
1 1 . Quia non absurde maior appellatur, quae tempore prior
est. Prior est autem in hominis eruditione labor boni operis, quam
requies contemplationis. Ad vnum ergo tendendum, sed propter
hoc multa ferenda sunt. Itaque duae sunt vxores Iacob liberae:
ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum , hoc est, dealba«
tio nis j quod est. Laban .
12 . Verumtamen vna amatur, altera toleratur. Sed quae tole-
ratur, prius ipsa, et vberiusfecundatur, vt si non propter seipsam,
certe propter filios diligatur. Labores enim iustorum maximum
fructum habent in eis, quos regno Dei generant, inter multas ten-
tationes,et tribulationes praedicando euangelium, et eos, propter
quos sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in
mortibus saepius , propter quos habent foris pugnas, intus timores,
gaudium , et coronam suam vocant.
13 . Nascuntur autem eis facilius, atque copiosius ex illo ser-
mone fidei, quo praedicant Christum crucifixum . Rachel autem
clara aspectu mente excedit Deo, et videt in principio Verbum
Deum apud Deum, et vult parere, et non potest: quia generatio-
nem eius quis enarrabit? Ideoque contemplandi otia appetit, vt
diuinitatem ineffabilem cernat.
14. Vacare vult ab omni negotio,et ideo sterilis: quia in va-
riis pressuris non subuenit. Sed quia et ipsa interdum procreandi
charitate inardescit, vult enim docere,quod nouit , videt sororem
labore agendi , atque patiendi filiis abundantem, et dolet, potius
currere homines ad earn virtutem , qua eorum necessitatibus con-
sulitur , quam ad illam , vnde diuinum aliquid discitur,
15 . Hie dolor figuratus videtur in eo , quod scriptum est: Et
zelauit Rachel sororem suam : proinde quia purus intellectus spiri-
tualis substantiae verbis carne editis exprimi non potest. Elicit
doctrina sapientiae per quaslibet corporeas similitudines vtcumque
cogitanda insinuare diuina: sicut elegit Rachel ex viro suo, et an-
cilia suscipere filios, quam sine filiis omnirio manere.
1 1 . Ad vnum ergo tendendum , sed
propter hoc multa fer. s. ex Aug. Ad
vnum ergo tenendum multa f. s. apud
Eucher. GRIAL .
14. Atque patiendi, ex Aug. GR.
lb . Ad earn virtutem , ex Aug. at.
vitam. GRrAL .
15 . Vtcumque cogitandi, ex August,
et Éuch. Absunt hae duae voces a mss. 0.
GRIAL .
lb . Suscipere filios : liberos, August.
GRIAL.
1« . Bala quippe, ancilla Rachel, interpretatur inuetçrata . De
veteri quippe vita carnalibus sensibus dedita corporeae concitantur
imagines, etiam quum aliquid de spirituali, et incommutabili substantia
diuinitatis auditur. Suscipit et Lia de ancilla sua filios, amo-
re habendi numerosiorem prolem accensa.
17 . Inuenimus autem , Zelpham eius ancillam interpretari, Os
hl ans : quapropter haec ancilla eos figurât, quorum in praedicatio-
ne fidei euangelicae os hiat,et cor non hiat. De quibus scriptum
est : Populus hic labiis me honorât, cor autem eorum longe est a me. isa;. 29.
Et de quibus Apostolus ait: Qui praedicas, non furandum , furaris. Matth, ij.
18. Verumtamen vt etiam per hanc conditionem libera ilia vxor Rom.2,21
Iacob laborans filios heredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit :
Quae dicunt, facite : quae autem faciunt > facere nolite. Vnde Apo- Matth. 23.
stolus : Slue , inquit, occasione, slue veritate Christus annuncietur, Philipp. 1.
et in hoc gaudeo , sed et gaudebo : tamquam et ancilla pariente,de
prole humerosiore laetatur.
19. Est vero quidam Liae foetus ex beneficio Rachel editus,
quum virum suum secum débita nocte cubiturum, acceptis a filio
Liae mandragoricis malis,cum sorore cubare permisit. Quid enim
de inandragora dicendum est? Proinde rem comperi pulchram , et
suaue olentem , sapore autem insipido. Et ideo in illo mandrago-
rico porno figurari intelligam famam bonam populärem . Vnde dicit
Apostolus : Oportet etiam testimonium habere bonum ab eis , qui 1. Tim. 3.
foris sunt.
20. Qui licet parum sapiant, reddunt tarnen plerumque labo-
ri eorum, per quos sibi consulitur,et splendorem laudis,et odo*
rem bonae opinionis . Nec ad istam gloriam populärem primiper-
ueniunt eorum , qui sunt in ecclesia, nisi quicumque in actionum
periculis, et labore versantur . Propterea Liae filius mala mandra-
gorica inuenit exiens in agrum, hoc est, honeste ambulans ad eos,
qui foris sunt.
2 1. Doctrina vero ilia sapientiae , quae a vulgi strepitu remo-
tissima in contemplatione veritacisdulci delectatione defigitur,hanc
populärem gloriam quantulamcumque non assequeretur, nisi per
18. Sensus verbqrum Matthaei , et Aug. AfFectus, mss, GRIAL.
Pauli expressus est : verba ipsa aliquate- 2 1. Agendo, ac suadendo : ac su-
nus variant. AREV. dando , Euch* GRIAL*
ip. Est vero quidam Liae foetus, ft?