
Isai. 5.
pluta area sicco vellere significat , nisi quod primo vna gens he-
braeorum habebat gratiae mysterium, totus orbis vacuus erat, nunc
autem in manifestation Christi totus habet hoc orbis, ilia vacua
est ? Area enim ilia totum orbem terrarum significat. •
4. Denique quando totus orbis infructuoso cultu ?entilis superstitions
arebat, tunc erat ros ille caelestis visitationis in vellere,
id e st,in Iudaea. Postea vero quam oues,quae perierunt, domus
Israel, quae sub figura velleris demonstrabantur, fontem aquae viuae
negauerunt, ros fidei exaruit in pectoribus iudaeorum , gratiamque
suam imber ille diuinus in corda gentium deriuauit, inde est, quod
nunc fidei rore totus orbis humescit, iudaei vero prophetis, et omnibus
charismatibus caruerunt.
5. Nec mirum , si perfidiae subeunt siccitatem , quos Dominus
prophetici imbris vbertate priuauit, dicens : Mandabo nubibus de-
super , ne pluant super earn imbrem . Iccirco autem illam gentein
velleris nomine significant, vel quia spolianda esset doctrinae au-
ctoritate , sicut ouis vellere, vel quia inobauditam eandem pluuiam
detinebat, quam nolebat praeputio praedicari , id est, incircumci-
sis gentibus reuelari.
C A P V T V.
De proelio Gedeon cum trecentis.
i. P o s t hanc diligentissimam mysterii explanationem , quum iam
contra madianitas Gedeon dimicare contenderet, et exercitus mul-
titudinem ad bella produceret,diuina ilia admonitione praeceptum
est, vt ad fluuium veniens , omnes, quos flexis genibus aquas hau-
rire conspiceret, a bellorum conflictu remoueret . Actumque est,
lb . Ilia vacua est : vacuata est, Aug.
ORIAL .
4. Infructuoso cultu . Infruct. aestu,
August, GRIAL .
lb. Id est) in Iudaea , additae sunt hae
voces ex August, quae deerant in mss•
GRIAL .
Ib. Imber ille : meatusque suos fons
ille diuinus in corda gentium deriuauit 9
Aug. GRIAL .
lb, Et omnibus charismatibus : cha-
rismate , Valent. At vero Iudaei prophe-
tas suos,et consiliarios perdiderunt , Aug,
GRIAL .
lb. Voces id est, in Iudaea aberant
a textu Grialii contra eius mentem . AR.
5. Vulgata , Et nubibus mandabo , ne
pluant super earn imbrem . AREV.
Cap. V„ n. 1. Totum caput e Gregor«
lib. 30. Moral. cap, 17. GRIAL .
vt trecenti viri tantummodo, qui stantes aquas manibus hauserant,
remanerent.
2 . Cum his Gedeon ad proelium pergit, eosque non armis,
sed tubis, lampadibus , et lagenis armauit. Nam, sicut illic scriptum
est, accensas lampades miserunt intra lagunculas, et tubas
in dextera, lagenas autem in sinistra tenuerunt, et ad hostes suos
cominus venientes cecinerunt tubis, confregerunt lagunculas, lampades
apparuerunt, et hinc tubarum sonitu, illinc lampadarum co-
ruscatione territi hostes in fugam versi sunt .
. 3. Quid hoc est, quod tale bellum per Prophetam ad medium Isai.g.
adducitur ? An indicare nobis Propheta studuit, quod aduentum
Redemptoris nostri contra diabolum ilia sub Gedeone duce pugnae
victoria designauit? Talia illic nimirum acta sunt, quae quanto ma-
gis vsum pugnandi transeunt, tanto amplius a prophetandi myste-
rio non recedunt.
4. Quis enim vnquam cum lagenis , et lampadibus ad proe-
lum venit? Quis contra arma veniens, arma deseruit ? Ridicula nobis
haec profecto fuerant, si terribilia hostibus non fuissent . Sed
victoria ista attestante didicimus, ne parua haec, quae acta sunt,
peipendamus • Gedeon itaque ad proelium veniens Redemptoris
nostri signât aduentum, de quo scriptum est : Tvllite portas pr/«-Psalm. 23.
cipes vestras, et eleuamini portae aeternales, et introibit rex gloriae.
Çuis est iste rex gloriae ? Dominus fortis, et potens, Dominus potens
in proelio.
5. Hunc Redemptorem nostrum non solum opere, sed etiam
nomine prophetauit . Gedeon namque interpretatur circuiens in
vtero. Dominus enim noster per maiestatis potentiam omnia cir-
cumplectitur , et tarnen per dispensationis gratiam intra vterum
2. Lampadarum coruscations . Alif,
lampadum coruscatu , Post versi sunt alii
addunt, De hoc enim per prophetam d i-
citur . lugum enim oneris eius, e t jv ir -
gam humeri eius 9 et sceptrum exactoris
eius superasti, sicut in die Madian . Eri-
piens quippe gentilitatem Dominus, supe-
rauit iugum oneris eius, quum earn ad-
uentu suo ab ilia daemoniacae tyrannic
dis seruitute liberauit . Superauit sceptrum
exactoris eius 9 quum regnum eiusdem
diaboli, qui pro pestifera perpétra-
tione vitiorum consueuerat tribut a débita
poenarum exigere 9 de fidelium corde de-
s trà x it. Quid hoc est etc. Grialius haec
prorsus omitti voluit. AREV.
3 . Quid hoc e s t, quae ante haec le-
guntur in impressis 9 sunt quidem Greg.
verba e cap. 1 6. Sed ideo recepta non
sunt 9 quia et sententiam interrumpunt ,
et a manuscriptis libris absunt, neque
dubium, quin e margine ads cita s in t . GR.