
maiestatem diuinitatis corporis tegmine, tamquam speluncae abdi-
to occultabat. Illi ergo non cognoscentes De urn , persecuti sunt
hominem : nec mori potuit, nisi in homine, quia nec teneri po-
tuit, nisi in homine . Opposuit ergo male quaerentibus terram,
seruauit bene quaerentibus vitam .
4. Fu°it ergo secundum camera in speluncam a facie Saul:
quia passus est vsque adeo se occultans iudaeis, vt mdreretur .
Sed quare vsque ad mortem voluit esse patiens, vt fugeret a facie
Saul in speluncam ? Etenim spelunca inferior terrae pars potest ac-
cipi. Et certe ( quod manifestum est, et notum est omnibus),
corpus eius in monumento positum est , quod erat excisum in
petra. Hoc ergo monumentum spelunca erat : illuc fugit noster
Dauid a facie Saul.
5. Tamdiu enim persecuti sunt ilium iudaei, quoad vsque po-
neretur in spelunca . Sed quid est, quod persecutor ad purgandum
ventrem speluncam ingreditur, nisi quod iudaei in Christum con-
ceptam mentis malitiam, quasi odorem foetidum emiserunt, et co-
gitata apud se noxia,factis deterioribus, dum Christum perimunt,
ostenderunt ?
6. Sed tarnen Dauid Saulem occidere-noluit, et quum eum in
abdito occultatum antro haberet in potestate, reseruare potius,
quam occidere maluit: ita et Christus, dum esset in spelunca car-
nis, persecutorem populum in potestate habuit , et non occidit.
Scriptum enim erat de eis per prophetam: Ne occideris eos . Tantum
denique Dauid summitatem chlamydis eius silenter abscidit,
vt ostenderet prophetia, Christum iudaeos non occidisse: sed eis
tantum regni gloriam abstuiisse: sicque eos persecutione sua va-
cuos sede, vel imperio reliquisse.
7. Chlamydis enim abscisio regni est amputatio: hoc etiam alio
loco idem Saul, quum per inobedientiam peccasset, ostendit. Nam
quum veniam precaretur, rogaretque Samuelem , vt reuerteretur cum
illo ad placandum Deum, et noluisset, atque conuertens faciem
suam, abiisset, tenuitSaulpinnulam vestimenti eius, et disrupit earn .
8. Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum Israel
7 . Grialius hoc loc. edidit dirupit, gum: Scidit Dominus regnum Israel a te
et n. seq. disrupit . AREV. ho d ie, et tradidit illud proximo tuo me-
8. Vulgata cap. 15 . v. 38. lib. 1. Re- liori te . AREV.
I N R E G V M 1 5 25
de ntanu tua hodie, et dabit illud proximo tuo, et diuidetur Israel
in duo . Populi ergo Israel personam figurate gerebat rex iste, qui
populus amissurus erat regnum, dum persequitur Christum.
C A P V T X V I I I .
De hast a ablata Sauli ■ a Dauid .
I, uod et sequenter iterum demonsttatum est, quando idem
Dauid fugiens a facie Saul ingressus est in castra regis,
et quum dormjentem inuenisset, non percussit, non occidit, sed
solam lanceam, quae erat ad caput eius , etlenticulam sustulit, dor-
mientibusque cunctis,egressus de castris,transmit in cacumine montis.
2. Quid est hoc ? persequebantur namque iudaei Christum, sed
persequendo dormiebant, quia non vigilabant corde. Duritia enim
cordis obdormitio est. Dormiunt in vitam veterem, non euigilant
in nouam.
3. Venit Christus, non eos occidit , sed tulit ab eis scyphum
aquae , id est, gratiam legis, tulit et sceptrum regale, regni scilicet
potestatem, quam pro maximo habebant, et vnde se protege-
bant temporaliter, et quam aduersus Deum per itieredulitatem ge~
rebant. Et deinde victor Dauid noster, de castris eorum regressus,
transcendit in altitudinem montis caelorum .
C A P V T XIX.
De pugna Dauid cum Amalechitis.
i.X n te re a fugiens Dauid, dum pergeret cum Achis rege phili—
stinorum in proelium aduersus Israel, insurgentes amalechitae ir-
ruerunt in Siceleg,et succendentes earn , captiuarunt omnia, quae
erant Dauid, et puerorum eius. Reuersus ergo Dauid ad persequen-
dos amalechitas, inuenit aegyptium puerum lassescentem , quern ama-
kchitae aegrotum in itinere reliquerant.
2. Hunc autem Dauid inuentum cibo refecit, ducemque sui
Cap. XVIII. n. 1. Ingressus est etc. al* disset, non percussit, non occidit. Pro ca*
in castra regis , quum dormientem offen- cumine melius esset cacumen . AREV,