
3 i 6 I N G E N Ë S I N.
concubiriarum, id est, carnalium? sed non perueniunt ad regnum
promissum nee haeretici, nee iudaei, quia carnalia Iucra sectan-
tu r . Praeter Isaac enim nullus est heres, vtique quia non carnis
filii, sed filii promissionis deputantur in seraine . Deinde mortuus
est Abraham centum Septuaginta quinque annorum, sepultusque
est in spelunca duplici,in cuius interiori parte Adam esse posi-
tum traditio hebraeorum testatur .
C A P V T X X L
Quod Isaac cum Rebecca lusit .
i . 0 ) r t a dehinc fame super terrain , abiit Isaac ad Abimelech
regem palaestinorum in Gerara,ex praecepto, et benedictione Domini
: ibique Rebeccam vxorem suam timoris causa finxit sororem .
Quam rex alienigena Isaac coniugem tunc esse cognouit, quando
eum cum ea ludentem vidit.
2. Quid autem sibi velit in sacramento Christi, et ecclesiae,
quod tantus patriarcha cum coniuge luserit, coniugiumque illud
inde sit cognitum ? Videt profecto quisquis ( ne aliquid errando
in ecclesiam peccet ) secretum viri huius in scripturis sanctis dili-
genter intuetur, et inuenit, eum maiestatem suam , qua in forma
Dei aequalis est Patri, paulisper abscondisse in forma serui, vt eius
capax esse humana infirmitas posset, eoque: modo se coniugi con-
gruenter aptaret.
3. Quid enim absurdum?immo quid non conuenienter futu-
rorum praenunciationi accommodatum, si propheta Dei aliquid
carnale luserit, vt eum caperet affectus vxoris, quum ipsum Verbum
Dei caro factum sit,vt habitaret in nobis?
C A P V T X X I I .
De puteis , quos fodit Isaac .
PA
ost haec refert Scriptura verbum, quod Isaac, postquam be-
Cap.XXI. Totum caput t lib.s.1. eoittr. Cap.XXII. n.i. Omnia vsque ad coro-
faust. c. 46. GRIAL . mutauit, ex ham. 13 . Orig. in Gin. GR.
I N G E N E S I N . 3 l 7
nedixit eum Dominus, et magnificatus est valde, aggressus est opus,
et coepit fodere puteos, quos foderant pueri patris eius Abrahae .
Sed inuidentes ei Palaestini, obsrruxerunt eos , implentes humo .
Quis est iste Isaac, nisi Saluator noster?qui quum descendisset in
istum torrentem Gerara, primo omnium illos puteos fodere vult,
quos foderant pueri patris eius : id est, Moyses , qui puteum legis
foderat, Dauid, Salomon,et Prophetae, qui libros scripserunt veteris
testamenti, quos tarnen terrena,et sordida repleuerat intelli-
gentia iudaeorum .
2. Hos quum vellet purgare Isaac , id est, Dominus noster,et
Saluator, vt ostenderet, quia quaecumque lex, et prophetae dixe-
runt, de se dixerunt, rixati sunt cum eo philistiim , id est, iudaei
a regno Dei alieni, sed discedit ab eis. Non enim potest esse cum
eis, qui in puteis aquam habere nolunt, sed terram. Et dicit eis :
Ecce relinquetur domus nestra nobis deserta.
3. Fodit ergo Isaac nouum puteum, immo pueri Isaac fodiunt.
Pueri Isaac sunt Matthaeus, Marcus , Lucas, Ioannes, Petrus, Ia-
cobus, Iudas, et apostolus Paulus. Qui omnes noui testamenti puteum
foderunt,et inuenerunt aquam viuam,quae sit fons aquae
salientis in vitam aeternam . Sed pro his adhuc altercantur illi,
qui terrena sapiunt,nec noua condi patiuntur, nee vetera purgari:
euangelicis puteis contradicunt, et apostolicis aduersantur, et quo-
niam in omnibus contradicunt, in omnibus litigant, dicitur ad eos:
Quo niam indignos nos fecistis gratia D e i, ex hoc iam ad gentes
ibimus .
4. Post haec fodit tertium puteum Isaac, appellauitque nomen
loci illius latitude 1 dicens : Nunc dilatauit nos Dominus, et fecit ere-
scere super terram : vere enim dilatatus est Isaac, et impleuit omnem
terram scientia Trinitatis, et in toto orbe latitudinem ecclesia col-
locauit. Prius tantum in Iudaea erat notus Deus, et in Israel no- Psalm. 75.
minabatur: nunc autem in omnem terram exiuit sonus eorum , et
in fines orbis terrae verba eorum.
5. Exeuntes enim pueri Isaac per vniuersum orbem terrae,
lb. In istum torrentem Gerara. In
istam terram Gerar. impr. In istam vallem
Gerara Rujfintts . GRIAL .
lb. Moyses, qui puteum • Ita Alborn.
Grialius Moyses puteum . AREV.
2. Hos quum vellet. Quam cum velle
t, Rujfinus , v t ad intelligentiam refcra
tu r . GRIAL.