
C A P V T XXXI V.
De non ascindcndo ad id per gradus .
i . l y on ascendes per gradus ad aitare meum, id est, non grada-
tim vnum alio praeferens, ad me peruenies, neque priorem, ne-
que posteriorem tempore discernes, quia diuisum, et sequestratum
vnitatis Dominum propitium non habebis. Hoc enim ariani fa-
ciunt,qui inseparabilem Patris, Filii, et Spiritus sancti substantiam
diuidunt. Iam deinde quamplura legis praecepta dantur, quibus
omissis, quae opportuniora sunt, dicenda sunt.
C A P V T X X X V .
De hebraeo sex annis serulente.
P
i. X raecipitur enim post haec in lege , vt hebraeus puer,si forte
in seruitutem deuenerit, sex annis seruiat, septimo vero anno liber
dimittatur. Quod si egredi a seruitute noluerit propter vxo-
rem, et filios, perforabitur auricula eius subula,et erit seruus in
seculum .
2. Hoc de praesenti non dicitur seculo, sed de futuro : quia
in sex aetatibus huius seculi seruientes, in septimo die, id est, aeterno
sabbato liberabimur : si tarnen voluerimus esse liberi, dum
adhuc in seculo seruimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur
nobis auricula in testimonium inobedientiae , et cum vxore,
et filiis nostris,quos praetulimus libertati, id est, cum carne, et
operibus eius, iugiter peccati serui erimus in aeternum .
CAP.
Cap. XXXIV. n. 1 , Id ms. Cod. Alb. de non ascendendo : quod proterea rettest
ascendes, vt in Vulgata Exodi 20. nui , quamuis Grialius cum aliis exhibeat
26. , et in titulo huius capitis indicatur, accedes. AR.
I N E X O D V M. 38?
C A P V T X X X V I .
De talione.
1. I l lu d vero quid significat, quod in hac lege oculum pro ocu-
lo dari iubetur ? Oculus enim est quisque doctor, tamquam vitae
demonstrans iter. Idem autem si intentionem auditoris per ali-
quam perniciosam doctrinam conetur extinguere, si oculum laedat
animae,et intellectum eius turbet, auferatur, necesse est, ab eccle-
siae praesulatu ; et intellectus eius turbulentus, ac ferox , qui scan-
dalum fidei general, proiiciatur.
2. Sed etsi quis dentem laesit auditoris, per quern Scriptura-
rum cibos comminuebat, et diuidens spiritualiter distinguebat, vt
subtilem ex his ad interiora animae transmitteret sensum: quisquis
ergo huiusmodi euellens dentem conatur a corpore Christi praeci-
dere, auferatur dens illi.
3. De talibus enim dicitur : Dentes peccatorum contriuisti : si-
quidem et manus pro manu , et pes pro pede deposcitur . Manus
est actio operantis: pes est, per quem inceditur ad bona opera,
vel mala. Praecidatur ergo ille, qui scandalum facit, non solum
in fide,sed etiam in actibus,qui per manum significantur, aut of-
fendiculum praebet, quo pedes intelliguntur.
4. Recipiat etiam combustionem, qui combussit, et gehennae
fraternam tradidit animam . Per quae signacula ostenditur, vt iste
percussor omnibus detruncatus membris, a corpore excidatur eccle-
siae,vt ceteri videntes,timorem habeant,et non faciant similiter.
C A P V T X X X V I I .
De deeimis, et primitiis offerendis .
1 . Iu b e tu r quoque inter haec israeliticus populus decimas fru-
gum, cunctarumque primitias rerum offerre Domino. Spiritualiter
Cap.XXXVI. n .j. Offendiculumpraebet. sensus . Mendum ergo est in Griaiio
Ita mss., et plerique editi, et cohaeret (ra cb en t. AREV.
fom.V. ' C c c "
Psalm. 3.