
Ioann, i
Ioann. 19.
3 7 ° I N E X O D V M.
Aegypto errorum idola cojrruant, et omnis peruersorum dogmatum
cultura quatiatur .
C A P V T X V .
De Pascha .
I. In te re a fît pascha : in occisione agni occiditur Christus, de quo
in euangelio dicitur : Ecce agnus Dei : ecce qui tollit peccata mundi.
Vespere immolatur agnus, in vespera mundi passus est Dominus.
Prohibentur, qui pascha faciunt, ossa frangere ; non franguntur in
cruce ossa Domini, attestante euangelista, qui ait: Os eius non com-
minuetis . Sanguine agni illiniuntur israelitarum postes, ne vastator
angelus audeat inferre perniciem .
2. Signantur signo Dominicae passionis in frontibus fideles po-
puli ad tutelam salutis, vt hi soli ab interim liberentur, qui cruo-
re Dominicae passionis corde, et fronte signati sunt, qui etiam
opere loquuntur : Signatum est super nos lumen vultus tu i, Domine
. Vnde et appellatur ipsa solemnitas Phase, quod nos transi-
tum possumus vocare: eo quod de peioribus ad meliora pergen-
tes, tenebrosam Aegyptum derelinquimus.
3. Quod autem ait de agni illius esu , Omnis alienigena non
comedet ex eo , et in vna domo comedetur , nec ejferetis de carnibus
eius foras, hoc de Christi corporis Sacramento, cuius agnus ille figurant
obtinuit, proprie tenetur scriptum : cuius corpus, et sanguis
in vna domo , id est, in vna ecclesia vesci praecipitur , nec efferri
foras, in plebibus scilicet haereticorum, quae ab eadem ecclesiae ca-
tholicae vnitate foris vagantur .
C A P V T X V I .
De thesauris aegyptiorum. P . , . 1. X raecepit dehinc populo Deus per Moysem,vt ab aegyptiis
sibi commodata peterent, quae auferrent. Sicque Moyses, et po-
pulus proficiscens,auro , et argento spoliauit aegyptios iussu Domini
Dei,nihil iniuste iubentis.
2. Quid ergo haec praefigurauerint, nisi quod in auro, et argento,
ac veste aegyptiorum significatae sunt quaedam doctrinae,
quae ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur?
Sed siue hoc significet, siue illud,quod ex ipsis gentibus animae
pretiosae, tamquam vasa aurea , et argentea cum suis vtique cor-
poribus, quod vestes significant, adiunguntur populo Dei, vt simul
de hoc seculo, tamquam de Aegypto , liberentur.
C A P V T X V I I .
De azymis.
vero ait,fermento sublato, sic profectos esse filios
^"Israel de Aegypto, hoc et a nobis modis omnibus , si fieri
potest, elaborandum e s t,v t exeuntes a seculi huius illecebris, non
ambulemus in fermento veteris malitiae,et nequitiae, sed in azymis
sinceritatis , et veritatis : quod est in noui hominis conuersa-
tione,relicto pristino homine cum vitiis suis.
2. Et illi quidem septem diebus azyma comedebant. Nos vero
si simpliciter, et pure versemur in his septem diebus, quibusmun-
dus iste peragitur, qui semper in suo ordine reuoluuntur, et quo-
tidie nobis agnus occiditur, et pascha quotidie celebratur, si fer-
mentum malitiae,et nequitiae non habemus,si innouati, nihil ex
veteris corruptionis malitia facere delectemur.
3. Nam quid est aliud fermentum, nisi corruptio naturae?
quod et ipsum prius a naturali dulcedine recedens, adulterino
acrore corruptum est. In hac nobis praecipitur mansione, vt semper
egressionis ex Aegypto memores simus, vt celebremus pascha ,
id est, transitum nostrum de prioribus ad meliora, et primogenita
nostri vteri,id est, nostrorum operum, cunctarumque virtutum
principium Domino conseeremus.
C A P V T X V I I I .
De columna ignis, et nube.
1 . Xam tunc videtur Dominus noCte in columna ignis, et per
Cap. XVIII. n.i. Fere totum hoc caput Christus est 5 qui etiam et columna : quid
cxcribitur a S. Ildefonso De cognit. ba- rectitudo, et firmitas , et sustentatio est
ptismi cap. pp. paucis immutatis s vt \ nostrae infirmitatis . AREV.
A aa 2