
gnp
operum expectamus ? Proinde ergo in eo , quod gratia praeuenimur,
Dei esti in eo vero, quod bene operando praeuenientem gratiam
sequimur, nostrum est . Nemo autem Deum meritis antecedit, vt
tenere eum , quasi debitorem , possit. Sed miro modo aequus o-
mnibus conditor alios praedestinando praeeligit, alios in suis mori-
bus prauis iusto iudicio derelinquit. Vnde verissimum est, gratiae
munus non ex humana virtute , vel ex merito arbitrii consequi ,
sed solius diuinae pietatis bonitate largiri.
i i 8. Quidam enim gratissimae misericordiae eius praeuenientis
dono saluantur, effecti vasa misericordiae : quidam vero reprobi ha-
biti,ad poenam praedestinati damnantur , effecti vasa irae . Quod
exemplum de Esau,et Iacob nondum natis colligitur. Qui dum
essent vna conceptione , vel partu editi, parique nexu peccati ori-
ginalis astricti, alteruin tamen eorum ad se misericordiae diuinae
praeuenientis bonitas gratuita traxit : alterum quadam iustitiae se-
ueritate odio habitum in massa perditionis relictum damnauit. Sic-
Mal i i î ® Per Prophetam idem Deus loquitur dicens : Iacob dilexi | Es au
Kooe. ÿ. 13. autem odio habui.
i ig . Vnde consequens est, nullis praeuenientibus meritis , con-
ferri aratiam,sed sola vocatione diuina. Neque quemquam salua-
ri 3 siue damnari, eligi, vel reprobari 3 nisi ex proposito praedesti-
nantis De i, qui iustus est in reprobatis 3 misericors in electis . Vni-
uersae enim viae Domini misericorclia, et veritas.
i2o. Ante gratiae enim donum liberum quidem est in homi-
•ne arbitrium 3sed non bonum 3 quia sine gratiae adiutorio manet
infirm um . Nam sic ut oculus videre non valet 3 si caret officio lu-
minisjita humanae voluntatis arbitrium nihil valet, si luminis gratia
indigeat. Illud vtique, quod illuminât omnem hominem venien-
tem in hune mundum . Liberum autem arbitrium ad omne malum
.promptum est per semetipsum : ad bonum vero nequaquam, nisi
per gratiae donutn : et eadem praestat homini et bona velle , et fa-
cere , mala praeterita flere,.tam a cogitatione , quam ab opéré déliera
praesetitia cauere, quod etiam Apostolus manifestais scribit
2. Cor. 3 .5 . dicens : Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis 3 quasi ex
nobis ■> sed sufficientia nostra ex Deo est . Itaqtie non in omne ge-
120. In aliis exeusis post verba mb
sericordia > et v eritas, omissis aliis , sequitur
, omne autem donum gratine etc.,
vt num. 122., AREV..
& fr* *imtk Mffl
nus hominum gratiae beneficium tendicur,sed in illis tantum3 qui
per fidem illuminantur : nec enim in cunctis gentibus fidei peruenit
auditus** 7 » t?
1 2 1. Vnde et Apostolus : Quomodo 3 inquit 3 inuocabunt, in quem Koninon
crediderunt ? aut quomodo credent ei | quem non aüdierunt % Ipsius
etiam gratiae donum quibuscumque datur 3 non aequaliter conce-
ditur 3 sed ad mensuram pro merito accipientium distriouitut, iuxta
quod scriptum : Qui reddet vnicuique secundum opera sua.
M 122. Omne autem donum gratiae non omnibus ad integrum
datur, sed singulis dona singula distribuuntur, vt scilicet , quasi
membra corpods, singula officia habeant, et alter indigeat altero,
quod non habet alter: proinde omnia fiunt communia, dum fiunt
sibimet membra inuicem necessaria .
X X X I I I .
123. Inter Legem, 1 1 Euangelium hoc interest; quod in Lege
litera est, in Euangelio gratia . lila habuit vmbram , ista iroaginem .
Ilia data est propter transgressionem , ista propter iustificationem .
lila ignorantiae demonstrat peccatum, ista agnitum adiuuat,vt vi-
tetur! lila flagitiis deditos increpat, ista peccantes bonitate propria
liberat . Ilia talionem reddendum decreuit, ista etiam pro inimicis
orare ius,sit. lila , coniugiorum indultis habenis, crescere, et generare
praecepit, ista continentiam suasit.
124. Illic praedicatur circumcisio sola carnis,hic lauacrum in
ablutione cordis, et corporis . Illic Chananitidis regnum, et pro-
missiones rerum temporalium continentur, hie vita aeterna, regnum-
que caelorum promittitur . Illic Sabbati otium , et requies celebratin'
I hie ipsa Sabbati requies in Christo habetur, qui dixit : Venite Matth
ad me 0nines, qui laboratis , et onerati estis , et ego reßeiam tvos ,
et inuenietis requiem animabus ‘uestris • Illic esus animalium im-
mundorum prohibetur, hic in corpore Christi, id est, in Sanctis
suis non admittitur, quidquid per illa animalia immunda in mores
hominum figuräbatur .
125. Illic , pecoribus immolatis, carnis, et sanguinis hostiae of-
ferebantur: hic sacrificium carnis, et sanguinis Christi offertur , quod
X2J. Vulg.: Qtnnia noua . Exprimitur sacrificium sanguinis 9 et corporis Christi . AR.