
Si videbitur Reuerendissimo Patri Magistro Sac. Palatii Apostolici.
Benedictus Fenaia Arehiep. Philipp. Vicesgcrens.
A P P R O B A T I O .
Quod de quatuor praecedentibus voIuminibus,idem de hoc quinto
iudicium nostrum esto. Romae Idibus Ian. anni MDCCCII.
loseph Canon. Reggi.
Vitus Maria Giouenazzius.
I M P R I M A T V R
Fr. Thomas Vincentius Pani Sacri Palatii Apostolici Magister.
S. I S I D O R I
h i s p a l e n s i s e p i s c o p i
d o c t o r i s H IS P A N IA R VM
L I B R 1 D I F F E R E N T I A R VM
§iue de proprietate sermonura.
L IBER PRIM VS
De Differentiis Verborwn.
P R A E F A T I 0 .
Isidorus Lectori Salutem .
lerique veterum sermonum differentias distinguere studuerunt,
subtilius inter verba, et verba aliquid indagantes . Poetae autem
gentiles necessitate metrica confuderunt sermonum proprietäres.
Sicque ex his consuetudo obtinuit, pleraque ab auctoribus indifferenter
accipi, qtiae quidem quamuis similia videantur, quadam
tarnen propria inter se origine distinguuntur . De his apud latinos
Cato primus scripsit, ad cuius exemplum ipse paucissimas partim
edidi, partim ex auctorum libris deprompsi : tibique, Lector , pro
delectatione subnotaui.
PRAEF. Seruius ad ill. i . Aeneid. ne*
mora inter frondea . Alias Gentiliura .
Ä l. proprietatem . A l. auctoritatibus .
A l. pro delectatione legentium . PAN-
TINVS .
îb . De libris Differentiarum Verbo-
jruno , et Reram fuse disputatnrn fuit in
Isidorianis cap. 56. Quum duo sint exempta
libri de differentiis verborum ,
aliud ordine alphabetic*) , quod Grialius
primo loco cum notis P. Pantini posuit,
aliud sine eo ordine , quod idem Grialius
ex editione Bignaeana sumpsit, pri-
mum exemplum a nobis tamquam ge-
nuinum profertur , alterum ad Appendi-
Tom.V.
ces tamquam dubîum reiicietur . Panti*
ni notas , ac varias lection es saepe obscure
collocatas in meliorem ordinem »
vt potui, redegi . Barthius lib. ,A^’
uersar. cap. 6. praefationem ex quodam
suo ms. codice protulit cum nonnulla
scripturae discrepantia , vt Poetae necessitate
confuderunt . . . . tibique lecture .
Alias coniecturas add i t , quae infra suis
locis indicabuntur. In ms. codice Vati-
cano 3 3 2 1 ., quem identidem allegabo »
hae sunt variae lectiones : plerumque veter
es • . i origine distinguante. . . ipse
paucissima . . . deprompsi, et pro delector
tione legentium subnotaui . AREV. f
A