
Psalm. 13 1 .
Luc. 1. 30.
Malach. 4. 2
a. lurasse enim Patrem, ac vouisse Vnigenitum legimus , Psalmists
dicente : Sicut iurauit Domino, votum vou.it Deo la cob, scilicet
vt sacramentum religionis in carnis suae passione pro salute
generis humani expleret . Haec ergo secundum historians gesto-
rum ita per Christum acta sunt, vt videantur pro religione, quam
iurauerat , esse compléta. Post mortem lephte , traditur Israel in
manus allophylorum, nasciturque Samson, qui libérât Israel.
C A P V T V I I I .
De Samson.
i.v Jam son autem, quondam Domini Nazaraeus, habet quiddam
in typo gestum Christi. Primum quod ab angelo natiuitas eius an-
nunciatur : deinde quoniam Nazaraeus dicitur , et ipse liberat Israel
de hostibus: postremo quod templum illorum subuertit, et perie-
runt multa milia hominum, qui ilium illuserant.
2. Natiuitas ista Samson, quae per angelurn annunciatur, si-
militudinem habet primum prophetarum , qui natiuitatem Domini
secundum carnem annunciauerunt: deinceps angeli etiam,qui ad
Mariam loquitur, dicens : Maria , inuenisti gratiam ante conspectum
Domini ,et aceipies in vtero ,et paries filium , et vocabitur nomen
eius lesus •, hie enim saluum facict populism suum a peccaiis eorum.
3. Samson autem interpretatur sol ipsorum , eorum scilicet,
quibus lucet,non omnium , sicuti est oriens super bonos, et malos
sol,sed quorumdam. Sed quia et Redemptor noster sol appella-
tur , audi, ipsum Dominum Iesum per Prophetam eo nomine voci-
tari: Orietur vobis sol iustitiae, et sanitas in pennis eius . Vere
enim hie sol iustitiae est, qui omnium credentium mentes caele-
sti lumine clarificat.
4. Hie vere Nazaraeus, et sanctus D e i, in cuius similituditiem
die Nazaraeus est nuncupatus . Iste ergo quum tenderet ad mini-
sterium nuptiarum, leo rugiens occurrit e i. Sed quis primus erat
Cap. Vilt. n. 2. In Vulgata , Ne ti-
meas , Maria , inuenisti enim gratiam a-
pud Denm . F.cce concipies in vtero . . .
et vocabis nomen eius Iesum . Hie erit Magnus etc . Adisis Sabàtiermm . AR.
3. In Vulgata, Orietur vobis timen-
tibus nomen meum sol etc. AREV.
4. Sed quis primum vsque ad mu-
niinenta praebent , August. 12. contr.
Faust, cap. 32, GRIAL .
in Samson obuium leonem necans, quum petendae vxoris causa
ad alienigenas tenderet, nisi Christus, qui ecclesiam vocaturus ex
gentibus, vincens diabolum , dicit : Gaudete , quia ego vici mundum ?
5. Qqid sibi vult ex ore leonis occisi fauus extractus , nisi
quia,vt conspicimus , reges ipsi regni terreni, qui aduersus Christum
ante fremuerunt, nunc iam , perempta feritate , dulcedini euan-
gelicae praedicandae etiam munimenta praebent ? Illud etiam , quod
in semetipso Samson expressif, quod paucos quidem , dum viue-
ret, interimit : destructo autem templo, hostes innumeros , quum
moreretur, occidit.
6. Quia nimirum Dominus ab elatione infidelitatis paucos,
quum viueret, plures vero , quum templum sui corporis soluere-
tur,extinxit, atque elatos ex gentibus , quos viuendo sustinuit, si-
mul omnes moriendo prostrauit. Iam vero reliqua eius, quod ei
millier subdola caput raserit, et allophylis illudendum tradiderit,
quod capfiuatus,quod caecatus, quod ad molam deputatus est tin
his non Christus , sed illi fîgurantur , qui solo tantummodo in
ecclesia Christi nomine gloriantur, et malis actibus iugiter impli-
cantur.
7. Vir enim in nobis sensus rationalis intelligitur. Caro autem
quasi in typo mulieris accipitur . Si enim mulieri, id e st,
carni nostrae, blandiente libidine, vel aliis operibus, consenserimus,
gratia spiritus, quae Nazaraei crine significant, nudati spoliamur,
atque decipimur.
8. Ita enim superbis, et peccatoribus violata Christi gratia,
sicut Samson incisa coma, diabolus illudit. Sed quid e s t ,quod
Samson ille ab allophylis captus , postquam oculos perdidit, ad
molam deputatus est ? Quia nimirum maligni spiritus , postquam
tentationum stimulis intus aciem contemplationis effodiunt, foris
hominem in circuitum laborum mittunt.
9. Quod si aliquando idem homo agendo poenitentiam redeat,
I illi velut coma reducitur , id est, gratia reflorescente, reparatur ad
I virtutem: deinde cupiditatis, ac luxuriae subuersis columnis, vi-
5- Ex ore leonis occisi faims extrac
t s : in ore leonis occisi fauus extrac
t s , August. GRIAL .
lb. In semetipso Samson vsque ad
I prostrauit, Gregor.zg. Moral, cap. 7. GR.
8. Sed quid est, quod Samson vsque
ad mittunt , Greg. 7. Moral, cap. i s .
GRIAL.
lb. In nota Grialii erat amittunt pro
mittunt. AREV,