
quippe primitiae frugum,vel primogenitorum , principia bonorum
operum ostendunt, vel ipsam bonam voluntatem, quae prior est
opéré, quam pelagiani sibi tribuendo oflfendunt . Deus autem ,
dum ilia sibi a nobis iubet offerri, indicat ad ipsius gratiam per-
tinere .
2. In decimis porro Domino offerendis denarius numerusper-
fectionem signifîcat : quia vsque ad ipsum numerus crescit : ideo-
que sicut in primitiis principia voluntatum, ita in decimis consutn-
mationes nostrorum Operum ad Deum referre praecipimur, a quo
et boni operis initium, et perfectionis percipimus effectum.
3. Verum 3 quod dixit, Primogenita asini mutabis oue : per asi-
num quippe hoc loco immunditia, per ouem vero innöcentia de-
Signatur. Asini ergo primogenita oue mutare est immundae vitae
primordia ad innocentiae simplicitatem conuertere : vt postquam
omnia ilia peccator egit,qu a e ,vt immunda, Dominus respuit,ea
iam agendo proférât, quae Dei sacrificio, vt munda, imponat.
Quod vero sequitur,Sr non redîmes, occidetur : quia nimirum mens
immunda,et delictis obnoxia, si non fuerit in melius commutata,
necabitur morte perpétua.
C A P V T X X X V I I I .
De vitulo combusto ig n i.
1 . D e sc en d en s itaque Moyses de monte cum tabulis,dum au-
disset populum, quod fuerat ad idola consecratus , indignos eos
iudicans accipere legem, proiecit de manibus suis tabulas , quibus
confractis , incendit vitulum , quem plasmauerant.
2. Sed quid sibi velit iste vitulus , quem fecerunt sibi filii
Israel in solitudine? Vel quid signifîcet, quod Moyses ipsum vitulum
igné combussit, minutatimque concidit, et in aquam asper-
gens potum populo dédit? Si enim tabulas, quas digito D e i,hoc
est, operatione Spiritus sancti scriptas acceperat, ideo fregit,quia
indignos eos,quibus eas legeret, iudicauit: si denique vt ab eis
Cap. XXXVII. n.3. Verum j quod di- Cap.XXXVIII. n.i. Fortasse praeferen-
xit vsque ad morte perpétua » Gregor. dum, quod est in Alborn. cum tabu lis,
2 7 . Moral, cap, i i . GRIAL. quum audisset , populum ad idola conlb
. Grialius , loco immunditias. AR. uersurn . ARE VAL VS .
ille vitulus penitus aboleretur , incendit eum, et contriuit, et in
aquam sparsit , atque submersit, vt quid et potum hune populo
dédit ?
3. Quem non excitet factum hoc ad quaerendam, et intelli-
gendâm propheticam signifïcationem ? Occurrat ergo iam intends
mentibus, quia diaboli corpus significabatur in vitulo : id est, homines
in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc
est, auctor est diabolus.
4. Aureum praeterea , quia videntur idololatriae ritus,velut a
sapientibus insdtuti. De quibus dicit Apostolus : Quonium cogno-
scentes Deum, non sicut Deum glorifieauerunt, aut grattas egerunt,
sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor
eorum.
5. Dicentes enim , se esse sapientes , stulti facti sunt, et muta-
uerunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis cor-
ruptibilis hominis , et -volucrum , et quadrupedum, et serpentum .
Ex hac quasi sapientia iste vitulus aureus, qualia solebant aegy-
ptiorum etiam primates, et tamquam docti homines adorare fîg-
menta .
6. Hoc ergo vitulo significatum est omne corpus : id est,
omnis societas gentilium idololatriae deditorum . Hanc sacrilegam
societatem Dominus Christus illo igné comburit : de quo in euan-
gelio ait: Ignem veni mittere in terram : vt quoniam non est,qui
se abscondat a calore eius,dum in eum credunt gentes,igne vir-
tutis eius diabolica eis forma soluatur .
7. Totum deinde corpus illud comminuitur , id est, ab ilia
malae conspirationis conflatione discissum verbo veritatis humilia-
tu r, et comminutum in aquam mittitur, vt eos israelitae, id est,
euangelii praedicatores ex baptismo in sua membra, id est, in Do-
minicum corpus transférant : quorum vni israelitarum , id est, Petro
de ipsis gentibus dictum est sic: macta, et manduca . Si macta, et
matiduca, quare non etiam, concide , et bibe ? ita iste vitulus per
ignem zeli, et aciem Verbi, et aquam baptismi ab eis potius , quos
absorbere conabatur, absorptus est.
4. In Vulgata, quia quum cognouisstnt Deum , non sicut Deum etc. AREV.
C c c 2
Rom. 1. 2 i.
et 22»
Lucae 12.
Act. 10.