
C A P V T i n.
De arcae captiuitate.
i . Ig itu r posteaquam haec in figura mutationis veteris testamenti
a propheta illo pronunciata sunt ad Heli, offendente Dominum
Israel, instruxerunt aciem philistaei contra eos . Tollunt israelitae
arcam ad tuitionem suam . Capta est ab hostibus area, nec solum
ipsi victi sunt,et in fugam versi,immo etiam magna strafes facta
est occisorum .
2. Nonnihil tamen futurorum significat res gesta haec . Prophetice
enim area ilia ab alienigenis capta indicabat testamentum
Dei transiturum ad gentes. Quando enim nunciatum est Heli sa-
cerdoti, captam fuisse arcam Domini, cecidit de sella, et mortuus
est. Transeunte area Domini ad gentes, periit, atque interiit sa-
cerdotium iudaeorum: duoque filii Heli corruerunt, quorum vnius
vxor viduata, et mox in partu mortua est propter eandem per.
turbationem . .
3. Quo euidenti signo praefiguratum est, post extinctum sa.
cerdotium iudaeorum carnalem interiisse synagogam, illi carnaliter
adhaerentem , prostratoque Heli de sella pontificis iudaeorum, se-
dem habere vacuam, et gloriam sacerdotii, regnique extinctam .
Sed quid est, quod dum posuissent philistini arcam Domini in
templo Dagonisdei sui, intrauerunt templum, et inuenerunt deum
suum prostratum, atque confractum caput eius,duasque manus
abscisas ?
4. Statim enim vt testamentum Domini peruenit in genti-
bus, confestim idola, quae deceptum possidebant orbem, destructa
sunt, omnisque error simulacrorum periit, praesentiam Dei forte
non sustinens . Nam in manibus Dagon praecisis , opus idololatriae
amputatum ,et in capite eius superbia diaboli abscisa significaba-
tur,a quo initium peccati fuit.
J . Quod veto in limine; vt certum scilicet, praefinitumque
suae idololatriae finem agnosceret : limes enim finem itineris significat
. Etiam et illud ad magnam pertinet aedificationem , et si-
Cap. III. n. 1. Ad tuitionem suam , a d stationem suam , apud Euch. et Bed. G R .
gnificationem in ipsa ruina Dagon dei sui, atque fractura, quod
dorsum illius solum inuenerunt, fractis eius omnibus membris :
dorsum quippe fugam significat : quicumque enim fugiunt, perse-
quentibus dorsum dant.
6. Vnde et scriptum est de hostibus, Quoniam pones eos dor- Psalm. 20.
sum . Vbi sunt enim idola? perierunt: et si aliqua remanentia ab
aliquibus absconduntur , fugerunt. Quod autem percussi sunt in
posteriora hi, qui arcam captiuauerunt : haec poena signum videtur
: quia siqui susceperunt testamentum Dei, et posteriora vitae
dilexerint, ex ipsis iustissime cruciabuntur, quae,sicut Apostolus
a it, existimare debent, sicut stercora.
7. Qui enim sic assumunt testamentum diuinum, vt in posteriora
respicientes, veteri se vanitate nonexuant, similes sunt hostibus
illis, qui arcam testamenti captiuam iuxta idola sua posuerunt,
et ilia quidem vetera etiam nolentibus cadunt, quia omnis caro
foenum , claritas hominis, vt flos foeni : aruit foenum,flos cecidit : Isai. 4 0 .<s.
area autem Domini manet in aeternum, secretum scilicet t e s t a m e n - 1. c. 2.
turn, regnum caelorum, vbi est aeternum Dei verbum .
8. Vaccae autem illae allophylorum arcam Dei gestantes, fugam
ianctorum renunciantium seculo designauerunt, qui nullum
delicti iugum traxerunt . Nam sicut illae pignorum affectibus a
recto itinere minime digressae sunt , ita sancti mundo renuncian-
tes , parentelae obtentu non debent a bono proposito praepediri.
9. Sicut enim nostra nobis non odienda est anima, sed eius
carnales affectus odio debemus habere : ita nec proximi odio a nobis
habendi sunt,sed eorum impedimenta, quibus a recto itinere
nos impediunt, sicut et Moyses ait, Ç>«/ dicunt patri suo , et ma- Deuter. 33.
t r i, nescio vo s , et fratribus suis, ignoro illos , et nescierunt filios
suos, hi testamentum Dci, et praecepta eius seruauerunt . Indicia
tua, lacob ,et legem tuam,o Israel . Ille enim scire Deum famula-
rius appétit, qui pro amore pietatis eius nescire desiderat, quod-
cumque carnaliter sciuit.
6. Haec poena signum videtur, al.
nac poena significatum videtur . GR.
7* Claritas hominis , vt flos foeni, ex
v eteri interpr. GR.
In nota Grialii per errorem erat
ft claritas humanis > v t flos fo eni . In
Vulgata Tsaias loc. cit. Omnis caro fo e -
nam , et omnis gloria e iu s , quasi flos a-
g r i . . . Exiccatum est fo en um , et cecidit
flos . Verbum autem Domini nositi ma•
net in aeternum . AREV.
p. Famularius . AXii^familiariter, AR.