
cap. 4.
Eph. 4
lo. 4.
satis ostendunt, quid etiam hoc factum praefigurauerit. Dauid , vt
diximus , interpretatur manu fortis , siue desiderabilis . Bethsabee
interpretatur puteus satietatis, siue puteus septimus.
2. Quamlibet autem harum nominis eius interpretationem in
id , quod dicere intendimus,'assumamus, satis congruit . Nam in
Cantico, canticorum sponsa,quae illi ecclesia est, vocatur puteus
aquae viuae . Et huic puteo septenarii numen nomen in Spiritus
sancti significatione coniungitur,propter rationem Pentecostes, quo
die de caelo missus Spiritus sanctus venit.
3. Ad quadraginta nouem autem,quod est septies septem ,
vnum additur , quo vnitas commendatur. In hac ratione viuit
apostolica ilia sententia, Sufferentes inuicem in dilectione, studentes
seruare vnitatem spiritus in •vinculo pads . Dono itaque spiritual!
, hoc est, septena'rio facta est ecclesia puteus satietatis : quia
factus est in ea fons aquae salientis in vitam aeternam, quam qui
biberit, non sitiet in aeternum .
4. Vrias vero , qui fuerit maritus eius, quid aliud, quam dia-
bolum, nominis eius interpretatione significat ? Huius erant pessi-
mo coniugio deligati omnes, quos gratia Dei libérât, vt ecclesia
sine macula , et ruga Saluatori proprio copuletur.
5. Vrias namque interpretatur lux mea Dei , Hethaeus autem
abscisus, siue quod in veritate non stetit,sed a luce sua superna,
quam de Deo habebat,superbiae merito abscisus est : siue quod
cadendo , veris viribus perditis, transfigurât se in- angelum lucis ,
audens adhuc dicere, lux mea Dei est. Ergo iste quidem Dauid
grauiter, scelerateque peccauit : quod scelus eius etiam per Pro-
phetam Deus arguit increpando, et. ipse abluit poenitendo .
6. Verumtamen ille desiderabilis omnibus gentibus, quasi in
solario deambulans , quia in sole posuit tabernaculum suum,ada-
mauit ecclesiam super tectum se lauantem ,id est, mundantem se
a sordibus seculi,et domum luteam spirituali contemplationetran-
scendentem , atque calcantem .
7. Et inchoata cum ilia primae conuentionis notitia, postea
lib. 22. contra Faust, cap. 87. GR. dictum etiam in Allegoriis Bum. 90. AR.
2. Forte, quae illic ecclesia. AREV. 5. Lux mea Dei . al. lux mundi,
3. Alii 9 quern qui biberit. Grialius, AREV.
quern qui habuerit. AREV, 7. lpsum Dauid . al. ilium Dauid j.
4- A lii, lain ver4 qui fuerit . Quod Quod melius videtur . AREV.
Vrias aliegorice diabolum indicauerit 9
ab eo penitus separatum diabolum occidit, eamque sibi perpetuo
connubio copulauit. Oderimus ergo peccatum, sed prophetiam non
extinguamus . Amemus ipsum Dauid , quantum amandus est, qui
nos a diabolo per misericordiam liberauit .
8. Amemus istum Dauid,qui tam graue in se vulnus iniqui-
tatis poenitentiae, et humanitatis confessione sanauit. Sed fortasse
quis dicat', si Dauid imaginem Christi gerebat, quomodo multas
vxores , et concubinas habuisse scribitur , quum has res Christus
et horrescat,et damnet?Hoc enim pro figura fiebat r multae enim
vxores Dauid multarum gentium, et nationum imaginem indica-
bant, quae per fidem Christi consortio iungentur.
9. Concubinae vero eius significant haereticorum ecclesias,
quae sub Christi nominis titulo manere se gloriantur . Sed quia
propter carnalia lucra sectantur Christum , non coniuges , sed concubinae
vocantur . Denique nunc reges,si plures habeant vxores ,
et concubinas, crimen est, quia iam transierunt figurae,pro quibus
vxorum , vel concubinarum venia concedebatur : et nunc, quia fi-
gurae transierunt, venia nulla datur .
C A P V T I I I .
De Absalom . T i.JL llu d vero quid signified, quod parricida filius Absalom pa-
trem insequens , primo pater eius declinans , fugit ante faciem eius
securus de victoria : qui aspiciebat, imperium perire, quern etiam
fleuit magno luctu, et deplorauit exitum parricidae. Scribitur etiam,
fugisse Dauid a facie bellantis aduersus se filii.
2. Et quoniam scriptum est de populo Ierusalem \ Villos enu- Isai. i
triui, et exaltaui, ipsi autem spreuerunt me : filius ergo eius im-
pius significatur tropice , id est, populus iudaicus ,qui eum tradi-
dit. Absalom autem,sicut quidam interpretatur,intelligitur patrîs
pax. Quod mirum videtur in historia, quemadmodum patris pax
possit intelligi, qui patrem bello persecutus est.
Cap. III. n. Pt Parricida filius . . . in- v t alibi saepe . AREV.
sequens pro parricida filio . . . insequen- Ib. Qui aspiciebat, imperium. al. quia
te , Scilicet nominatiuus pro ablatiuo, sciebat impiitm . AREV.