
vinum Deo hostiam obtulit,quia sacerdotium, et regnum vere primogenitis
debebatur , antequam Aaron sacerdotio fungeretur .
12. Hie etiam prior omnium post diluuium vrbem Salem con«
didit, in qua etiam et regnauit, quae postea Iebus, siue Solyma
dicta est, et nunc deriuato vocabulo Ierosolyma vocitatury vixit
annis sexcentis, et perdurauit vsque ad septuagesimum aetatis Isaac
annum, mortuusque est, ac sepultus in ciuitate sua Ierusalem. «
C A P V T VI.
i j . \ braham pater gentium, filius Thare, de Stirpe Sem, natio-
ne chaldaeus , fide primus , exul spontaneus , obediens in praece-
ptis, credulus in promissis , pauper in patria,in peregrinatione lo-
euples,in proeliis victoriosus, in victoria non auarus, reges quin-
que superauit, et spoliis exuit, captiuumque pärentem reduxit.
14. Eo summus , vt Trinitatem in typo videret, et Vnitatem in
mysterio veneraretur: eo fidelis, vt in promisso genere contra spem
naturae Deo crederet: adeo iustus , atque deuotus , vt indulgentiam
vnici pignoris diuinitati non praeponeret. Sed incunctanter prae-
cipienti parens ad immolandum filium religiosus parricida gladio
dexteram armaret.
15. Qui dum distrinxit ferrum , vnicum pignus in victimam
oblaturus, nec natum perdidit, nec hostiam amisit. Filium enim
in sacrificium obtulit, et arietem pro filio immolauit. Vixit autem
centum Septuaginta quinque annos, sepultusque est in agro Ephron,
in spelunca duplici: in cuius interiori parte sepultum ferunt Adam ,
in exteriori vero Abraham. Distat autem hie locus , vt Iosephus
edocet, septimo ab vrbe Hebron stadio, ibique asserit, Abraham,
et filios eius sepulcrum habere pulcherrimo instructum marmore .
16 . Illic etiam et terebinthum magnam arborem a constitu-
13.. Parentem, id e st, cognatum yvel
consanguineum 9v t infr. cap. 9. FONT.
lb . Quod Isidorus ait , fide primus ,
Prudentius in praefat. Psychomachiae ex-
plicuit primo hoc versicuio : Abraham
fidelis prima credendivia . Cód. Florent,
nonnihil addit ; spontaneus^ qui Trinitatem
in typo vid it y et Vnitatem in mysterio
verieratus esti hic fu it obediens etc. AR.
1 6. De sepulcro Abraham dictum
num, 5. De queren Mambre» quam alii
terebinthum ex verbo hebraico vertunt,
praeter S. Hieronymum agunt Eusebius ,
Iosephus y et alii > in Dic^ionario Biblico
Calmeti laudati . AKEV*
DE ORTV, ET OBITV PATRVM 157
tione mundi fuisse asseuerat. Hanc beatus Hieronymus vsque ad
Constantini imperium perdurasse scribit -, ipsa est enim quercus Mam-
brae amorrhaei, qui fuit amicus Abrahae , quae apud gentiles in
tanta extitit veneratione, vt earn mûri ambitu circumseptam sole-
mni veneratione colerent.
C A P V T VI L
17 . I s a a c filius Abrahae ex promissione in terra Chanaan geni-
tus, semen aeternum vocatus , coniugalis vitae castimonia clams ,
premptus ad gratiam, ad ignoscendum paratus , qui excludentes'
non armis expulit,sed patientia vicit, qui poenitentes cum boni-
tate recepit, qui per-amorem Dei eo vsque detulit honorem pa>
rènti , vt ad aram sponte sacrificandus accedeiet, atque in figuram
Christi mortem non recusaret . Obiit centum octoginta annorum ,
sepultusque est iuxta patrem suum .
C A P V T V I I I .
18. X acob filius Isaac , natus in terra Chanaan, dilectus matris,
supplantator fratris, humilis quoque , et simplex , et innocentem ha-
bitans domum . Hie autem, postquam primogeniti praeripuit be-
nedictionem , obediuit matri,et fraternae iracundiae patienter ces-
sit, patriamque, et parentes relinquens , exul elfectus seruitutem
longam sustinuit; laborem famis pertulit,et frigoris, seruiuit soce-
roy vt pastor mercenarius pauit gregem , expectans non de diui-
sione , sed de gregis lucro mercedem : qui peregre profectus, dum
consortio egeret hominum, comitatum meruit angelorum .
19. Hie Domino colluctatus praeualuit , hie facie ad faciem
Deum vidit : hie famis inopia pulsus, cum praeclara progenie in-
gressus est in Aegyptum . Emensis centum quadraginta septem am
nis, naturae reddidit debitum, sepultusque est cum patribus suis.
17. Poenitentes Abimelech, et Ocho-
Zach , et Phicol. Genes. 26. FONT.
lb . In editionc Grialii erat sacrifi-
candum , pro quo fidender posui sacrificandus
, quod etiam apud Breulium, alios-
que extat. AREV.
18. A l. Innocens habitans domi . al.
Innocenter . FONTIDONIVS .