ea ipsa dixisse videtur, quod ea, cum sunt disiuncta,
nec laeduntur nec interitionem recipiunt, nec sectioni-
bus dividuntur, sed sempiterno aevo perpetuo infini-
2 tam retinent in se soliditatem. Ex his ergo congruen-
tibus cum res omnes coire nascique videantur, et eae
in infinitis generibus rerum natura essent disparatae,
putavi oportere de varietatibus et discriminibus usus
earum, quasque haberent in aedificiis qualitates, ex-
ponere, uti, cum fuerint notae, non habeant qui aedi-
ficare cogitant, errorem, sed aptas ad usum copias
aedificiis comparent.
C A P U T III.
D e l a t e r i b u s .
1 Itaque primum de lateribus, quà de terra duci eos
oporteat, dicam. Non enim de arenoso neque calcu-
loso neque sabuloso luto sunt ducendi ; quod ex his
generibus cum sunt ducti, primum fiunt graves; deinde
, cum ab imbribus in parietibus sparguntur., dila-
buntur et dissolvuntur, paleaeque in his non cohae-
rescunt propter asperitatem. Faciendi autem sunt ex
terra albida cretosa, sive de rubrica, aut etiam masculo
sabulône. Haec enim genera propter levitatem habent
firmitatem et non sunt in opéré ponderosa, et faciliter
2 aggerantur. Ducendi autem sunt per vernum tempus et
autumnale, ut uno tenore siccescant: qui enim per
solstitium parantur, ideo vitiosi fiunt, quod summum
corium sol acriter cum percoquit, efficit ut videantur
aridi, interior autem (humor) sit non siccus, et cum
postea siccescendo contrahit et perrumpit ea, quae
erant arida, ita rimosi facti efficiuntur imbecilli. Maxime
autem utiliores erunt, si ante biennium fuerint
ducti; namque non ante possunt penitus siccescere.
Itaque cum recentes et non aridi sunt structi, tectorio
inducto rigideque obsolidato permanente, subsidentes
non possunt eandem altitudinem, qua est tectoriurn,
tenere, contractioneque moti non haerent cum eo, sed
a coniunctione eius disparantur: igitur tectoria ab stru-
ctura seiuncta propter tenuitatem per se stare non possunt,
sed franguntur, ipsique parietes fortuito sidentes
vitiantur. Ideoque etiam Uticenses latere, si sit aridus
et ante quinquennium ductus, cum arbitrio magistratus
fuerit ita probatus, tunc utuntur in parietum structu-
ris. Fiunt autem laterum genera tria: unum quod 5
graece Lydium appellatur; id est, quo nostri utuntur,
longum sesquipede, latum pede: ceteris duobus Graecorum
aedificia struuntur. Ex his unum pentadoron,
alterum tetradoron dicitur. Doron autem Graeci appellant
palmum, quod munerum datio graece babpov appellatur:
id autem semper geritur per manus palmam.
Ita quod est quoquo versus quinque palmorum, pentadoron
, quod quatuor, tetradoron dicitur: et quae sunt
publica opera pentadoro, quae privata, tetradoro struuntur.
Fiunt autem cum his lateribus semilateria, quae 4
cum struuntur, una parte e lateribus ordines altera
semilateriis ponuntur: ergo ex utraque parte, ad lineam
cum construuntur alternis choris parietes, alligantur,
et medii lateres supra coagmenta collocati et firmitatem
et speciem faciunt utraque parte non invenustam. Est
autem in Hispania ulteriore civitas Maxilua et in Galliis
et m Asia Pitane, ubi lateres cum sunt ducti et ai'efacti,
proiecti natant in aquai Natare autem eos posse ideo
videtur, quod terra est, de qua ducuntur, pumicosa:
ita cum estlevis, aere solidata, non recipit in se nec