
uina luce prosternèrent. Et notandurr?, quod steterunt hostes an-
te lagenas : fugerunt ante lampades: quia nimirum persecutores san-
ctae fidei praedicatoribus adhuc in corpore positis restiterunt.
15 . Post solutionem vero corporum apparentibus miraculis in
fugarn versi sunt : quia pauore conterriti,a persecutione cessaue-
runt. Intuendum est etiam id, quod illic scriptum est : quia in
dextera tubas, lagenas autem in sinistra tenuerunt. Pro dextro
enirn habere dicimus, quidquid pro magno pensamus . Pro sinistro
vero , quod pro nihilo ducimus .
1 6. Bene ergo illic scriptum est, quod in dextera tubas, et
in sinistra lagenas tenuerunt : quia Christi martyres pro magno ha-
bent praedicationis gratiam : corporum vero vtilitatem pro mini-
mo : quisquis enim corporis vtilitatem plus facit, quam gratiam praedicationis
, in sinistra tubam, atque in dextera lagenam tenet . Si
enim priori loco gratia praedicationis attenditur, et posteriori vti-
litas corporis, certum est, quia in dextris tubae, et in sinistris la-
genae tenentur.
C A P V T V I .
De Abimelech .
i . Î^/Loritur Gedeon, et reliquit septuaginta filios, et vnum nomine
Abimelech, natum ex concubina : qui conduxit sibi viros va-
go s ,e t abierunt post ilium", et intrauit in domum patris su i,
et occidit fratres suos septuaginta viros super lapidem vnum , et
remansit Ioathan minor, quoniam absconsus erat, etc. Hoc factum,
si nihil propheticum indicaret, quid opus erat, vt magno-
pere praescriberetur, vtrum Gedeon septuaginta filios, et multas
vxores habuisset, sed et concubinam, de qua vnum , et malum sus-
cepisset ?
15 . Nonnulli mss. pauore perter-
riti a persecutione jidelium cessaue-
runt . Grialius pro dextra . . . pro sinistra
. Alb. pro dextro . . . pro sinistro .
AREVALVS.
Cap. VI. n. x. Hoc caput sumptum
putamus e sermone aliquo D. Aug. qui
non e x ta t: id indicat pecapitulatio subiecta
( qua solet ille plurimum v t i) ab
iis verbis pariter deuorabit: quae tarnen
recapitulatio apud Bedarn non legitur, et
nos earn valere iussimus , quamuis in pie-
risque mss. legeretur; repugnat enim le g i,
quam sibi ipse in his commentariis bre-
uitatis praescripsit Isidor us , eadem vno
in capite bis referre. GR.
î . Quod quum turpe factum sit, tunc etiam turpius esset,si
haec posteris ad exemplum in diuinis libris scripta viderentur, nisi
magnae alicuius rei imaginent earum rerum gesta per typos, et figuras
ostenderent. Gedeon igitur,vt superius dictum e st, typum
Domini tenebat, plurimae vxores eius multae sunt nationes, quae
perfidem Christo adhaeserunt. Septuaginta vero filii eius septuaginta
linguae sunt in hoc mundo diifusae, in quibus sibi per fidem
Dominus filios generaturus erat .
3. Concubinam hoc in loco synagogam vocat. Quae in no-
uissimis temporibus Antichristo est creditura,de qualoannes apostolus
in Apocalypsi ait 1 Qui dicunt se iudaeos esse, et non sunt,
sed sunt synagoga Satanae . De qua vltimis temporibus nequissi-
mus filius , id est, Antichristus est generandus. Eritque filius an-
cillae, id e st, synagogae illius peccatricis : quia qui peccatum , inquit
, facit, seruus est peccati.
4. Hie jinquam ,congregatis sibi impiis, sicut Abimelech fecit,
regnum improbe vsurpauit : interfectisque nobilibus filiis, id est,
his, qui ex diuersis nationibus , et linguis in Christum credentes,a
Deo sunt generati, inducturus est persecutionem, vt pene sanctos
omnes interficiat. Sed super septuaginta, inquit, fuit iunior filius
ex nobili matrimonio , qui se absconderat . Hie , inquit, ascendit
in verticem montis Garizim , et exclamauit voce magna ad popu-
lum Sichimorum, componens eis parabolam .
5. Hie ergo iunior filius, qui fugit, vt gladium inimici eua-
deret, figura est residui populi Israel , praedicante Elia,extremis
temporibus credituri, et Antichristi gladium euasuri. Ascendit, inquit,
iste in verticem montis Garizim . Sed cur montent ascendit?
Quia nec prophetare, nec persecutionem Antichristi quisquam eua-
dere potest, nisi quis prius in montent benedictionis, id est, in
sublimitatem fidei, ac virtutum ascenderit. Hic est enim mons Garizim
, qui a Moyse in benedictionem deputatur.
6. ltaque quum ascendisset, eleuata voce clamauit, et dixit:
Audite me ,v ir i Sichern. Ierunt ligna, vt vngerent super se regem
, dixeruntque oliuae , lmpera nobis. Quae respondit : Num-
quid possum amittere pinguedinem me am , qua dii vtunlur ^ et homines
, et venire, v t inter ligna promouear ? Dixeruntque ligna ad
2. Turpe factum . Forte, turpe factu . AREV.
cap. 2, V. J .
Deuter. 29.
R r r 2