PRÄEFATIO
GÖILIELMI ET LUDOVICI DINDORFIORUM.
O p e r * a nobis repetendo Henrici Stephani Thesauro impens® ratio quadri-
pertita fuit, primum ut abolerentur qu® libro in novam ex veteri formam redacto
et relieto verborum ordine etymologico locum non amplius haberent ; deinde ut
admoneretur de iis qu® falsa inessent operi ante treoentos annos condito et magnani
partem e lexicis qu® tum ferebantur lingu® Grac® composito; tum ut sylla-
barum mensura, quatenus de ea eonstaret, indicaretur; denique ut adjicerentur
non tantum voces significationesque omiss®, sed etiam receptarum testes vel om-
nino nullivel non satis locupletes ab Stephano aliati ut noviscèrtisque'augerentur.
Cujus op e ra partem primam quum finibus, ut decuit, angustissimis cpntineremus,
sublata sunt fere ea tantum, quibus ad orationem continuandam usus erat Stephanus,
quum singulorum verborum stirpes sub uno totas conspectu poneret, cetera
qu® non possent levi ejusmodi mutatione nov® operis form® accommodari, cum
pr®fatione, ut scripta erant, sunt reperita. In vitiis autem notandis unum genus
errorum, cui crebrius quam ulli alii obnoxius fuit Stephanus, quum in origini-
bus verborum rimandis non caveret sibi ab ea ratione quam ipsi veteres Gr®ci ad
grammaticos falsissimam perversissimamque propagarunt, nos prope totum inta-
ctum reliquimus, quoniam de universa etymologia sperare licet fore u t seorsum detur
locus agendi. In syllabarum porro mensura notanda ratio non est habita earum
quarum de temporibus eonstaret e sede accentus, neque necesse visum est ut in
singulis unius ejusdemque stirpis vocabulis, continua serie positis,repetenda nota-
tione prosodi® periculum aberrandi augeretur. Ad supplendum autem locupletan-
d unique lexicon Stephanianum adhibita primum sunt ea omnia qu® plurimorum
inde a Daniele Scotto usque ad editores Britannos virosque qui novam hanc edi-
tionem suis aliorumve copiis ornarunt clarissimos eruditio et diligentia contulis-
sent, ita quidem ut suis qu®que auctoribus restituerentur nominibusque eorum
signarentur non tantum verba ipsorum, sed etiam loci scriptorum ab singulis aliati
: quam tamen rationem non sumus veriti relinquere s®pe in iis qu® a
grammaticis aliisve scriptoribus qui in omnium manibus versantur et facillimos
aditus habent, sumere cuivis liceret qui constanti eos cura ad usum vocaret.
Deinde copiam hanc ab aliis congestain auximus ipsi adjiciendis primum nomini-
bus deorum, hominum, locorum, quorum Stephanus ejusque successoresexiguam
partem nullo certo consilio asciverant, a nobis ita suppletam et amplilicatam ut
Gr®ca quidem qu® reperissemus òmnia, barbarorum autem fere ea tantum admit-
teremus qu® Gr®cam non barbaram speciem pr® se ferrènt, ceterum minime solli-
citi essemus de quibusvis oppidulis vicisve Libycis vel Hispanicis, quorum incerta
et obseura apud unum alterumve scriptorem memoria superaret, conquirendis.
Quanquam enim jure postulari posse putavimus ut in lingu® Gr®c® Thesauro
expositum esset quid de genere, flexione, prosodia, forma denique Gr®ca nomi