
yo 6
SACRAME NTORVM
S E V Q VAE S T l O N E S
IN R E G V M i
C A P V T I.
De natiuitate Samuelis,
P i . -L ost librutn Iudicum sequitur Regum. Et aspice tempora,
primo Iudicum, postea Regum, sicut erit primo iudicium , postea
regnum : in his autem Regum libris multis, et variis modis sacra-
menta Christi, et ecclesiae reuelantur.
2. Nam ab ipso exordio regum commutatum sacerdotium in
Samuelem, reprobato Heli,et commutatum regnum in Dauid , re-
probato Saule , exclamat, praenunciari nouum sacerdotium, nouurn-
que regnum, reprobato veteri,quod vmbra erat futuri,in Domino
Iesu Christo venturi.
3. Nonne ipse Dauid, quum panes propositionis manducauit,
quos non licebat manducare, nisi solis sacerdotibus, in vna persona
vtrumque futurum, id est, in vno Iesu Christo regnum, et
sacerdotium figurauit ? Itaque ipsa Samuelis sacerdotis successio nouum
, vt praedictum est, sempiternumque sacerdotium praefigura-
bat, qui est Iesus Christus , Heli sacerdote reprobato , id est, iu-
daico sacerdotio abiecto.
4. Mater quoque ipsa Samuelis, quae prius fuit sterilis , et posteriori
fecunditate laetata est, cuius etiam nomen , id est, Anna ,
Cap. I. n. I. Leguntur hae exposition
nes aliquanto etiam pleniores apud Eu-
cherium , e quo , et Beda SU*V aliqua cor-
recta , ita tarnen, v t multo'plura apud
vtrumque possint e nostris emcndari . GR.
2. Nam ab ipso exordio vsque ad
figurauit verba sunt August. 12. contr.
Baust. c a p .^ . GR.
3. Grialius, panespropositiones . AR.
4. Mater quoque vsque ad in Deo
salutari meo , ex eod. lib. 17. de ciuit.
cap. 4* GRIAL •
gratia eius interpretatur , ipsam religionem christianam, ipsam po-
stremo Dei gratiam significat, qua nobis Christus oritur : ipsam
quoque ecclesiam, quae olim sterilis, nunc fecunda in Dei laude
laetatur .
5. Quae nihil aliud in cantico suo prophetare videtur , nisi
mutationem veteris testamenti, vel sacerdotii in nouum test amentum
, vel sacerdotium , qui est Christus: nisi forte quis dicat, nihil
Annam prophetasse, sed Deum tantummodo propter filium im-
petratum exultante praedicatione laudasse.
6. Quid ergo sibi vult, quod ait, Arcum potentium fecit in-
firm um , et infirmi accincti sunt virtute , pleni panibus minorati sunt,
et esurientes transierunt terram , quia sterilis peperit septem, etfoe•
tosa in filiis infirmata est 1 Numquid ipsa septem pepererat, quam-
uis sterilis fuerit? vnicum habebat, quando ista dicebat. Sed nec
postea septem peperit, siue sex, quibus septimus esset ipse Samuel,
sed tres mares, et duas feminas.
7. Deinde in illo populo,quum adhuc nemo regnaret, quod
in extremo posuit, dat virtutem regibus nostris, et exaltauit cornu
Christi su i, vnde dicebat, si non prophetabat? Dicat ergo ecclesia
Christi, ciuitas regis magni, gratia plena, prole fecunda D e i, quod
tanto ante de se prophetatum per os huius piae matris agnoscit:
Confirmatum est cor meum in Domino , et exaltatum est corn1*
meum in Deo , salutari meo. Interea Samuel erat ministrans in tem-
plo D e i, accinctus Ephod .
8. Porro filii Heli, diuina sacrificia temerantes, peccabant coram
Domino, et deridebant per eos multi sacrificium D e i. Vnde
et Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est, quod eos pec-
cantes minus seuera animaduersione plectebat. Miserum me ! et
quidem coercuit,et quidem corripuit, sed lenitate, et mansuetu—
dine patris, non auctoritate, et seueritate pontificis.
9. Quasententia discant sacerdotes, quomodo ipsi propter pec-
cata filiorum, id est, propter scelera populi puniantur . Et quam-
uis sancti sint, culpa tarnen subditorum eisdem , si non coerceant
reputatur.
6. Et foetosa in filiis : multa in filiis
, apud August. , s t Eucher. , et lxx.
* —G?.?,»' sV Tgavo/g . GRIAL .
7- Dicat ergo , et pattlo post , dicat
ex August. Dicit lib. 0. mendose . GR.
S. Miserum me , ita pleriqué mss•
Miserum se , Val. Miserrimos . Beda.
GRIAL.
S SS 2