THOMM WARTONI
NOTITI A SCHOLIORUM THEOCRITI.
Qui Theocritum nostrum Scholiis et commentariis Graecis
olim interpretati sunt, Theo, Amarantus, Asclepiades, Mu-
natus, Neoptolemus, Nicanor, et Amerias3, doctis viris memo-
ranturb. Quis fuerit ille Theo, nam plurimi sunt ejus nominis,
quoque tempore vixerit, haud adeo liquido constat. Erat
grammaticus quidam Theo, Alexandrinus, qui floruit paulo
ante, vel circiter, Tiberii et Claudii tempora0. Scholia ille, si
forte idem fuerit, in Homeri Odysseam, in Apollonium Rhodium,
Callimachum, et Lycophronis Alexandram, scripsitd.
Nam medicus, non grammaticus fuisse videtur, qui Nicandrum -
commentario illustravite. Collegit etiam Theon aliquis
Kw/xjx«5 A opus Hesychio memoratum f. Theoni, soli qui-
demS, male omnia quae in Theocritum hodie circumferuntur
Scholia tribuit Ursinus; ut nullo alio, quam Theonis nomine,
ea citare soleat et indicare11. Ejus nomen nullibi occurrit in
Scholiis hisce nostris. De Amaranti, qui et Alexandrinus erat,
astate siletur. Laudatur ejus commentarius in Theocritum ab
3 Laudatur et Ambryon mgi Oeoxgi-
rov, grammaticus, a Diogen. Laert. V.
c. i i . Auctor nempe Vitae Theocriti.
b Quidam etiam Marianus, imperatore
Anastasio, traditur a Suida, Grae-
cam metaphrasin Theocriti composuisse
iambis 3159. In V. M A P IA N 0 2 .
e Fabric. Bibi. Gr. torn. VII. p. 71.
d Ibid. Et I. p. 604. II. p. 418. 523.
627. 482. XIII. ¿88. Vide etEtymolog.
Magn. V. A2 TTPON. Scripsit et Theo
quidam in Aratum scholia; sed an idem,
dubitat Fabricius, ibid. IV. p. 451. II.
P- 471-
e Confer Fabricium, ibid. XIII. p. 434.
F. Ursinum, Virgil, collat. &c. edit.
VOL. H .
Valcken. p. 9. Ruhnkenii Praefat. ad
tom. II. Hesych. Albert, p. 9. Etymo-
logic. Magn. V. IITEAOX. AKMHNOX.
BOTKEPAX. Schol. in Nub. Aristophan.
v- 397*
f In Praefatìone. De quo pluribus nu-
per Ruhnkenius, Valckenarius, aliique
celeberrimi viri.
e Ita et docti viri passim de Scholiis
in Aristophanem, aliosque poetas, loqui.
solent : quasi unus aliquis grammaticus
omnium esset auctor. Sed contrariae
intérpretationes, ne dicam consimiles,
hoc non patiuntur.
“ Ubi supr. et ibid. p. 4. 14. 98.
B