
arborem ficum : Vent, et super nos accipe regnum . Quae respon-
dit eis : Numquid possum relinquere dulcedinem meam , fructusque
suau/ssimos , et ire , v t inter cetera ligna promouear% Loquuta sunt
quoque ligna ad vitem : Vent, et impera nobis . Quae respondit :
Numquid possum deserere vinum meum > quod laetificat Deum , et
homines, et inter cetera ligna promoueri.
q. Quum ergo repudiata fuissent ligna siluae ab oliua, et fieu,
et vite , venerunt ad rhamnum , vt eum sibi facerent regem.
Sed prius videamus, cur oliua , ficus, et vitis super ligna regnare
noluerunt. Ligna quippe siluae intelligimus homines esse vagos,
et vanos, aeterno incendio praeparatos. His ergo merito noluit nec
oliua, nec ficus regnare, nec vitis, quia non merebantur . Oliua
enim gratiam Spiritus sancti, et vnctionem pacis significat . Ficus
autem sacrae legis imaginent tenet , sicut in euangelio scriptum
est : Quidam paterfamilias plantauit vine am, et in vinea sua plan-
tauit ficum .
8. Quis pater familias , nisi Deus , qui familiae suae , id est,
omnium ctedentium pater est? Plantauit ergo vineam, id est, po*
pulum, quia vineam ex Aegypto transtulit . Et vtique populum,
Matth. 2. non vineam ex Aegypto transtulerat. In hac vinea plantauit ficum ,
hoc est, in populo suo posuit legem. Quae lex primitiuum populum,
sicut ficus grossos aridos,et inutiles, deiecit in terrain, et po-
stea alios fructus generauit, id est, populum christianum , quem ad
debitam euangelicae disciplinae maturitatem , et suauissimam pin-
guedinem Christi cum gloria, et honore perduxit.
9. Sed vitis noluit regnare eis. Vitem autem Saluatoris nostri
I0.15. typum habere , manifestum est, sicut ipse in euangelio ait : Ego sum
Rom. 1 . vitis vera. Igitur quia iam in reprobum sensum,sicut Apostolus
dixit, futurus erat populus ille , qui Antichristo est seruiturus ,
quem ligna siluae appellat,et necesse est,vt credat mendacio,id
est, Antichristo , qui veritati Christo noluit credere , ideo et a regno
vitis ,id est, Christi, et ab oliua , id est, Spiritus sancti gratia
, et a fieu, id est, diuinae legis dulcedine reprobatus, venit ad
rhamnum .
■ 9. Reprobatus venit ad rhamnum. notauit : Multum plus est in alto .libro
Alborn. reprobatur . Et omittit venit ad octauo . Fortasse hic liber est, qui a Col-
rhamnum, et sequentia vsque ad cap.ix. latore Originalis, siue Originale Isidori
Sed vêtus collator ad hune locum id aliquando dicitur , AR.
10 . Rhamnus enim genus rubi est, quam vulgo senticem vr-
sinam appellant, asperum nimis , et spinosum , per quod merito ty-
pus Antichristi significatur : qui omni asperitate, et fentate huma-
num genus est vastaturus . Sed exiet, inquit, ignis de rhamno ,
id est, iniquitas de Antichristo, et omnes , qui in eo confident,
cum ipso pariter deuorabit.
C A P V T V I I .
De lephte, et f i ll a .
I A d ie c e ru n t deinde filii Israel deseruire Baalim, et diis alie-
ni's , tradunturque in manus filiorum Ammon . Tune lephte Galaa-
dites fugiens a facie fratrum suorum, constituitur in principem ob
pu°nam filiorum Ammon : qui rediens post triumphum, immolauit
filiam,quae sibi post victoriam prima occurrerat : sic enim votum
spoponderat, vt quidquid sibi reuertenti primum occurreret,
Domino immolaret. ^ .
2. Quis ergo in lephte praenunciabatur, nisi Dominus lesus
Chdstus, et Saluator noster, qui a facie fratrum suorum, id est, iu-
daeorum abscedens, in gentibus principatum accepit? Qui omnia
humanae salutis sacramenta, tamquam iuratus, expleuit, et quasi fi-
liam, ita carnem propriam pro salute Israelis Domino obtulit.
10. Post deuorabit în mss. Florent.
I , , et 2. nonnulla adduntur , vti etiam
in editione Matritensi Vlloae inter Appendices
pag. 54« ex codice, vt asseri-
tur, duodecimi, vel decimi tertii secu-
l i , qui olim pertinuit ad ecclesiam S.An-
tónini Pallentiae . Fragmentum est hu-
iusmodi . Videtur ergo Gedeon Christi
itnaginem habuisse . Septuaginta vero filii
Septuaginta linguae sunt, vel nationes ,
quae credentes , per secundam regenera-
tionem filii Dei esse mcruerunt. Abitne-
lech vero filius ancillae typum Antichri-
sti portasse ( videtur ) , qui congregatis
perditis nationibus regnum sibi improbe
vsurpauit , omnesque sanctos v i , et per--
secutionibus, et omni crudelitate truci-
dauit. Joathan vero junior filius figura
sanctorum fu it . Sicut enim loathan per
fugam recessit, et reliqui interfecti sunt
fratres , sic nemo euadere poterit perse-
cutionem Antichristi , nisi qui per fugam
recesserit , et in montem benedictionis
ascenderit. Hic est enim mons , quem
sancti circumdabunt • quem sanctus Moy-
ses in benedictionibus , sicut iam superius
dictum e s t , in Deuteronomio posuit, In
mss. Florent, est per secundam généra-
tionem . Suppleui videtur post portasse.
Codex Pallent. regnum suum improbe,
. . . et persecutione, et mox loathan ve-
ro minor figura : et versus finem , sicut
iam supra dictum est • Iudicium Grialii
vide in not. num.i.AREV.
Cap. VII. n. i l Vid. August. 1. de «*-
tiit. cap» 2 1. G RI AL .