunt,sed tamen in actione positi, contempla-
tionis apicem subire nequeunt, hoc est, quod exiit quidem Lot de
Sodomis, sed tamen ad montana non peruenit : quia licet iam da-
innabilis vita relinquitur, sed adhuc celsitudo speculationis subti-
liter non tenetur.
8. Inde idem Lot ad angelum dicit : Est ciuitas haec iuxta ,
fid quam possum fugere, parua, et saluabor in ea . Numquid non
modica est , et uiuet anima mea in ea 9 luxta igitur dicitur, et ta-
men ad salutem tuta esse perhibetur : quia actualis vita nec a mundi
curis ex toto discreta est, nec tamen a gaudio aeternae salutis
aliéna .
9. In ipso autem actu Lot,quando filiae concubuerunt cum
^• Illud vero not. quod Lot usque ad 9. In ms. 2. Florent.- bis vtor cum
salutis aliéna , verba sunt Greg, Pastoral• accusatiuo earn , vt in aliis quoque Isido-
28. GRIAL. ri operibns non raro accidit. In cod.
eo, non illud , quod quum a Sodomis liberatus est, sed aliud figu-
ratum est. Tunc enim ipse Lot futurae legis videbatur gestare personam
: quam quidam ex ilia procreati, et sub lege positi , male
intelligendo , quodammodo se inebriant, eaque non legitime vtendo,
infidelitatis opera pariunt. Bona est enim lex, inquit Apostolus, si-
quis ea legitime vtatur .
C ' A P V T X V I .
De Abimelech , et Sara .
1 . Oequitur dehinc historia de Abimelech, quando Abraham tacuit
, Saram vxorem suam esse, et dixit sororem: ne, se occiso, ab
alienioenis c^ptiua possideretur : certus de Deo,quod earn violari
non permittgret, sicut nec primum a Pharaone. Vnde et Abimelech
somno commonitus , non commaculauit earn concubitu, sed
intactam resfituit marito .
2. Verumtamen quis tunc in illo figurabatur viro, scire volo:
et cuius sit vxor,quae in hac peregrinatione, atque inter alieni-
genas polluj, macularique non sinitur,vt sit viro suo sine macula
, et ruga 9 In gloriam quippe Christi recte viuit ecclesia, vt pul-
chritudo eius honor sit viro eius , sicut Abraham propter Sarae
pulchritudipem inter alienigenas honorabatur.
3. Eique ipsi, cui dicitur in Canticis canticorum , O pulchra
inter mulieres, ipsius pulchritudinis merito reges offerunt munera,
sicut Sarae obtulit rex Abimelech, plus in ea mirans formae de-
cus,quod amare potuit, et violate non potuit. Est enim et san-
cta ecclesia Domino nostro Iesu Christo in occujto vxor . Occul-
Flor. 2. post légitimé vtatur hoc frag-
mentum additur : Possumus super filias
Lot intelligere superbiam, et vanam gloriam
9 quac duae filiae sequuntur illo s ,
qui carnis incentiua reliquerunt , et bo-
nis adhaeserunt operibus, quia plerumque
de bono opéré superbimus, et laudes ho-
minum quaerere satagtmus\ quas filias nec-
esse est fugiamus . Quia non fecimus (forte
si non fugiamus ) inebriabunt nos y et
facient pr ocre are filios 9 id e s t , mala opéra
. AREV.
Cap.XVI. n.t. Totum caput e lib,2 a*
contra Faust. GRIAL .
lb . Tacuit,Saram vsque ad marito »
e cap. 33 s GRIAL .
lb . Apud Grialium , et alios est te-
staurauit marito : sed melius est restituit
marito cum ms- Albornoziano . AREV.
2. Quis tunc vsque ad adimpletur»
e c. 38. GRIAL .
lb. Honor honor!, August. GR.
3. Vulgata, 0 pulchertima inter mulieres
. AREVALVS.
Qq 2