C L A R IS S . D O C T IS S IM O Q U E V IR O
BONAVENTURA VULCANIO
DANIEL HEINSIUS
S. D.
H e S IO D U M , Vir Clarissime, dum sub praelo est, levi opera
percurrimus, praesertimque librum cui ab Operibus et Diebus
inscriptionem fecit sive è votmife, sive aliquis rcSv ¡xbt uvtov.
Quse in ilio notanda videbantur, partim ne incepti operis cur-
sum remoraremur, neque praelis difficultatem objiceremus; partim
quod sub manu quasdam nascerentur, quae tolli posse videbantur,
magis quam ostentationis causa, aut gloriolae captandae,
quam ex aliis authoribus sperare poteramus, Introductioni nos-
trae, quam illi operi subjungere visum erat, addidimus. Resta-
bant interpretes, nec emendati me hercule, nec ubique probi,
et qui saepenumero Tcoipspp.rivsia. tjvj non ferenda sensum authoris
mentemque involverant verius quam proponebant. Quae res
indicanda saltem juventuti fuit, xcù to1$ xivSovsvoum venv/jict^lx
ro<rctuTy 7repnre<relv. Moschopulum Proclumque, ubi necesse fuit,
integritati suae restituimus. Quae transposita manifeste erant
aut alio translata, nec tarnen loco suo a nobis mota fuerant, ne
temeritate peccaremus, indicavimus. Tzetzen auximus, sup-
plevimus, restituimus : alterum ex ingenio : alterum ex autho-
ritate Venetae partim editionis, partim MS. cum quo olim a te
collata fuit illa. Quod quamvis omnino peculiare nihil repraer
sentaret, quod non in Basiliensi expressum esset, noluimus tarnen
vel humanitati tuae minus debere, vel ignorare tov; %oiplev-
tus, quo studio, quo ardore, etiam hac aetate rem literariam agas.
Merita in me tua, in quorum partem passurus sum venire neminem,
alias agnoscemus, cum occasionerà obtulerit bonus Ju-:
piter, aut Apollo pater. Auctores sub auspicio tuo gravissimos
degustavi, eruditionem tuam veneratus sum, judicium colui,
ingenium suspexi; atque adeo praeeunte te, et manu quasi
ducente rrj EWYjVixfi ’ApgoS/rjj xoti rctlg voigsüpot's Xatgwi Queiv- yp£cc-
¿«jv. Multorum igitur nomine cum jam olim tuus sim, postre-
mum nunc beneficium amplector, quo labori huic nostro pro
|>arte tua deesse noluisti : pro quo quicquid hujus est tibi offerendum
arbitramur. Ita tarnen ut pro reliquis omnibus ani-
mum nostrum apud te obsidem relinquamus. Vale Vir Cla-
rissime, et nos amare perge.