
5. Iahel enim interpretatur ascensio, quia per ecclesiam ascen-
ditur ad caelum. Ista palo Sisaram hostem interfidt , id est, ligni
crucis virtute diabolum interimit, quod Barac g id est, prior po-
pulus per legis praecepta facere non potuit: sola enim ista per lignum,
in quo spiritualibus sacramentis credentium salus est, fidei
hostem affigit : quem deinde mortuum pellibus obtegit,id est,
inclusum in carnalium cordibus derelinquit. Non enim latent
mortifera ipsius, nisi in corruptibilitate vitae viuentibus, et pecca-
ta mortalia perpetrantibus, qui, dum praue viuentes, segregantur
a corpore Christi, efficiuntur membra diaboli.
C A P V T I I I .
De Gedeon, et elus sacrificio .
1 . ' jL'raditur deinde populus Israel in manu Madian,pro cuius
liberatione loquitur angelus Domini ad Gedeon : cuius gesta quid
mysticesignificent, demonstrandum est. Gedeon namque,quum sub
quercu tritici messem virga cederet,et paleis frumenta excuteret,
angelum vidit, accipiens ab eo oraculum , vt a potestate hostium
populum Dei in libertatem deduceret: iste Gedeon figuram gesta-
bat Christi, qui sub vmbra sanctae crucis praedestinato incarna-
tionis futurae mysterio constitutus, rectitudine iudicii , quasi per
virgam , electionem sanctorum a vitiorum paleis sequestrabat.
2. Hie ergo Gedeon, quum audisset ab angelo, quod deficien-
tibus populorum milibus in vno viro Dominus plebem suam ab
hostibus liberaret, protinus hoedum coxit, cuius carnes secundum
praeceptum angeli simul cum azymis super petram posuit, et ills
carnium desuper effudit. Quae dum angelus virgae cacumine te-
tigit, statim de petra ignis erupit, atque ita sacrificium , quod o£
ferebatur, absumptum est.
1 . Cor. 10. 3. Quo indicio declaratum videtur,quod petra ilia typum habuerit
corporis Christi, Paulo attestante : Petra autem erat Christus.
Iam tunc igitur in mysterio declaratum est, quia Dominus Iesus
in carne sua totius mundi peccata crucifixus aboleret, nec solum
delicta factorum,sed etiam cupiditates purgaret animorum . Caro
Cap. III. n. i. E x Qrig. h om il.S ., et Aug. serin. 108, de temp. GR.
enim hoedi ad culpam facti refertur,ius ad illecebras cupiditatum,
sicut scriptum est, Quia concupiuit populus cupiditatem pessimam ,
et dixerunt : Quis nos cibabit carne ? Quod igitur extendit angelus
virgam, et tetigit petram, de qua ignis exiuit, ostendit, quod ca-
ro Domini spiritu repleta diuino peccata omnia conditionis huma-
nae exureret.
4. Vnde et Dominus ait : Ignem veni wittere in terram . Ad- Luc. 12.
uertit igitur vir doctus, et praesagus futurorum superna mysteria .
Et ideo secundum oracula occidit vitulum a patre suo idolis de-
putatum, et ipse septennem alium vitulum immolauit Deo. Quo
facto manifestissime reuelauit, post aduentum Domini omnia gen-
tilitatis abolenda esse sacrificia, solumque sacrificium Deo Domi-
nicae passionis pro redemptionis nostrae religione a populis de-
ferendum . Etenim vitulus ille erat in typo Christi, in quo septi-
formis spiritualium plenitudo virtutum, sicut Isaias dicit, inhabitat.
C A P V T IV .
De vellere, et area .
t i-apniiiit ergo mysterium victoriae Gedeon, et tarnen licet
fortis, et fidus pleniora adhuc de Domino futurae victoriae documenta
quaerebat, vt vna nocte lanae vellus in area poneretur,
et esset super illud tantummodo ros, et super omnem terram sic-
citas. Et rursus similiter poneretur vellus, et super totam terram
ros plueret,et siccitas esset in vellere.
2. Quaeret fortasse aliquis, vtrum quasi incredulus esse videa-
tu r , qui frequentibus iam fuerat indiciis informatus ? Absit . Non
enim ille ambiguus erat,sed nimirum futura mysteria praeuidebat.
Quae etiam prouidus diligentissime explorabat, vt amplius crede-
ret et mysterium , dum intellexisset oraculum .
3. Quid ergo vellus complutum,et area sicca, et postea com-
4. Pro redemption« nostrae religione
a populis deferendum . Pro religione
populi deferendum , Aug* a quo widen-
tur abesse duae voces redemptione nostra
. Religiose a populis deferendum Bed.
VaU non male , GR.
Cap. IV. n. 1. E x iisdem locis, prae-
ter ea , quae notata sunt. GR.
2. Quaeret . Ita Albornoz. codex .
Grialius, quaerit. AREV.
3. Quid ergo vellus vsque ad vacua
e s t ,r * 12 . eontr. Faust, cap. 32. GR.