
4o i I N E X O D V M .
offeruntur omnia in tabernaculo Dei, vt nullas desperet salutem •
Offert super haec et alius aurum , id est, sensum , et alius argentum,
id est,eloquium , alius vocem aeris. Sicque fiunt multa in
tabernaculo , mensa scilicet, et candelabrum , altare, cblumnae, bases
, tabulae, crateres , scyphi, turibula, phialae, mortariola, emun-
ctoria, paxilli, tentoria: quibus diuersitatibus tota illa tabernaculi,
id est, ecclesiae pulchritudo distinguitur.
10. Nam tabernaculum ecclesia est,in qua est mensa,id est,
vnitas fidei, vel certe scriptura sacra , qua vniuersi fideles spiri-
tuali cibo pascuntur. Candelabrum quoque cam septem lucernis
Christus est cum septem ecclesiis. Emunctoria quoque eius, hoe
.ést, geminum testamentum . Et columnae , doctores sancti, fidei
firmitate solidati. Necnon et bases, id est, prophetae suo funda-
mine structuram gestantes ecclesiae .
1 1 . Ibi etiam et tabulae , apostoli praedicationis latitudine di-
latati. Siue tentoria, praepositi videlicet, et praedicatores, qui ex*
terius laborant contra huius seculi turbines. Sunt ibi et crateres,
id est, distributiones donorum . Sunt et paxilli, hoe est, principes
ecclesiae , quibus pendent omnia genera populorum, quasi vaso-
rum , scyphi quoque, doctrinae eloquia , siue sensus .
12 . Necnon et turibula, virtutes scilicet operum bonorum,
vel orationes sanctorum, quibus odor suauitatis ascendit ad Do-
minum . Phialae quoque, apostoli, et doctores pleni vitalibus aquis.
Ibi lilia, virginitatis candor, siue mortariola, laborum , passionum-
que tolerantiae , quibus mortificantur membra poenitentium , et
hae quidem species, dispensationesque donorum sunt diuisae per
Spiritum sanctum fidelibus , vt in singulis distributionibus perfectum
Christi tabernaculum construatur,in quibus habitet Deus in
medio sanctorum .
C A P V T L V 11.
De vnguento, quo perungitur tabernaculum.
i . I o r r o vnguentum , quo perungitur tabernaculum , chrisma
est , quo vngitur populus fidelis in ecclesia, in quibus diuinitas
Cap. LVII. nurn.i. Vuig. qui stmptr triumphat . . . odorem notitiat m a l. AR.
I N E X O D V M . 403
tamquam in tabernaculo habitat. Potest quidem intelligi hoc vnguentum
etiam virtutes sanctorum, siue odor iustitiae longe, late-
que diffusus. De quo dicit Apostolus: Deo autem grattas , qui 2.àdCor,2.i
triumphat nos in Christo le su, et odorem iustitiae suae manifestât
per nos in omn'i loco .
C A P V T L V I I I .
De incenso composite.
1 . Jncenspm autem,quod ex quatuor odoratissimis generibus in
maximam sybtilitatem comminutis, id est,stacte, onyche,galbano,-Prud.p. 129
et'ture coniponitur, haec in forma orationum fidelium constituta
esse , bead Ioannis Apocalypsis ostendit. Et illi quidem viginti qua- Apocal. y.
tuor seniores procidunt ante agnum ,habentes singuli citharas, et
phialasaureas plenas incenso,quae sunt orationes sanctorum.
2. Quamquam et speciem quatuor elementorum , horum quatuor
odorum naturae significare videantur: vt tus , quod perluci-
dum est, aeri comparetur , stacte vero aquis, galbanus, et onyx
terrae, atque igni: vt per haec omnium, quae in caelo , et infra
eaelum,et in terra, et in aquis sunt, placitum Deo incensum sit
hie creaturae laudis oratio .
3. Sanguis autem ille,quo Moyses populum aspergit,ac pu-
rificat, et tabernaculum testamenti, et omnia, quae in eo erant,dicens
: Sanguis hie, sanguis testamenti, mirifice sanguinem Domini Matth.26.
Iesu praedicare monstratur, quo omnium credentium corda pur-
gantur, quo fides ecclesiae signatur, quo omnis populus ecclesiae,
id est, corpus omne tabernaculi sanctificatur, dicente Domino di-
scipulis : Hie est sanguis meus noui sestamenti, qui pro multis ef-
fundetur: ad implendum in veritate id , quod per Moysem fuerat
ostensum in imaOgine.
Cap. LVIII. n. i. Ostendi in PrudenU
pag. 129. incensum vocem esse antiquis-
simam pro ture,aut mixto quodaiü ex
diuersis odorum generibus . AREV.
lb^ Pro hoc in loco positum est aduerbium
hie *. sed alii legunt haec • AR.
2. Grialius , stactes vero aquis . AR.
3» Quo omnis populus etc. Alb. quo
omne corpus tabernaculi, id e s t , omnis
populus Christi sanctificatur. AREV.