
Psalm. 29.
I N E S D R A M.
C A P V T I.
De lxx. annls eaptiuitatis.
i . l a m quod post ixx. an nos secundum Ieremiae prophetiam red-
itur ex captiuitate , et templum renouatur, quis fidelis Christi non
intelligat, post euoluta tempora, quae septenarii dierum numeri
repetitione transcurrunt, etiam nobis , id est, ecclesiae Dei ad illam
caelestem Ierusalem ex huius seculi peregrinatione redeundum?
2. Per quern, nisi per Iesum Christum vere sacerdotem magnum?
cuius figuram gerebat ille Iesus sacerdos magnus illius temporis,
a quo templum aedificatum est post captiuitatem . Quem
propheta Zacharias vidit in sordido habitu, deuictoque diabolo,
qui ad eius accusationem stabat, ablatam ei sordidam vestem , et
datum indumentum honoris, et gloriae : sicut corpus lesu Christi
, quod est ecclesia, aduersario in fine temporum per iudicium
superato , a luctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis as-
sumitur.
3. Quod etiam in psalmo dedications dqmus apertissime ca-
nitur : Conuertisti luctum meum in gaudium mihi, conscidisti sac-
cum meum, et accinxisti me Uetitia , vt cantet tibi gloria mea,
et non compungar.
C A P V T II.
De 'vasis Domini in Babyloniam deportatie.
[. C^^uod
autem vasa Domini sacrifiais , vel sacramentis mysti-
cis deputata , rex quondam babylonius de Ierusalem abs-
Cap. I. n. 1. Nam quod etiam vsque
ad compungar, verba sunt August. 12.
contra Faust, c. 36. GRIAL .
lb. Grial ius in textu iam quod post,
in not. nam quod etiam p o s t. Alii , iam
quod etiam post . Pro leremiae alii habent
Esdrae . AREV.
2. Alii, Christum verum sacerdotem .
Et tnox, stabat ablata ei sordid a veste
datum . AREV.
3* Alii, Cant cm tibi gloriam meam .
AREV.
I N E S D R A M . 55 r
tulisse, pariterque cum captiuis abduxisse,et suis vsibus députasse
legitur, miserante autem Deo, post solutam captiuitatem vasa
ilia relata sunt non confracta,et diuino rursum cultui mancipata,
rex babylonius diabolus est, qui fidelium populum errorum captiuitate
vinctum de Ierusalem , id est, ecclesiam in Babyloniam , id
est, confusionem haereticae prauitatis abduxit.
2. Sed et partem vasorum, id est, sacramentorum simul cum
captiuis aspoitauit. Nam vasa sacramentorum ipsa sacramenta significant
, per quae diuini cultus perfectio adimpletur . Detule-
runt namque ex eis nonnulla secum haeretici . In primo nomen
ipsum Christi, quo se christianos vtique dicunc, asportauerunt Le-
Alleluia.
C A P V T I I I .
De reditu populi in Ierusalem.
*• autem. respectu D e i, ignorantiae confusione relic ta ,
populus ad Ierusalem, id est, visionem pacis, quae esc
ecclesia Dei viui,duce Domino, redire festinat, haec vasa, id est,
sacramenta secum deferens, non immutat, sed reportât /vtique integra
: nec confringit, quasi in melius renouanda; sed ea teinplo
restituit, vsib usque diuinis accommodât.
2. Ita vt ea secum non perdita, sed etiam apud impios serua-
ta fuisse, plebs restituta congaudeat . Nec dekmus Euangelium,
nec obliteramus Apostolum, Amen quoque,et Alleluia non com-
mutamus, Baptisma non iteramus.
Cap. IT. n. 2. Alii, quo et christiani
vtique dicuntur. AREV.
Cap. ill. n.I, Reiicta . a!, relictus, VC
intelligatur relictus populus . AREV.