
Dei benedictionis est repromissio, et spes regni futuri : in quo cum
Christo sancti regnaturi sunt, et verum sabbatum celebraturi. Rebecca
plena Spiritu sancto , et sciens, quod audisset, antequain pa-
reret, quia maior seruiet minori, magis autem forma Spiritus sancti
, quae futura nouerat in Christo, in Iacob ante meditatur.
7. Loquitur ad filium minorent: Fade ad gregem , el accipe mi-
hi inde duos hoedos : praefigurans carneum Saluatoris aduentum : in
quo eos vel maxime liberaret, qui peccatis tenebantur obnoxii .
Siquidem in omnibus Scripturis hoedi pro peccatoribus accipiuntur.
Quod autem duos iubetur afferre, duoruin populorum signi-
ficatur assumptio .
8. Quod tencros ,ct bonos , d o c ile s ,« innocentes animos si-
gnificat. Stola Esau fides, et Scripturae sunt hebraeorum , quae illis
primo datae sunt, et postmodum gentilium indutus est populus.
Pelles autem,quae eius brachiis circumdatae sunt,peccata vtrius-
que plebis , quae Christus in extensione manuum cruci secum
affixit.
9. Quod Isaac quaerit ab Iacob, cur tarn cito venerit, ad-
miratur celerem credentium fidem . Quod cibi delectabiles offerun-
tu r, hostia placens Deo salus est peccatorum . Quod post esum
sequitur benedictio, et eius odore perfruitur, virtutem resurrectio-
nis,et regni aperta vöce pronunciat . Taliter enim benedicitur :
Ecce odor filil mei-, shut odor agri pleni. Odore nominis Christi,
sicut ager, mundus impletur, cuius est benedictio de rore caeli,
hoc est, de verborum pluuia diuinorum .
10. Et de pinguedine terrae,hoc est, de congregatione populorum.
Multitudinem frumenti , et v in i, hoe est, multitudo, quam
colligit frumentum, et vinum in sacramento corporis, et sanguinis
su i. Illi seruiunt populi ex omnibus gentibus ad eum conuersi.
Ipsum adorant tribus,id est, populi ex circumcisione credentes .
Ipse est Dominus fratrum suorum,quia plebi dominatur^iudaeorum.
9. Ecce odor vsque ad saluus erit,
verba sunt August. 16. de ciuit. cap:37.
nonnullis tarnen immutatis . GRIAL.
10. Multitudinem frumenti,
c/t» ^ u v 8 Lxx. Abundantiam dixit Vuig,
Sed mir um, apud Ambrosium lib.de Iacob,
abundantiam legi , quum multitudinem
apud Augustinum legamus. Nam eadetn
tralatione videntur ambo v s i . GRIAL.
Ib. Quam colligit, ita Aug. et impr.
quae colligit mss, o. mendose ; colligitur ۥ
nim multitudo communione Eucharistiae.
rum - Ipsum adorant filii matris eius, quia et ipse secundum car-
nem ex ea natus est. Ipsum qui maledixerit, maledictus est: et
qui benedixerit, benedictionibus replebitur.
1 1 . ChristuSjinquarn, noster ex ore populi Patrem ignorantis
benedicitur, id est, veraciter dicitur. Sed alius a iudaeis benedici
putatur, qui ab eis errantibus expectatur. Ecce benedictionem pro-
missam repetente maiore , expauit Isaac, et alium se pro alio be-
nedixisse cognoscit : nec tamen indignatur reuelato sibi sacramento,
sed confirmât benedictionem in fîlio, dicens: benedixi eum, et
benedictus est.
12 . Haec est benedictio prima Isaac, quae data est minori populo
christianorum, sed neque tamen maiorem filium constat pe-
nitus fuisse despectum , quia quum intrauerit plenitudo gentium ,
tunc omnis Israel saluus erit . Cuius tamen secundae benedictionis
prophetatio haec est : ln pinguedine terrae, et in rore caeli de-
super erit benedictio tua: et in pinguedine terrae , id est, in fecun-
ditate rerum, et potentia regni, quae in illo populo fuit: et in rore
caeli erit benedictio tua, id est, in eloquiis Dei .
13 . Ipsis enim primum crédita sunt eloquia Dei, et le gis te-
stamenta. Viues gladio , id est, quia sanguini populus iste deditus,
necem in Christo, vel prophetis exercuit . Et fratri tuo seruies,
minori vtique scilicet populo christiano . Tempusque veniet, quan-
do excutias, et soluas iugum de ceruicibus tuis, dum per co<*ni-
tionem fidei ad gratiam Christi conuersus, deposueris onus legis,
quando iam non seruus populi minoris, sed per fidem frater vo-
caberis.
14. Igitur Esau post benedictionem patris inuidiae stimulis
concitatus, necem fratri suo Iacob fraudulenter excogitat, Hoc
nïmirum et iudaicus populus in Christo praemeditatus, non solum
Dominum patibulo crucis tradidit, verumetiam credentes in illo vsque
ad effusionem sanguinis persecutus est. Iacob autem dolos fiilb
. Filii matris eius ex Vulg. Patris ,
August, ex Septuaginta . GRIAL .
1 1 . Ex ore populi Patrem ignorantis
, ex impress, et Augustin. Ex ore Patris
, mss, GRIAL .
Ib- Repetente maiore, ex August, et
impress. Petente 9mss. GRIAL .
Tom.V.
12. Sed neque maiorem vsquegd saluus
erit, verba sunt Hieronymi ibia. GRIAL.
13 . Seruus populi minoris , al. seruies
populo minori. GRIAL.
14. Grial mendose, non solum Do-
mine patibulo, AREV.
Ss