
itineris Fecit. Sicque amalechitas pensequitur, epulantesque reperit,
et funditus extinguit. Quid est enim , quod aegyptius amalechitae
puer in itinere lassatur, nisi quod amator praesentis seculi pecca-
ti sui nigredine opertus, saepe ab eodem seculo infirmus, despe-
ctusque relinquitur, vt cum eo nequaquam currere valeat , sed
fractus aduersitate torpescat ?
3. Sed hune Dauid inuenit: quia Redemptor noster veraciter
manu fortis nonnunquam, quos despectos a mundi gloria reperit,
suo amore conuertit, cibo pascit, quia verbi scientia reficit. Du-
cem itineris fecit, quia suum etiam praedicatorem facit.
4. Et qui amalechitam sequi non valuit, dux Dauid efficitur :
quia is, quem indignum mundus deseruit, non solum conuersusin
suam mentent Deum recipit, sed praedicando hune etiam vsque ad
aliéna corda perducit . Quo videlicet duce , Dauid amalechitam
conuiuantem inuenit,et extinguit : quia Christus, ipsis praedican-
tibus, mundi laetitiam destruit, quos mundus comités habere de-
spexit.
C A P V T X X .
De Saule pythonissam consulente.
P
*• ost mortem autem Samuelis congregati su-nt philistini contra
Israel . Consuluitque Saul Dominum , et non respondit ei.
Quaesiuit autem Saul pythonissam, quae suscitaret illi Samuelem .
Statimque suscitatus ait ad eum : Quare inquietasti me, v t suscita-
rer ? Et qnaeritur secundum historiam , vtrum pythonissa ipsum
prophetam de inferno euocauerit, an aliquam imaginariam illusio-
nem fallacia daemonum factam.
2. De qua quaestione beatae memoriae Augustinus episcopus
Simpliciano mediolanensi episcopo ita scripsit: Inquires , inquam ,
vtrum potuerit malignus spiritus excitare animam iusti, et tamquam
de abditis mortuorum repagulis, vel receptaculis euocare, et v t vi-
deretur, et loqueretur cum Saul.
Gap. XX. n.i. An aliquam e ta al. an
aliqua imaginaria illusione fallacia daemonum
fiicta . AREVALVS .
2. Augustinus Simpliciano . Lib. 2.
qu. 3 . , et ad Dulcitium qu. 6. GRIAL .
Jb. Malignus Spiritus . Immundus
spiritus, Augustinus, et 'Euch. , quamuis
maligni ibidem postea vocentur . GR.
lbid. Repagulis v e l. Hae voces non
sunl apui Augustin. , aut Euch. GR.
3 . Nonne maius mirandum s it , quod satanas ipsum Dominum
assumpsit, et constituit super pinnam templi ? Quolibet enim modo
fecerit, factum est . Ita et modus , quo Samueli factum esl,
v t excitaretur, similiter latet, nisi forte quis dixerit , faciliorem
diabolo fuisse licentiam ad Dominum viuum , vnde voluit, assu-
mendum, et vbi vo luit, constituendum, quam ad Samuelis spiritum
defuncti a suis sedibus excitandum .
4. Quod si illud in euangelio nos ideo non conturhat, quia
Dominus voluit, atque permisit, nulla diminution suae potestatis ,
et diuimtatis id fie r i, sicut ab ipsis iudaeis , quamquam peruersis ,
atque immundis, et facta diaboli facientibus,et teneri re, et vinci-
r i , et illudi , et crucifigi, atque interfici passus est-.non est absurdum
credere , ex aliqua dispensatione diuinae voluntatis permissum
fuisse, v t non inuitus, et dominante magica potentia , sed volens ,
atque obtemper ans occultae dispensation! D e i, quae pythonissam illam ,
et Saulem latebat, spiritus prophetae sancti se ostender et aspectibus
regis ,diuina eum sententia percussurus.
5. Quamquam in hoc facto potest esse alius facilior intellectus,
v t non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus ,
sed aliquod phantasma , et imaginariam illusionem diabolicis ma-
chinationibus factam; quam propterea Scriptura nomine Samuelis ap-
pellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari, quorum
imagines sunt: sicut omnia, quae pinguntur, atque finguntur ,
earum rerum, quorum imagines sunt, nominibus appellantur : sic hominis
pictura , quum pingitur , proprium quodque nomine incunctan-
ter adhibetur , et dicitur : ille Cicero , ille Sallustius , ille Achilles ,
ille Hector, hoc flumen Simois, Ula Roma : quum aliud nihil sint,
quam pictae imagines .
6. Vnde et Cherubim , quum sint caelestes virtutes,fictae tarnen
3. Quolibet enim modo fecerit hoc
ille , factum est: ita et modus, quo Sa-
mueli factum est, vt excitaretur , similiter
latet. Ita omnino legendus hic locus,
etiam apud Augustinum mancus , v t
rè factum est, quod semel tantum , sed
non eodem in loco apud vtrumque posi•
tum e ra t, apud vtrumque repetatur, atque
alter alteri subsiiio sit . GRIAL .
Ib. Fecerit etc. al. fecerit . Factum
ctum est : ita vt Samuel excitaretur, minus
bene . Grialius in nota videtur voluis-
se , Quolibet etiim modo fecerit hoc i lle ,
factum e st. In textu omisit, hoc i l l e ,
quod certe necessarium non est . AR.
4. Non conturbat . Non perturbât ,
apud Augustin., et Eucher. GR.
6. Ilia quoque figmenta . Ita apud
August, in qu, ad Dulcitium, Illag quo