P R A E F A T I O.
Qui arnplioribus voluminibus, Imperator, ingenii co- i
gitationes praeceptaque explicaverunt, maximas et
egregias adiecerunt suis scriptis auctoritates j quod
etiam vel in nostris quoque studiis res pateretur, ut
amplificationibus auctoritas et in his praeceptis auge-
retur: sed id non est,- quemadmodum putatur, expe-
ditum. Non enim de architectura sic scribitur ut
historiae aut poëmata. Historiae per se tenent lecto-
res; habent enim novarum rerum varias expectatio-
nes; poematicorum vero carminum metra ac pedes,
ac verborum elegans dispositio et sententiarum inter
personas distinctas, et versuum pronunciatio prole-
ctando sensus legentium perducit sine offensa ad 'sum-
mam scriptorum terminationem. ld autem in archi- 2
tecturae conscriptionibus non potest fieri, quod voca-
bula ex arris propria necessitate concepta inconsueto
sermone obiiciunt sensibüs obscuritatem. Cum ea
ergo per se non sint aperta, nee pateant eorum in
consuetudine nomina, tum etiam praeceptorum late
vagantes scripturae si non contrahantur, et paiicis
et perlucidis sententiis explicentur, frequëntia multi-
tudineque sermonis impediente incertas legentium efficient
cogitationes. Itaque occultas nominationes com