
Iacob mittit Ioseph filium suum, vt de fratribus solicitudinem ge-
reret .
5. Et Deus pater misit filium suum vnigenitum, vt genus hu-
manum peccatis languidum visitaret. Mittitur vtique ab illo pâtre,
de quo scriptum est \ Misit Deus filium suum in similitudi-
nem carnis peccati-, vt videret,si recte agerentur oues. Et Domi-
nus inquit in euangelio : Non vent, nisi ad oues perditas domus
Israel.
6. Inuenit ergo Ioseph fratres suos in Dothain . Dothain in-
terpretatur defectio ; vere in grandi defectione erant, qui de fra-
tricidio cogitabant : quumque vidissent Ioseph fratres süi procul,
occidere eum cogitauerunt . Et iudaei videntes verum Ioseph,Dominum
Iesum Christum,vt eum crucifigerent,vno omnes consilio
statuerunt, dicentes : Crucifige eum .Vers, pessima deuorauit eum,
id est, iudaica plebs interfecit eum : de qua Dominus in euangelio
dicit : Ecce ego m'itto vos, sicut oues in medio luporum .
7. Nudauerunt Ioseph fratres sui tunica polymita, et talari: et iudaei
Christum per mortem crucis expoliauerunt tunica corporali.
Polymitam autem,id est, decoratam omnium virtutum diuersitate.
Resperserunt autem tunicam hoedi sanguine : quia falsis eum testi-
moniis accusantes, in inuidiam deduxere populi omnium peccata
donantem .
8. Mittitur dehinc in cisternam : id est, in lacum : et Christus
expoliatus carne humana, descendit in infernum . De cisterna quo-
que Ieuatus ille ismaclitis, id est, gentibus, venditur : et Christus,
postquam de inferno egreditur,ab omnibus gentibus fidei com-
mercio comparatur. Ille per Iudae consilium triginta argenteis
distrahitur, et hic Christus per consilium Iudae Iscariotis eodem
numero venumdatus e st.
6. Inuenit ergo Ioseph vsque ad
statuerunt, eiusd. GRIAL .
7. Nudauerunt vsque ad tunica corporali
, tiusd. GRIAL .
Ib. Poljrmitam vsque ad rirtutum diuersitate
, Ambros, e. 3 . GRIAL .
8. Mittitur dehinc in cistern, vsque
ad venumdatus est, August, ibid. GR.
Ib. Florent. 1. sic haec refert : De
cisterna leuatus i l l e , et ismaelitis venditus
Ioseph , missus in puteum, et tductus
de puteo , quid a liud, nisi mortem Domini
, resurrcctionemque praetendit ? Ita
etiam cod. Regio-Vatic. 293. ad marg.
post comparatur addit, Ioseph missus in
puteum etc. Verbum distraho , quod mox
occurrit pro vendo , ab aliis quoque vsur-
patur . Infra n. 17. distractus eodem sensu
. AREV.
g
a. Dehinc Iacob posteritatis suae deplorans dtspendia, quasi
pater, filium lugebat amissum : quasi propheta flebat interitum iu -
daeorum . Denique scidit vestimentum suum , quod in passione
Domini legimus factum a principe sacerdotum . Sed et velum rempli
scissum est, vt propheta et nudatum populum suum, et d.m-
sum osteuderet regnum. Igitur Ioseph descendit in Aegyptum :
et Christus in mundum . . . . . . . .
10 Emit eum Eunuchus,id est, castus in disciphms euangelicis
populus christianus. Erat autem Ioseph pulchra facie : ita et
de Christo Dauid ait : Speciosus forma prae filus hominum-, diffusa
est gratia in labiis tuis. Sed mulier, inquit, in eum oculos ime-
c it, vt adulterium cum illa perpetraret.
1 1 . Ista mulier figura erat synagogae, quae saepe , sicut scriptum
est, moechata est post deos alienos, similiter volebat et Chri-
stnm in adulterii sui scelere retinere, vt negaret,se esse Deum,
et pharisaeorum magis, et scribarum, quam legis, praecepta ser-
uaret , quae illi velut maritus erat. Christus autem non acquies
c e r illicitae doctrinae, id est, adulterinae synagogae, manu veste cor-
poris apprehensus, carne se exuit, et liber mortis in caelum ascendit.
12 . Calumniata est meretrix,vbi eum non potuit tenere, di-
cens,quod templum Domini blasphemaret,et legis diceretur transgressor.
Sed ilium non career terruit, non inferna tenuerunt, quum
etiam, vbi velut puniendus descenderat, inde alios liberauit.
13 . Denique inuenit Ioseph duos eunuchos de domo régis in
carcere vinctos, duorum populorum credentium, vel incredulorum
figuram gestantes : qui conclusi sub peccato Adae , transgiessione
obnoxii tenebantur. Qui ideo dicuntur eunuchi, quia castam ac-
ceperant regulam disciplinae . Eloquia, inquit, Domini casta.
14 . Denique post trinam lucem Domino ab inferis résurgente,
et legis ob scura, vt Ioseph, somnia reuelante , solutus est a peccatis
credentium populus, et inferni carcere liberatus redditui mi-
nisterio diuinae legis . Incredulus autem, et impius populus iu-
daeorum, quia in conuersionis ligne non credidit, transgressionis li-
gno suspenditur , vt illi alteri eunucho contigit, qui iudaeorum
imaginera indicauit.
15 . Praeterea narrat Pharao somnium , interpretatur Ioseph.
9. Dehinc Iacob vsque ad ostenderent regnum , Ambros, c. 3. GRIAL.