
tor em , neque ita misereatur propinquis, vt erga Deum videatur
culpabilis.
12 . Quanti enim episcopi, quanti monachi , dum curam ge-
runt paientum , suas animas perdiderunt? De sanctis non egredia-
tur-> y 1 semper in opéré, et cogitatione sancta moretur . Qui enim
loquitur, quod otiosum , et reprehensione dignum est, de sanctis
egreditur, et polluit sanctificationem Dei , quia non incedit, vt
seruus Christi. Vi du am, et repudiation , et meretricem non ducat
vxorem , sed virginem : id est, nihil de veteri homine , et pristina
voluptate amplectatur, sed vitam omni puritate florentem possi-
deat . De genere suo ducat -vxorem , vtique vitam amplectatur sanctorum
3 quorum per fidem proximus est.
13 . Inter haec praecipitur iisdem, vt ministrantes in templo ,
vinum , et siceram non bibant , ne ebrietate , et crapula 5 et curis
huius vitae praegrauentur corda eorum , nec partem habeant in
terra3 nisi solum Deum, ne, dum de terrenis cogitant, superna
obliuiscantur . Ab huius quoque conuiuio iubentur vicinus, et
met cenarius separatist seruis tantuin ciborurn dari relicjuias •
14. Vicinus haereticus est, qui proximum se titulo christiani
nominis asserit; mercenarius iudaeum ostendit, qui fructum obser-
uantiae legis carnaliter quaerit. Cum istis ergo sacerdos Dei non
participet euangelii pabulum, quod est ad refectionem animarum
sed tantummodo cum seruis Christi. Datur de his, quae superfe-
runtur altariis, sacerdoti pectus , et brachium dextrum : in pecto-
re legis mundas cogitationes accipimus , doctrinaeque notitiam •
in brachio dextro opera bona ad pugnam contra diabolum , et ar-
matam manum,vt qiaod corde conceperit, operum exemplo perfi-
ciat. Datur ei et de priuato maxilla, vt eloquentiam habeat . Datur
et de victimis venter, cuius indicio discat luxuriant extingue-
re , et contemnere gulam . 5
12. Ad marginem Alb. codicis haec
notata erant : Quanti enim in monaste-
rio , v e l canonica , et cpiscopatu , dum
curam gérant parentum , suas animas
perdiderunt ? AREV.
14. Alb. armas dexter pro brachium
dextrum : mox opera bona, et pugnam ,
quod extat etiam in veteri editione anni
1530. Postremo , extinguere, et conline-
re gulam . Isidorus adhibet altariis pro
altaribus , vt alibi altario pro altari :
AREVALVS.
C A P V T X I I I .
De sacerdotibus, qui non offcrunt sacrificium .
i . ï n t e r haec iubetur ipsis sacerdotibus, vt nulla debilitate insignes
sint: ne caecus , ne claudus, vel paruo,aut grandi, vel tor-
to naso, ne fracto pede ,aut manu : ne gibbosus , nec lippus, nec
albuginem habens in oculo, nec iugem scabiem , ne impetiginem
in corpore,ne ponderosus. Quae omnia referuntur ad animae vi-
tiurn : mores enim in homine, non natura damnatur.
2. Nam caecus sacerdos est, quia Scripturae scientiam non in-
telligit, et quo gressum doctrinae, vel operis porrigat , per ignorantiam
nescit. De talibus scriptum est per Isaiam : Speculators eius cap. jd.n.io.
caeci omnes. Claudus quidem est, qui intelligit, quid docere de-
beat: sed tamen praecepta, quae docet,non implet. Paruo autem
naso est, qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est.
3. Grandi , et torto naso est furibundus, et minax cum su-
perbiae arrogantia, vel immoderàta discretione. Fracto autem pede,
vel manu est, qui viam Dei , quam docet , pergere non studet.
Gibbosus quoque sacerdos est, quem terrenae cupiditatis pondus
deprimit, et tardius ad superna intendit. Lippus vero est, cuius in-
genium ad coghitionem veritatis emicat, sed hoc carnaliter viuen-
do obscurat. Albuginem quoque habet in oculo , qui arrogantia
sapientiae, seu iustitiae caecatur .
4. Iugem vero, scabiem habet, cui carnis petulantia sine ces-
satiot\e dominatur. Impetiginem quoque habet in corpore, qui
auaritiA vastatur in mente. Quae , nisi in paruo compescitur, ni-
miruin sine mensura dilatatur. Ponderosus vero est, qui etsi tur-
pitud»uii non exercet opéré , sed ab hac cogitatione continua
sine i/ioderamine grauatur in mente. Talis nec sancta ingredi,
nec nomen antistitis poterit possidere : quia et terrenis desideriis
grauatur, et expers est scientiae veritatis.
Cap. XIII. n. 1. Integrum caput e Greg. Pastoral. 1 . part. c. n . GRIAL.